Distinctio 2
Et quia in homine, etc.
NATURAM humanam Filius Dei totam assumpsit, ut sic eam totam curaret, quæ protoparentis peccato tota corrupta fuit. Totam inquam, contra quorumdam hæreses, id est corpus et animam cum proprietatibus eorumdem. Quod enim est inassumptibile, est incurabile. Attamen carnem mediante anima assumi congruebat ob divinæ simplicitatis subtilitatem: quod non debet intelligi ordine temporis, sed naturæ. Tametsi autem investigabilis sit et inexplicabilis unio naturæ humanæ ad Verbum, error tamen detestandus est eorum qui dicebant non veram Dei Filium carnem assumpsisse, et simulatione quadam ostendisse, ignaviter suspicantes alioqui a carne humana divinitatem inquinari, quum nec solis corporalis radii a sordibus quas contingunt, maculantur.
Totum ut curares hominem, Deus optime, totum Crederis a nobis associasse tibi.
Chapter 3 of 201