Skip to the text

Distinctio 22

Hic quæritur, utrum, etc.

IN triduo mortis suæ Christus, secundum Magistri sententiam, fuit verus homo, vera ipsius morte non obstante; nec tamen dicendus fuit tunc homo mortalis vel immortalis, quod ipse solum in puris hominibus tenere dicit. Ex quo et concedit, quod et in sepulcro et limbo Christus tunc fuit homo, quia ibi erat secundum hominem; non tamen per hoc ubicumque fuit, homo fuit, eo quod non secundum quod homo, sed secundum quod Deus, est ubique. Hæc autem vult sequi ad inseparabilem unionem humanitatis Christi ad personam Verbi, respondens ad rationes in oppositum. Sed in his non tenetur ab aliis, qui et ut veras rationes illas assumunt, scilicet quia Christus in quantum homo, vere mortuus erat; homo autem mortuus, non est homo; et sic de aliis. In illo tamen triduo Christus totus fuit in sepulcro, et totus in limbo, quamvis non totum. Per ly totus enim repræsentatur persona, per totum autem natura. Persona autem ipsius quum sit indivisibilis, non fuit major conjunctis inter se anima et corpore, quam separatis, quæ tamen ipsa per mortem non reliquit. Sed et Filius hominis, seu ille homo, scilicet Christus, venit de cœlo et est ubique, et Filius Dei crucifixus est, etc., per communicationem idiomatum, respiciendo scilicet ad personæ unitatem. Et tantum de Verbi incarnatione.

A Non tibi verū hominem persuadeat ipse Magister, Christum sub tumuli colle fuisse sacri.

B OCCASIONE dictorum de plenitudine gratiæ Christi, inquirendum est de fide, spe et caritate. De quarum prima advertendum, quod ipsa est virtus qua creduntur quæ non videntur: quæ quidem capta vel pro credibili vel habitu informi, non est virtus, sed dum est habitus caritate informatus, quomodo est in solis justis. Quum etiam aliud sit, credere Deum, et credere Deo, ac credere in Deum: primis duobus modis etiam peccatoribus, imo et dæmonibus credere competit, et est nihilo minus donum Dei; tertio autem modo non competit nisi fidem formatam habentibus. Hoc enim modo credere, est per opera bona in Deum ire. At in habente fidem informem caritate superveniente, utrum ea maneat et formetur, vel ea depulsa alia succedat, primum magis dicendum videtur. Est autem una tantum confitenda esse fides, sive pro credibili fides capiatur, sive pro habitu. Hic enim est in uno idem numero, in diversis autem saltem idem specie. Quamvis autem ea quæ credimus, aperte non videmus, credere tamen nos intellectualiter cognoscimus. Est enim fides, secundum Apostolum, de sperandis et non apparentibus. Quæ etiam fides convenientiam quidem aliquam habet cum spe, magis tamen ab ea differt. Unde et definitio fidei, spei proprie non convenit. Quod autem Magister inducit de caritate hominis, quod sit Spiritus Sanctus, non tenetur, ut et supra in primo habitum est.

D Quidquid ad æternæ spectat decreta salutis, Hoc si oculi nequeant, judicat alma fides.

Chapter 23 of 201