Skip to the text

Distinctio 24

Hic quæritur, si fides, etc.

F IDES etsi, juxta prædicta, proprie non sit nisi de non visis, eam tamen large sumendo, quandoque etiam credere dicimur quæ videmus, quomodo Christus ait: Ut quum factum fuerit, credatis. Verum hic agitur de fide proprie dicta. Quod etiam Augustinus dicit fidem esse de rebus præsentibus, accipit ipse fidem pro mercede fidei in patria accipienda. Hinc Petrus fidem passionis Christi habuit, non quia hominem mori vidit, sed quod hunc Deum esse credidit: sicut nec nobis per hoc fides meretur, quod credimus hominem crucifixum mortuum, sed quod eum credimus esse Deum. Quamvis autem fides non sit de cognitis visu exteriori, oportet tamen credita (secundum Augustinum) per intellectum aliquo modo apprehendi: quod tam de his quæ sciri non possunt nisi credita, quam etiam de his quæ nisi scita aliquo modo non creduntur, verum esse probatur. Creditur ergo quod ignoratur, non tamen penitus.

Credita, sint oculis quamvis incognita nostris, Nota aliquo certum est attamen esse modo.

Chapter 24 of 201