Skip to the text

Distinctio 28

Hic potest quæri, etc.

QUIDQUID diligi ex caritate oportet, in dictis duobus de dilectione mandatis continetur. Quatuor enim ex ea diligenda tradit Augustinus. Quæ sunt: Deus supra nos, proximus juxta nos, anima nostra, et corpus quod est infra nos; de quibus tamen ultimis duobus, præcepta dari non oportuit: quia in aliis implicantur, et ipsa diligere naturaliter homini insertum est. Neque enim viri justi corpus macerantes, ipsum ob id, sed corruptiones ipsius odiunt. Nomine autem proximi quilibet cui beneficium conferendum est, atque per hoc omnis homo intelligi debet: quod et ex parabola Domini de semivivo patet. Insuper et a quo accipitur. Hinc angeli, qui multa nobis bona impendunt, proximi nostri censendi sunt ac diligendi. Quamvis autem a Deo omnia habeamus, ipse tamen proximus noster non est, sed incomparabiliter excellentior. Hinc dilectio supra nosmetipsos et maxima illi debetur. Homo etiam Christus quamvis nomine proximi contineatur, magis tamen eum quam nos pro sui excellentia diligere debemus, minus tamen quam Deum: quia in hoc eo minor est. Advertendum quoque, quod alter alterius proximus dici potest: aut scilicet conditione primævæ originis, ut sunt omnes homines; aut spe conversionis et salvationis, ut sunt nedum ad fidem conversi, sed etiam convertibiles; aut propinquitate cognationis, ut sunt nobis sanguine specialiter juncti; et ratione beneficæ subventionis, quales sunt sancti angeli.

Demandata foret quamvis dilectio nulla, Corporis ac animæ certa tenenda tamen.

Chapter 28 of 201