Skip to the text

Distinctio 18

De merito etiam Christi prætermittendum non est, etc.

MERUIT Christus per passionem suam nedum nobis, ut quidam dicebant, sed etiam sibi: nobis quidem redemptionem et regni apertionem, etc.; sibi vero corporis immortalitatem, et animæ impassibilitatem, ac nominis clarificationem: quam et animæ impassibilitatem mox post ipsius a corpore separationem adeptum eum esse, quamvis Magister sub dubio relinquat, per alios tamen adstruitur. Hæc autem prædicta non tantum in passione, verum et a conceptionis suæ initio meruit: quod ita posse, ex gratiæ et virtutum habuit plenitudine. Unde nec in merito proficere potuit, quoad meriti efficaciam, sed solum quoad numerum meritorum, idem scilicet pluribus modis merendo. Hinc et licet accepit impassibilitatem post mortem, ante tamen, absolute loquendo, non minus beatus fuit, quamvis secundum aliquid, scilicet secundum omnis miseriæ immunitatem. Hinc etiam quod Deus vocetur, ante mortem habuit. Et quod Apostolus hoc ipsi per passionis humilitatem collatum dicit, quoad innotescentiam intelligi debet. Quod etiam Ambrosius dicit, id ipsum nomen donatum sibi Deo, Augustinus autem homini, diverso id dicunt respectu. Primus namque loquitur respectu naturæ, alter gratiæ. Ea autem quæ sibi Christus meruisse dictus est, sine merito (supposita mortalitate et passibilitate quam assumpserat) habere non potuit: quamvis talem naturam assumere poterat, ubi illa simul accepisset, et sic nec meruisse, et nomen suum aliter potuerat clarificare. Sic et redemptionem nostram intelligendum est ipsum alia via quam per passionem procurare potuisse; illa tamen videtur congruentior. Quum tibi, tum nobis meruisti, Christe, nec ortu Quam nece crediderim te meruisse minus.

Chapter 19 of 201