Skip to the text

Distinctio 37

Sed jam distributio Decalogi, etc.

DECEM sunt Decalogi præcepta, quorum tria (scilicet primæ tabulæ mandata) ad Deum, reliqua vero septem (quæ sunt secundæ tabulæ) ad proximum nos habent ordinare. Unde primum primæ tabulæ præceptum (quod de cultu unius Dei exsistens, quamvis Origenes dividat, Augustinus tamen unum esse ostendit) ordinat ad Patrem, in quo est unitas et auctoritas. Alterum autem, quod est de non assumendo in vanum nomine Dei, allegorice Filium Patri æqualem significans, ordinat ad Filium, in quo est æqualitas. Tertium vero, quod est de sabbato sanctificando, et significat abstinentiam a vitiis fiendam pro futura quiete, ordinat ad Spiritum Sanctum, cujus caritate eam obtineamus, per quem et sanctificamur. Secundæ vero tabulæ primum præceptum honorem et in casu provisionem parentibus exhibendam indicit. Secundo prohibetur corporale et spirituale homicidium. Tertio mœchia exploditur, et omnis membrorum genitalium abusus. Quarto cavetur furtum et rapina, et omnis injuriosa alienæ rei usurpatio. Quinto crimen mendacii et perjurii interdicitur. De duobus reliquis Magister posterius dicit.

Nil præcepta jubent tabulis conscripta duabus, Quam tibi perpetuus rite colatur amor.

Chapter 37 of 201