Skip to the text

Distinctio 32

Præmissis adjiciendum est, etc.

DE dilectione Dei dicere volens Magister, ponit eamdem esse caritatem increatam, qua ipse Deus nos diligit, et qua nos eum diligimus, scilicet divinam οὐσίαν seu essentiam : quod quidem ex parte Dei certum est, ex parte autem nostra, nisi et habitum esse concedat caritatem in mente diligentis a Spiritu Sancto infusum, non conceditur : de quo et supra dictum est. Præfata autem dilectione Deus una eademque omnia creata ab æterno æqualiter dilexit, ipsam in se considerando, utputa quæ est æterna et immutabilis Dei essentia, quæ nec magis nec minus suscipere potest. Secundum efficientiam autem id magis ab æterno dilexisse dicitur, cui in tempore absque sui mutatione plus boni impertitur. Unde et secundum effectum unum plus uno tempore quam alio diligere dicitur. Quod autem de electis adstruitur, absolute Deum eos ab æterno dilexisse, de reprobis non conceditur, nisi cum additione, scilicet in quantum opus ejus erant futuri.

A Non est unus amor, licet asserat ipse Magister, Quo calet Omnipotens, et pius ardet homo.

Chapter 32 of 201