Skip to the text

Distinctio 33

Post prædicta, de quatuor virtutibus, etc.

VIRTUTES cardinales seu principales quatuor sunt, scilicet : justitia, quæ (ut Augustinus loquitur) est in subveniendo miseris; prudentia, quæ est in præcavendis insidiis; fortitudo, in perferendis molestiis; temperantia, in coercendis delectationibus pravis. Quibus quidem in hac vita bene vivitur, et post ad vitam pervenitur æternam. Et hæ in Christo plenissime fuerunt secundum usum quem habent in patria, atque etiam secundum eum quem habent in via, quoad passiones ab extrinseco illatas. Quæ etiam virtutes in patria remanebunt quantum ad habitum, quamvis alium ibi usum sint habituræ.

Quatuor erregias sanctæ moderamina vitæ Virtutes, Christum nemo habuisse negat.

Chapter 33 of 201