Distinctio 3
Quæritur etiam de carne Verbi, etc.
JUXTA Sanctorum attestationis convenientiam, caro Christi in Virgine peccato ut reliqua Virginis caro obnoxia fuisse dicitur, operatione vero Spiritus Sancti omnino mundata, antequam ab eo assumeretur, patiendi tamen possibilitate, non necessitate sed libera ipsius voluntate, inexsistente. Nam et ipsam Virginem Spiritus Sanctus præveniens, a peccato sic purgavit, quod et a fomite peccati, aut ipsum totaliter auferendo, quod magis videtur, aut ipsum sic attenuando, ut nullius postea peccati occasio sibi esset, eam liberavit. Insuper et (ut evangelica docet lectio) potentiam generandi absque viri semine illi contulit. Quamvis autem Christus secundum corpulentam substantiam in lumbis Abrahæ, sicut et Levi, fuerit; tamen non in eo decimatus est ut ille, quia non ut ille secundum seminalem rationem ab eo descendit, neque secundum legem communem, sed supra naturæ vires et sine peccato. Unde et primitiva nostræ massæ assumpsisse dicitur. Hinc et caro ejus similis fuit carni nostræ, non in culpa, sed pœnalitate. Quæ etiam mox in conceptionis suæ initio membrorum debita distinctione formata est, simul et animata atque assumpta, quamvis per successum temporis sumpserit corporis incrementum.
In lumbis Abræ quanquam, pie Christe, fuisti, Ut Levi tamen es non decimatus ibi.
Chapter 4 of 201