Skip to the text

Distinctio 10

Solet etiam a quibusdam inquiri, etc.

NON est concedendum, Christum secundum quod homo, esse personam; alioqui Verbum non naturam, sed personam, assumpsisse sequeretur: quod supra est improbatum. Sequeretur etiam, quod secundum quod homo, esset tertia in Trinitate persona: quod patet esse falsum. Nec oppositum argui potest, eo quod est substantia rationalis. Non enim hoc sufficit ad rationem personæ, quæ dicitur quasi per se sonans, nec alteri conjuncta, sicut tamen est natura humana in Christo. Neque etiam vulgaris personæ definitio personis divinis convenit, sed aliis. Sed et nec impedit eum secundum quod hominem, prædestinatum esse Filium Dei, qui est persona. Non enim quo est, eo homo filius Dei est, sed per gratiam hoc accepit. Denique nec filius adoptivus Christus dici debet, sed naturalis. Non enim prius esse cœpit, et posthac in filium adoptatus est, sed semper fuit Filius æterni Patris. Virginis quoque filius est per naturam et gratiam, non quidem adoptionis, sed unionis. Potest autem dici, personam quæ semper fuit, prædestinatam esse secundum hominem assumptum, ut scilicet ipsa ens homo, esset Filius Dei; item et naturam humanam, ut Verbo Patris personaliter uniretur.

Quod Christo nomen personæ convenit, hoc fit Ipsius haud hominis, sed ratione Dei.

Chapter 11 of 201