Skip to the text

Distinctio 14

Hic quæri opus est, etc.

OMNIA quæ Deus scit scientia visionis, anima Christi per scientiam sibi collatam in Verbo cognoscit; nec tamen per hoc scientiæ Dei æquatur, quando non ita perspicue ut Deus ea intelligit. Novit igitur omnia quæ Deus, quoad numerum scitorum, non tamen quoad sciendi modum. Ex hoc autem non sequitur, eam creare quid posse. Quamvis enim creandi habeat scientiam, agnoscens quomodo mundus est creatus, non tamen creandi habet potentiam, quum sit creatura, quæ capax non est omnipotentiæ, qualis in creatione requiritur. Verumtamen juxta Ambrosium, Christus omnipotentiam quam Filius Dei semper habet naturaliter, hanc dum Filius hominis factus est, ex tempore accepisse dicitur, pro eo quod persona quæ Verbi semper fuit, futura quoque erat persona hominis.

Omnia Christi animam novisse fatebimur omnes, Non tamen omnipotens ipsa fuisse datur.

Chapter 15 of 201