Skip to the text

Distinctio 34

Nunc de septem donis, etc.

SECUNDUM Ambrosii sententiam, de donis Spiritus Sancti dicendum, ea virtutes esse, operationem videlicet humanam perficientes; quæ sunt septem, scilicet : donum sapientiæ, intellectus, consilii, fortitudinis, scientiæ, pietatis et timoris. Quæ et in patria nedum desitura non sunt, sed imo abundantius a Beatis, secundum alios tamen actus quam in via, habentur. Quæ et ipsæ in Christo erant, juxta Isaiæ vaticinium : Requiescet, inquit, super eum spiritus sapientiæ. Ea autem in patria permansura, quum de aliis minus dubii habeat, de timore specialiter ostenditur, de quo tamen et Scriptura dicit : Timor Domini sanctus, permanens in sæculum sæculi. Unde et ipse ibi erit, nedum per effectum, verum et secundum habitum. Sed est timor multiplex. Nempe alius mundanus sive humanus dicitur, et hic malus est et devitandus. Eo enim contra Deum timentur carnis pericula, et temporalium amissio bonorum. Alius autem dicitur servilis, quo scilicet a peccato se quis cohibet ad pœnam vitandam : qui bonus quidem est, sed insufficiens. Initialis, quo quis jam amare incipit quod durum videbatur, et sic pro Deo peccata devitat; respectum tamen et ipse ad pœnam habet. Et ille est cum caritate, quæ servilem timorem excludit. Est deinde timor castus et filialis seu amicabilis, qui de amore procedit, quo ne dilectum quoquomodo offendat, quis timet. Hæc ergo sunt quatuor timoris genera, quamvis auctores quidam pauciora distinxerint. Hinc et diversus loquendi modus provenit. Etsi autem timor servilis cum caritate non sit, ei tamen locum præparat et ei cedit, ut in simili de seta et filo apparet. Sub hac distinctione, id quod Joannes apostolus ait, timorem in caritate non esse, David autem dicit timorem in sæculum permanere, aperta est utriusque veritas, si primum de servili, alterum autem de casto accipiatur timore. Quorum etiam distinctio accipi potest a simili de muliere una adulterium devitante, ne a viro deprehendatur; et altera, ne ab ipso deseratur. Initialis autem timor inter hos medius est quodammodo : nam peccare cavet partim peccati horrore, partim et virtutis amore. Qui etiam una cum servili initium sapientiæ dici potest, alio tamen respectu : quia scilicet cum sapientia seu caritate venit, quam servilis, ut tactum est, inducit. Porro donum timoris in patria, ut præfatum est, permansurum, in Christo fuit secundum actum reverentiæ. Qui et quamvis pœnam timuerit, non tamen per hoc mundanus vel servilis vel etiam initialis in eo esse potuit, ob perfectissimam ipsius caritatem. Pœnas autem timuit ex naturali quodam timore, qui ex peccato inolevit : quem ipse sicut et alios defectus, sine tamen peccato, voluntarie pro nobis assumpsit.

In Christo patriæ castum nituisse timorem, Flaminis ut sacri cetera dona, reor.

Chapter 34 of 201