Distinctio 26
Est autem spes virtus, etc.
SPES in quantum virtus est, spiritualia et æterna respicit bona, quum sit certa expectatio futuræ beatitudinis, ex Dei gratia et meritis præcedentibus proveniens. Nam sine meritis eam sperare, non spes, sed præsumptio est. Et hæc cum fide quidem convenit, eo quod est de invisibilibus: de quibus tamen fides est, ut non visis; spes autem, ut non habitis: in quo differunt, sicut et in hoc quod fides indifferenter est de bonis et malis, præsentibus, præteritis et futuris, de suis ac alienis, spes vero de bonis tantum et futuris ac ad se pertinentibus. Porro in Christo etiam pro hujus vitæ statu neutra harum fuit, quum clarissime Deum viderit, et bona æterna comprehenderit: qua et ratione nec sunt in Beatis. Christus autem quædam sperasse et credidisse dicitur, quia firmiter eis assensit. At patres in limbo eas virtutes habebant, quousque Deum non videbant.
Spes sacrata fidem comitatur passibus æquis, Quam de non visis rebus habere soles.
Chapter 26 of 201