Distinctio 5
Præterea inquiri oportet, etc.
IN Incarnationis mysterio nec persona assumpsit personam, nec natura personam, sed persona divina naturam scilicet humanam. An autem divina natura humanam naturam assumpserit, videtur esse in auctoribus contrarietas. Concilium namque Toletanum dicit, quod solus Filius carnem seu naturam assumpsit humanam. Auctoritates autem quædam aliæ dicere videntur, naturam divinam assumpsisse naturam humanam; tenendum tamen est, personam divinam naturam assumpsisse humanam. Unde illæ auctoritates capiendæ sunt, quod divina natura humanæ naturæ in persona Filii sit unita; et secundum hunc intellectum divina natura dicatur incarnata, scilicet in Filii persona. Unde et quum dicitur solum Filium carnem assumpsisse, natura quidem non excluditur, sed incarnationem ad personam aut Patris aut Spiritus Sancti terminatam non esse designatur. Nec tamen per hoc dici debet divina natura caro facta, ne conversio naturæ in naturam significari putetur. Neque etiam natura divina homo facta vel esse dicitur, quia non sic in unitatem et singularitatem sui ut persona Verbi, humanam assumpsit naturam. Manet enim in singularitate personæ naturarum distincta proprietas. Porro personam hominis Verbum non assumpsit, sed assumendo sibi naturam univit, et uniendo assumpsit: sicque personalitatem prævenit. Quod vero Augustinus dicit Verbum assumpsisse hominem, intelligitur per hominem non persona, sed natura. Quod etiam Magister dicit animam separatam esse personam, non tenetur.
Ne credas aliam quod sumat hypostasis una, Etsi naturas continet una duas.
Chapter 6 of 201