Skip to the text

Distinctio 12

Post prædicta quæritur, etc.

AD hanc vel similem, An ille homo, scilicet Christus, esse cœperit, non est sine distinctione respondendum. Nempe si ad personam respicias, verum est eum semper fuisse; si vero ad naturam humanam, conceditur eum cœpisse. Per quam distinctionem, et auctoritates quæ contrariæ videntur, ut quod Christus est recens homo, et quod puer iste creavit stellas, absolvi possunt. Potuit autem Christus hominem aliunde assumere, quam de genere Adam; sed ita fieri magis congruebat, ut sic diabolus vinceretur per aliquem de genere ejus qui victus fuerat. Tametsi autem de genere Adam assumptus sit homo, tamen nec persona ipsius nec natura assumpta ut Verbo unita, peccare potuit, quamvis ut in se considerata. Nec obstat liberum eum arbitrium habuisse, quum nec in angelis confirmatis hoc peccabilitatem arguat. Quod etiam scriptum est, Qui potuit transgredi et non est transgressus, de membris Christi potius intelligendum est totum, aut solum pro ultima parte de Christo. Qui et sexum muliebrem assumere quidem potuit, sed virilem ex femina eum assumere magis erat congruum, ut sic utriusque sexus liberatio per eum fienda ostenderetur.

Non potuit Christus quamvis committere culpam, At potuit fieri femina factus homo.

Chapter 13 of 201