Skip to the text

Distinctio 4

Quum vero incarnatio Verbi, etc.

TAMETSI incarnatio opus sit Trinitatis, in Scripturis tamen Spiritui Sancto attribuitur, pro eo quod Spiritus Sanctus Patris et Filii caritas est et donum, et ex ineffabili Dei caritate Verbum caro factum est: sicque per hoc ab incarnationis opere Pater et Filius non excluduntur. Neque tamen ob id Christus filius est Spiritus Sancti. Non enim de eo sicut de patre genitus est. Virginis autem filius recte dicitur, eo quod de ipsa genitus est ut matre. Neque vero quidquid ex alio nascitur, filius est, ut patet de pilis hominis, et Baptismate renatis respectu aquæ. Dicitur autem Christus incarnatus de Spiritu Sancto, eo quod incarnatio ipsa non promerita, ex Dei dono est, virtute videlicet Spiritus Sancti effecta. Hinc nec Spiritus Sanctus quasi seminalis materia ipsius accipi potest. Etsi etiam de virgine Christus natus sit, factus tamen per Apostolum dicitur ex muliere et ex semine David, puta per virginem quæ de David semine fuit. Et hoc dicitur ad significandam ejus singularem conceptionem, quæ opere Spiritus Sancti facta est: quod aliis non competit.

Divini Flatus fuit Incarnatio donum, Quamvis non deerant Filius atque Pater.

Chapter 5 of 201