Distinctio 15
Illud quoque prætermittendum non est, etc.
VERAM hominis naturam tam quoad corpus quam animam, passibilem Christus assumpsit cum utriusque defectibus pœnalibus, non quidem omnibus, sed iis quos ipsum suscipere decuit, et saluti nostræ expedivit; secundum quod et intelligendæ sunt, si quæ Scripturæ occurrunt, quæ eum omnes defectus præter peccatum assumpsisse asserunt. Hinc dicere dolorem in carne, et in anima tristitiam veram passionis tempore Christum non sensisse, a veritate alienum est et hæreticum : ac si dicatur ipsum non hominem verum, sed ejus tantum similitudinem assumpsisse. Hinc verba Hilarii quæ oppositum dicere videntur, sane intelligi oportet. Quos tamen defectus pœnales non coacte assumpsit, sed voluntarie, secundum quamdam propassionem: quo scilicet mens ipsius a rectitudine et Dei contemplatione eisdem passionibus non sit dimota.
Sustinuit nostræ Christus discrimina vitæ, Quæ sibi pro nobis congrua visa pati.
Chapter 16 of 201