Distinctio 35
Post præmissa, diligenter, etc.
ETSI tam sapientia quam scientia, prout dona sunt Spiritus Sancti, divinarum humanarumque rerum notitia dici possint, proprie tamen sapientia divinarum, scientia autem est rerum humanarum. Quæ etiam sapientia theosebia appellatur, hoc est Dei cultus, quo videlicet Deum agnoscimus et amamus; scientia vero a malis abstinemus. Hinc ad supernorum contemplationem illa pertinet, ista vero ad temporalium actionem. A sapientia etiam intellectus per hoc distinguitur, quod quum hæc de rebus sit æternis, iste de rebus est etiam ex tempore ortis, quodque sapientia de cognitis per eam delectamur, at non sic intellectu, quo res tantum apprehendimus. Sic igitur scientia valet ad temporalium rerum rectam administrationem et ad bonam inter malos conversationem, intelligentia vero ad Creatoris et creaturarum invisibilium speculationem, sapientia vero ad solius æternæ veritatis contemplationem ac delectationem. Quæ quidem ut dona sunt Sancti Spiritus, ab eis quæ a natura sunt nominibus eisdem appellatis, ex hoc ipso differunt, et ea perficiunt. Nec dicta sapientia Deus est, sed magis donum est ipsius.
Est distincta aliis præclara scientia donis, Numine quam sacro dicimus esse datam.
Chapter 35 of 201