Skip to the text

Distinctio 13

Præterea sciendum, etc.

PLENUS fuit sapientia et gratia ac omnibus donis Christus secundum hominem, mox ab instanti quando conceptus est, adeo quod nec amplius accipere posset. Non enim est ei datus Spiritus ad mensuram, et de plenitudine ipsius, utputa capitis, secundum quamdam similitudinem omnes acceperunt. Nec contra hoc est, Scripturas dicere eum in his profecisse. Nam hoc fiebat, non per augmentum talium successive accipiendum, sed secundum exteriorem et ampliorem manifestationem. Quo etiam modo intelligendum est quod Ambrosius dicere videtur, eum secundum sensum hominis profecisse: juxta quod Scriptura insinuat eum parentes ignorasse, id est, sic se ad eos habuisse quasi agnitionis eorum tunc expers esset. Vel extra textum dici potest, de experimentali hoc scientia accipiendum. A

Christum virginea quām mox conceptus in alvo est, Sic, nihil ut supra, cuncta habuisse simul.

Chapter 14 of 201