Distinctio 21
Post prædicta considerandum, etc.
IN Christi passione divinitas ab anima ipsius sive etiam a carne separata non fuit. Quod autem Christus in cruce derelictum se clamat a Deo, intelligendum non quod unio personalis soluta fuerit, sed quia auxilium defensionis humanitati ad tempus erat subtractum. Et hoc etiam modo capiendum est dictum Ambrosii, quod oppositum videtur sonare. Quod etiam Athanasius dicit hominem reassumptum in resurrectione, et sic in morte depositum, dicitur non quasi unio personalis fuerit soluta, sed quia anima a corpore per mortem fuit separata. Unde et vere mortuus probatur. Hinc et Filius Dei passus dicitur et mortuus, propter proprietatum utriusque naturæ communicationem; qui tamen secundum divinitatem impassibilis est et immutabilis. Ex quo etiam passus et non passus, mortuus et non mortuus dici potest, diversorum respectu.
Quanquam mors animā Christi de corpore trusit, Ipsa tamen deitas mansit utrique comes.
Chapter 22 of 201