Skip to the text

Distinctio 36

Solet etiam quæri, etc.

IN caritate, quæ virtutum omnium mater est, et totius plenitudo legis, virtutes reliquæ, infusæ videlicet, ita connexæ sunt, ut qui unam habuerit habeat omnes, et omnibus careat qui caret una. Nec tantum hoc modo connexæ sunt virtutes, verum et sunt æquales, ita ut una intensa, et reliquæ proportionabiliter intendantur, ita ut qui pares sunt in aliqua, in aliis quoque pares esse comprobentur. Quæ tamen accipi debent quoad habitum in animo exsistentem. At in actu exterius hoc fieri non oportet. Hinc quod Abraham in fide, in patientia Job, in mansuetudine Moyses, et sic de aliis, excelluisse dicitur : quoad usum et per comparationem ad alios venit intelligendum, non autem quasi singuli singulas has virtutes intensius quam alias habuerint. Hæc tamen extra textum de æqualitate proportionis oportet intelligere; unde per hoc non excluditur, virtutem unam alia esse majorem, et caritatem omnium primam. Neque per hoc peccata paria esse oportet, quum unum caritati amplius contrarium inveniatur. Porro ad Dei et proximi caritatem omnia Decalogi præcepta reducuntur, ad quæ et moralia omnia ex Decalogo manantia, cærimonialia quoque legis veteris spiritualiter intellecta, referri habent.

Junguntur valido virtutum germina nexu. Jam periere omnes, si perit una tibi.

Chapter 36 of 201