Skip to the text

Distinctio 29

Post prædicta, de ordine caritatis, etc.

DILECTIONIS ordo depositit, ut diligantur diligenda, aliis posthabitis. In diligendis quoque plus diligatur quod plus diligibile est, sic quod primo et super omnia diligatur Deus, dehinc anima propria, deinde proximus, et ultimo proprium corpus. De proximis autem, opinantibus quibusdam quod affectu quidem omnes æqualiter diligendi sunt, non autem effectu; aliis vero, tam affectu quam effectu æqualiter eos diligendos dicentibus, Magister tertiam amplectitur viam, ut scilicet nec affectu nec effectu æqualiter sint diligendi, quum ordo absque inæqualitate esse non possit, et effectus affectui ceteris paribus respondere debeat. Ea autem quæ in oppositum videntur, intelligenda veniunt: pro quanto ad idem beatitudinis bonum omnes diligere debemus; non tamen æquali oportet affectu id fiat, sed meliores amplius. Sunt proinde boni extranei in hac vita plus diligendi, quam parentes mali, quum vinculo caritatis sint nobis conjunctiores. Inimicos quoque Dominus nos diligere jubet ob bonum naturæ, quod in omnibus diligendum est, et ut ad bonum moris convertantur; vitium autem in eisdem, imo et in parentibus odiendum. Itaque sunt hi caritatis gradus quatuor.

Quemlibet affectu simili deamare, vel æquo Quemlibet effectu, lex data nulla jubet.

Chapter 29 of 201