Distinctio 30
Hic solet quæri, etc.
AMICORUM dilectio simul cum inimicorum dilectione magis est meritoria, quam ea quæ est amicorum ad utrasque comparata; si tamen quælibet per se consideretur, magis meritoria est ea quæ est amicorum, quia ferventior. Quod autem Augustinus eam quæ est inimici, dicit esse meliorem, intelligendum est simul cum amicorum dilectione acceptam. Neque valet opinio qua quidam putabant caritatem haberi posse absque inimicorum dilectione, occasionem sumentes ex verbis Augustini, qui dicere videtur inimicorum dilectionem esse perfectorum, etc. Præceptum enim de dilectione, extendit se ad omnes generaliter. Et quod Augustinus dicit, intelligendum est de perfecta inimicorum dilectione, per quod non excluditur quin et alii suo modo eos diligere possint et teneantur.
Majus habet meritum cari dilectio fratris, Quam tenet adversi frigidus hostis amor.
Chapter 30 of 201