Skip to the text

Distinctio 31

Illud quoque non prætereundum, etc.

NON est necessarium, caritatem semel habitam semper permanere, sed habita amitti potest, et amissa recuperari : sicque a damnandis quandoque habetur, et a prædestinatis quandoque temporaliter amittitur, non autem finaliter quin gratia Dei recuperetur. Quæ vero ex Apostolo et aliis contra allegari possunt, intelligi debent de caritate perfecta, et secundum finalem caritatis effectum. Licet autem et fides et spes in patria tam quoad habitum quam actum, sint evacuandæ, sicut et scientia quoad actum destruetur, substantia ipsius manente, caritas tamen quoad utrumque manebit. Quæ et caritas secundum modum patriæ in Christo fuit. Unde et modum caritatis eorum qui sunt in patria, ipse adhuc in via servavit, ita scilicet ut electos sicuti se, scilicet ad vitam æternam dilexerit, eorumque salutem juxta divinam optavit voluntatem.

Sæpius in terris divinum perdit amorem, Quem tamen in cœlis perdere nescit homo.

Chapter 31 of 201