Skip to the text

Distinctio 39

Nunc de perjurio videamus, etc.

COMITES suos jusjurandum seu juramentum habere debet, veritatem scilicet, judicium et justitiam : qui si defuerint, juramentum fit perjurium. Hinc pejerare eum constat qui fallendi voluntate falsum jurat; eumque qui juramento falsum firmat, quamvis ipse verum putet; eum quoque, qui quum verum sit quod jurat, putat tamen falsum esse, ubi quamvis mentiatur jurans, non tamen est mendacium, ut ex supra dictis patet. Perjurat autem nihilo minus talis : juramentum enim facit fallendi intentione. Qui autem jurat se aliquid præstiturum, quod tamen non dat, perjurus non est, nisi mutando propositum, aut terminum transgrediendo. Quanquam autem jurare non semper sit malum seu illicitum, jurare tamen falsum, est grande peccatum; nec sine peccato est, citra necessitatem etiam verum jurare. Ex necessitate autem super aliquo licito jurare, bene licet, ut quum innocentis probitas per hoc ostendi debet, et sic de aliis. Per creaturas autem jurare, perfectis quidem Magister dicit licitum, non autem imperfectis. Per quas tamen jurans minus obligatur, quam jurans per Deum. Per falsos quoque deos etiam verum jurans infidelis, peccat; quo tamen ejus juramento sine peccato ad bonum fidelis uti potest. Juramenta autem in malum exitum vergentia, observanda non sunt. Neque tamen callida arte verborum deceptorie jurans, neque alterum pejerare scienter cogens, a mortali excusatur; secus autem, si exigat ideo ut fidem de re jurata habeat. Hoc enim humana est tentatio. Est autem juxta Ecclesiæ decretum, ad juramentum solenne jejuno stomacho accedendum, nisi pro pace fiat, aut periculum sit in mora.

Qui juramentis mendacia dicta tuetur, Is perjuro animam polluit ore suam.

Chapter 39 of 201