Distinctio 17
Post prædicta, etc.
SECUNDUM duas in Christo naturas, plures in eo fuisse voluntates ostenditur, secundum quarum aliquam a Patre petivit quod non impetravit, ac non se impetraturum præscivit, quum et nec secundum aliam hoc voluit. In eo namque voluntas divina erat et humana; et hæc ultima duplex, rationis scilicet, et sensualitatis, secundum quam pati et mori refugiebat, quod tamen secundum divinam voluntatem, et rationis humanæ volebat. Nec tamen per hoc in eo rebellio carnis ad spiritum erat ulla, quia nulla concupiscentia. Erat autem in eo sensualitas, ut in ipso naturæ humanæ veritas comprobaretur. Hinc et oravit, ut nobis orandi in necessitate exemplum relinqueret. Quanquam autem a Patre sub conditione aliquid petierit, et ob id quasi dubitasse a Sanctis dictus videatur; hoc tamen intelligi sane debet, id est, ad modum dubitantis se habuisse.
Exorasse Patrem semper ne credito Christum, Quando nec horroris transiit iste calix.
Chapter 18 of 201