Distinctio 19
Nunc ergo quæramus, etc.
PER passionem et mortem suam Christus nos a peccato et diabolo redemit: quo et caritatis suæ magnitudine caritatem in nobis vicissim accendi voluit, ut per fidem passionis et mortis ejus qui se sacrificium pro nobis obtulit, dictorum malorum evasionem adipiscamur. Factus enim est homo, ut per mortem suam diabolum juste vinceret in natura prius victa; sicque et a pœna æterna nos liberavit: quia culpam pro qua pœna debetur, sua morte destruxit, temporalem quoque tandem ablaturus. Est proinde ob usum potestatis et operis expletionem Christus proprie humani generis redemptor, quamvis primum et Patri et Spiritui Sancto conveniat: quapropter vel Pater vel Spiritus Sanctus redemptor quandoque nuncupatur. At mediator Dei et hominum solus ipse est, non Pater nec Spiritus Sanctus, secundum quod etiam nec Christus dicitur secundum divinitatem, sed secundum naturam assumptam, qua et minor Patre, et caput hominum esse probatur.
Cur voluit Christus soboles æterna parentis, Factus homo, mortis vincere morte ducem?
Victa in natura superaret ut æquius hostem, Et nobis tanto carior inde foret.
Chapter 20 of 201