Distinctio 11
Solet etiam quæri, etc.
SIMPLICITER et absque determinatione dici non debet Christus factus, creatus, vel creatura: quippe per quem omnia facta sunt; atque per hoc ipse factus absolute dici non potest. Et alioqui ipsi Evangelium prædicatum diceretur, essetque subjectus vanitati. Hæc et enim, secundum Scripturas, omni conveniunt creaturæ. At de Christo ea absolute dici, est absurdum. Verumtamen concedi potest addita determinatione. Est enim creatura, in quantum homo; et in quantum talis, esse cœpit. Per quod quidem non sequitur, eum simpliciter esse creaturam aut cœpisse: nam hoc esset procedere tropice a parte ad totum.
Non quid simpliciter Christus factura vocari, Quamvis hoc certa conditione queat.
Chapter 12 of 201