Skip to the text

Distinctio 27

Quum autem Christus, etc.

QUUM tam eximiam et incomparabilem Christus caritatem habuerit, qua major esse non possit, qua et animam suam pro nobis posuit, et ad dilectionem nos provocavit; ideo de caritate primo sciendum, quod ea est qua Deum diligimus, et proximum propter Deum. Quæ quamvis una sit, geminatur tamen ob duo dilecta, Deum scilicet et hominem; unde et duo de ea dantur præcepta, quæ et duo sunt propter motum duplicem in ipsa dilecta. Hoc tamen quod Magister dicit dilectionem esse Spiritum Sanctum, accipiatur ut supra. Præcipitur autem nobis et caritas habenda, et modus ipsius servandus insinuatur, qui est ut toto corde, etc., Deum diligamus, et proximum propter Deum: qui licet rebellione carnis impediente in hac vita impleri perfecte non possit, non tamen frustra datum est mandatum. Neque enim aliquis curreret, nisi sciret quo currendum esset. In patria ergo hic inchoatum implebitur. Ambo denique caritatis præcepta adeo connexa sunt, quod unum absque altero impleri non potest. Unde et unum pro utrisque quandoque ponitur.

Quæ duo præcipue tibi sint adamanda, doceris Isthic, et virtus quanta sit ipsus amor.

Chapter 27 of 201