Skip to the text

Distinctio 25

Prædictis adjiciendum, etc.

OMNI tempore mundi, fides homini ad salutem fuit necessaria, nec sufficiebat credere Deum esse, et in se sperantium remuneratorem fore; sed et de mediatore fidem habere oportuit: quæ tamen fides, et articulorum distincta cognitione, et credentium constantia et devotione crevisse probatur. Quæ et de veteris Testamenti hominibus intelligi debent, quorum nullus sine fide mediatoris salvari poterat, quamvis quod nos in hoc factum credimus, ipsi credebant fiendum. Verumtamen simplices implicite hoc credebant in fide majorum, quibus hoc expressius erat revelatum, sicut et modo majores ea expressius credere oportet. Credi autem tunc, secundum quosdam, expresse oportuit mediatoris nativitatem, mortem, resurrectionem et judicium; secundum alios autem, sufficiebant primum et ultimum cum fide Trinitatis. Quam fidem et Cornelius centurio habuit; unde et Deo acceptus erat, quamvis Christum jam venisse nesciret, pro quo et denuntiando Petrus ei missus fuit. Ubi et advertendum, fidem, spem, et caritatem, secundum operationem interiorem in præsenti æqualiter intendi; inter quas tamen caritas major dicitur, quia aliis evacuatis in futuro, ipsa manet, et est mater aliarum. Dicuntur autem fides et spes caritatem præcedere, non quidem causa aut tempore, sed quia illa sine ipsis non est, et non econtra.

A Quisquis ad ætherias sedes conscenderit usquã, Hunc mediatoris juvit aperta fides.

Chapter 25 of 201