Skip to the text

Distinctio 16

Hic oritur quæstio, etc.

NEDUM moriendi aptitudinem, verum et patiendi in anima et moriendi in corpore, Christus assumpsit necessitatem, non quidem aliqua coactione, sed spontanea voluntate. Nam nec nobis hæc necessitas provenit ex natura, ut primo instituta est, sed ut vitiata est ex peccato, quod Christus non habuit. Accepit autem de omni statu hominis aliquid ipse Christus, ut de innocentiæ statu peccati immunitatem; de statu post peccatum defectus et pœnam; de statu sub gratia, ejusdem plenitudinem; et de statu gloriæ, impeccabilitatem et Dei contemplationem perfectam.

Sint tua, Christe, neci quamvis obnoxia membra; Hæc tamen invitus non capis, imo libens.

Chapter 17 of 201