Distinctio 20
Si vero quæritur, etc.
ALIO quidem modo quam per Christi passionem, Deus cujus potestati omnia subsunt, hominem liberare potuisset, sed nullus alius infirmitati nostræ sanandæ fuerat convenientior. Hoc enim modo voluntas hominis per amorem magis in Deum dirigitur, et justitia manifestius est observata in victoria diaboli, qui quum Christum occiderit, nullam in eo mortis causam reperiens, potestatem usurpatam in omnes fideles jure amisit. Neque tamen etiam si Deus (quod potuit) uno nutu hominem redemisset, injuria alicui esset illata: quippe in cujus manu universa consistunt. Christus ergo hostiam et pretium redemptionis nostræ se ipsum offerens, per passionem suam causa fuit effectiva et auctor reconciliationis humanæ, pro omnibus quidem sufficienter, efficienter vero pro electis tantum. Qui et quum ad passionem traditus sit a se ipso, a Patre, a Juda, et a Judæis; hi tamen ultimi quamvis opus eorum operatum bonum esset, at habito respectu ad operantium intentionem, pessimum egerunt facinus, innocentissimum Dominum ex iniquitate offerentes, quem Pater ac ipsemet se ipsum ex maxima obtulerunt caritate. [ullus Quanquam humana salus alio pacto esse valebat (E nihilo quod enim cuncta creavit, idem Omnia longe aliter potuit), modus haud tamen Qui mage quā tua mors, Christe, quadraret, erat.
Chapter 21 of 201