Distinctio 40
Sextum præceptum est, etc.
SEXTUM ultimæ tabulæ præceptum et in ordine Decalogi nonum, quod est de non concupiscenda proximi uxore, et præceptum finale de non appetenda qualibet re alterius, differunt a duobus prioribus mœchiam et furtum prohibentibus. In his enim prohibita sunt opera, in illis vero concupiscentia, ac per hoc actus interiores. Quod autem lex vetus manum tantum comprimere dicitur, non animum, quoad cærimonialia intelligi potest; vel etiam quod non ita generalis sit prohibitio concupiscentiæ sicut in lege nova, quæ et ideo utrumque comprimere dicitur. Littera autem occidens lex vetus dicitur, eo quod concupiscentiam quidem mandato occasionaliter auget, nec gratiam tribuit quæ per Evangelium datur abundantius. Hinc et littera legis ab Evangelio distare dicitur, quia in eis diversa promissa, sacramenta diversa, diversa quoque non quidem moralia, sed cærimonialia inveniuntur præcepta.
Furti et adulterii prohibet lex edita factum, Quum desiderium lex utriusque vetat.
TITULI
SEU RUBRICÆ LIBRI TERTII SENTENTIARUM, AB IPSO MAGISTRO PRIMUM SIC DIGESTI.
DISTINCTIO I. Quare Filius carnem assumpsit, non Pater vel Spiritus Sanctus.
Utrum Pater vel Spiritus Sanctus potuerit incarnari.
An Filius, qui tantum carnem accepit, aliquid fecerit quod non Pater vel Spiritus Sanctus.
DISTINCTIO II. Quare totam humanam naturam accepit, et quid nomine naturæ intelligitur.
De unione Verbi et carnis mediante anima.
Quod simul assumpsit animam et carnem Verbum, neque caro prius est concepta quam assumpta.
DISTINCTIO III. De carne assumpta, qualis ante fuerit.
Quod nullus est sine peccato hic, excepta Virgine.
Quare Christus non fuit decimatus in Abraham, sicut Levi.
Quare caro Christi non dicta est peccatrix, sed similis.
DISTINCTIO IV. Quare Spiritui Sancto tribuatur incarnatio, quum sit opus Trinitatis.
Quare dicatur Christus conceptus et natus de Spiritu Sancto.
Quare Apostolus dicit Christum factum, quem nos fatemur natum.
DISTINCTIO V. Si persona vel natura personam vel naturam assumpserit; et si natura Dei sit incarnata.
An divina natura debeat dici caro facta.
Quare non accepit personam hominis, quum assumpserit hominem: quod quidam probare nituntur.
DISTINCTIO VI. De intelligentia harum locutionum, Deus est homo, Deus factus est homo, etc.; ubi tres sententias ponit.
Prima est eorum qui dicunt, in Incarnatione hominem quemdam ex anima et carne constitutum, et illum hominem esse factum Deum, et Deum illum hominem; et auctoritates quibus ita esse asserunt, ponit.
Secunda est eorum qui dicunt, hominem illum ex tribus substantiis vel duabus naturis constare; et hunc fatentur unam esse personam ante incarnationem simplicem tantum, sed in incarnatione compositam; et auctoritates quibus se muniunt, proponit.
Tertia est eorum qui non solum personam ex naturis compositam negant, sed etiam aliquem hominem vel aliquam substantiam ibi ex anima et carne compositam diffitentur; et sic duo illa, scilicet carnem et animam, Verbo unita dicunt, ut non ex illis aliqua substantia vel persona componeretur, sed illis duobus velut indumento Deus vestiretur, ut mortalibus oculis appareret: qui rationem incarnationis secundum habitum accipiunt.
Deinde auctoritates inducit quibus hæc sententia roboratur.
Quatuor species habitus distinguuntur.
DISTINCTIO VII. Deinde quæ singulis sententiis adversari videntur, ponit.
Ex quo sensu dicitur Christus prædestinatus.
Quod non debet dici homo dominicus.
DISTINCTIO VIII. An divina natura debeat dici nata de Virgine.
De gemina nativitate Christi qui bis natus est.
DISTINCTIO IX. De adoratione exhibenda humanitati Christi.
DISTINCTIO X. An Christus secundum quod homo, sit persona vel aliquid.
An Christus secundum quod homo, sit adoptivus filius.
An persona vel natura prædestinata sit.
DISTINCTIO XI. Utrum Christus sit creatus vel factus.
De perfidia et pœna Arii.
DISTINCTIO XII. An homo ille semper fuerit.
An Deus alium sumere potuerit, vel aliunde quam de genere Adæ.
Si homo ille potuerit peccare, vel non esse Deus.
Si Deus potuerit assumere hominem in sexu muliebri.
DISTINCTIO XIII. De sapientia et gratia Christi hominis, an in eis proficere potuerit.
DISTINCTIO XIV. Si anima Christi habuit sapientiam parem cum Deo, et si omnia scit quæ Deus.
Quare Deus non dedit illi animæ potentiam omnium, ut scientiam.
DISTINCTIO XV. De hominis defectibus quos assumpsit Christus.
De propassione et passione timoris vel tristitiæ.
De quibusdam capitulis Hilarii obscuris, quibus a carne Christi dolores passionis submoveri videntur.
De tristitia Christi et ejus causa secundum eumdem.
DISTINCTIO XVI. An in Christo fuerit necessitas patiendi et moriendi, quæ est defectus generalis.
De statibus hominis, et quid Christus de singulis acceperit.
DISTINCTIO XVII. Si omnis Christi oratio vel voluntas impleta sit.
De voluntatibus Christi secundum duas naturas.
De capitulis quibusdam Ambrosii et Hilarii, ubi de dubitatione et timore Christi agitur.
DISTINCTIO XVIII. Si Christus meruit sibi et nobis, et quid sibi et quid nobis.
Quod a conceptu meruit sibi id quod per passionem.
De eo quod scriptum est : Donavit illi nomen quod est super omne nomen.
Si Christus sine omni merito habere valuit quod merito obtinuit.
De causa passionis et mortis Christi.
DISTINCTIO XIX. Qualiter a diabolo et a peccato redemit nos Christus per mortem.
Cur Deus homo et mortuus.
Quomodo a pœna nos redemit Christus.
Quomodo pœnam nostram portavit.
Si solus Christus redemptor et mediator debet dici.
De mediatore.
Secundum quam naturam sit mediator.
DISTINCTIO XX. Quod alio modo potuit liberare, et quare isto modo potius.
Qua justitia sit victus diabolus.
De causa inter Deum et hominem et diabolum.
De traditione Christi facta a Juda, a Deo, et a Judæis.
Utrum Christi passio sit opus Dei vel Judæorum.
DISTINCTIO XXI. Si in Christi morte separata fuit anima vel caro a Verbo.
Qua ratione dicitur Christus mortuus vel passus.
DISTINCTIO XXII. Si Christus in morte fuit homo.
Si Christus ubicumque est, sit homo.
Quod Christus ubique totus est, sed non totum : ut totus est homo vel Deus, sed non totum.
Si ea quæ dicuntur de Deo vel Filio Dei, possint dici de homine illo vel de filio hominis.
DISTINCTIO XXIII. Si Christus habuerit fidem, spem et caritatem.
Quid sit fides.
Quot modis dicitur fides.
Quid sit credere Deum, vel Deo, vel in Deum.
De informi qualitate mentis, quæ in malo Christiano est.
Quomodo dicatur una fides.
Quod fides est de his quæ non videntur proprie, ipsa tamen videtur ab eo in quo est.
Descriptio fidei.
Quare sola fides dicitur fundamentum. C
DISTINCTIO XXIV. Quomodo intelligatur quod scriptum est : Quum factum fuerit, credatis.
Si Petrus habuit fidem passionis, quando vidit hominem Christum pati.
Si aliqua sciantur quæ creduntur.
DISTINCTIO XXV. De fide antiquorum.
De fide simplicium.
Quæ ante adventum Christi de mediatore credere sufficiebat.
De fide Cornelii.
De æqualitate fidei, spei et caritatis et operis.
DISTINCTIO XXVI. De spe, quid sit.
De quibus sit spes.
Quomodo differant fides et spes.
Si in Christo fuerit fides et spes.
Si justi in inferno fidem et spem habuerunt.
DISTINCTIO XXVII. De caritate Dei et proximi, quæ in Christo et in nobis est.
Quid sit caritas.
Si eadem caritate diligitur Deus et proximus.
Quare dicuntur duo mandata caritatis.
De modo diligendi.
De impletione illius mandati : Diliges Deum ex toto corde.
Quod alterum mandatum in altero est.
Quæ caritate diligenda sint.
DISTINCTIO XXVIII. Si jubemur totum proximum diligere et nos totos.
B Quod in dilectione proximi includitur dilectio angelorum.
Quid sit proximus.
Quibus modis dicitur proximus.
DISTINCTIO XXIX. De ordine diligendi, quid prius, quid posterius.
An omnes homines pariter diligendi sint.
De gradibus caritatis.
DISTINCTIO XXX. Si melius est diligere inimicos quam amicos.
DISTINCTIO XXXI. Si caritas semel habita amittatur.
Quare fides, spes et scientia dicuntur evacuari, et non caritas, quum ipsa sit ex parte.
Si Christus ordinem diligendi servavit quem nos.
DISTINCTIO XXXII. De caritate Dei.
Quomodo dicitur Deus magis diligere vel minus hunc vel illum.
Quod dupliciter inspicienda est dilectio Dei.
Si quis magis vel minus diligitur a Deo uno tempore quam alio.
Si Deus ab æterno dilexit reprobos.
DISTINCTIO XXXIII. De quatuor virtutibus principalibus.
Utrum hæ virtutes in Christo fuerint et in angelis sint.
De usibus earum.
DISTINCTIO XXXIV. De septem donis Spiritus Sancti.
Utrum sint virtutes, et sint in angelis. A
Utrum in Christo fuerint.
De timorum distinctione.
De timore casto, et servili, et initiali.
Quomodo differant castus et servilis vel initialis.
Quod timor servilis et initialis dicuntur initium sapientiæ, sed differenter.
Quomodo castus timor permanet in æternum.
Si timor pœnæ qui fuit in Christo, fuit servilis vel initialis.
DISTINCTIO XXXV. De sapientia et scientia, quomodo differant.
In quo differat sapientia ab intellectu.
Utrum intellectus et scientia quæ inter dona numerantur, sint illa quæ naturaliter habet homo.
DISTINCTIO XXXVI. De connexione virtutum quæ non separantur, an cunctæ virtutes pares sint in quocumque sunt.
Quomodo in caritate tota lex pendet.
DISTINCTIO XXXVII. De decem mandatis, quomodo contineantur in duobus.
Quare idolum nihil esse in mundo dicitur.
Quare in Spiritu Sancto proprie dicitur fieri remissio peccatorum.
De sensu spirituali et carnali legis.
De mendacio.
DISTINCTIO XXXVIII. De triplici genere mendacii.
De octo speciebus mendacii.
Quid sit mendacium.
Quid mentiri.
Quod omne mendacium peccatum sit, sive prosit sive non, et quare.
In quibus rebus cum periculo erratur vel non.
DISTINCTIO XXXIX. De perjurio.
B An sit perjurium quod non est mendacium.
De triplici modo perjurii.
An juratio sit malum.
De juramento quod fit per creaturas.
Quæ juratio sit gravior : an quæ fit per Deum, an quæ fit per creaturas, vel per Evangelium.
Quid sit dicere, Per Deum juro.
De illis qui jurant per falsos deos.
Quod juramentum vel promissio contra Deum facta, non est tenenda.
Si est perjurus qui non facit quod incaute jurat.
De illis qui verborum calliditate jurant.
De illo qui cogit aliquem jurare.
DISTINCTIO XL. Quare lex dicitur comprimere manum, non animum.
Quæ sit littera occidens.
De legis et Evangelii distantia.1
COMMENTARIA
IN TERTIUM LIBRUM SENTENTIARUM
Footnotes
-
De furto. ↩
Chapter 40 of 201