Distinctio 38
Sciendum tamen, etc.
TRIA sunt mendacii genera : officiosum scilicet, quod salute aut commodo fit alicujus absque malignitate, quale fuit illud obstetricum, et Rahab Jerichuntinæ; jocosum, quod nec fallit, sed scitur causa joci dictum; et perniciosum, quod scilicet ex malignitate et fallendi animo procedit, quod omnimodis fugiendum est. Prima autem duo etsi levia sunt, non tamen sunt sine culpa. Quod autem Dominus obstetricibus et ipsi Rahab benefecisse legitur, hoc non fiebat propter mendacium, sed ob misericordiam populo Dei exhibitam. Neque vero idcirco hoc de aliis peccatis in consequentiam trahendum est : alioqui detestanda sequi manifestum est. Augustinus autem octo mendaciorum genera discernit, quæ tamen omnia ad tria reducuntur præfata. Est autem differentia inter mentiri et mendacium dicerre, quum id quidem sine falsitate, illud autem nequaquam fieri possit. Sed et quisquis mendacium loquitur, mentitur, et non econtra. Hinc falsum loquens, verax esse potest, quum scilicet loquitur quod cordi sibi est. Hinc et econtra Judæus Christum dicens esse Deum, mentitur quidem, quia non credit; non tamen loquitur mendacium, quia verum est quod dicit. Omne igitur mendacium peccatum est, unum tamen altero gravius : qui gravitatis ordo per comparationem ad id quod fit in doctrina fidei, accipi potest. Ex his etiam patet, non idem esse mentiri et errare, quum hoc absque peccato quandoque esse possit.
Impia se pandunt octo mendacia ramis, Crimine quæ semper corda ferire solent.
Chapter 38 of 201