Skip to the text

Proœmium

DIXIT Gabriel ad Danielem : Septuaginta hebdomades abbreviatæ sunt super populum tuum, ut deleatur iniquitas, et adducatur justitia sempiterna, et impleatur visio et prophetia, et ungatur Sanctus Sanctorum. Et occidetur Christus. Dan. IX, 24, 26.

Verba hæc sententiosissima, quæ super Danielem diligenter exposita sunt, quatuor (quantum pro nunc sufficit) tangunt. Primum est determinatio temporis adventus, incarnationisque Christi, quum dicitur : « Septuaginta hebdomades abbreviatæ sunt super populum tuum ». Quod, secundum doctores catholicos et Hebræos, de hebdomadibus annorum est intelligendum, non de hebdomadibus dierum, ita ut una hebdomada septem contineat annos. Secundum est effectus seu fructus ac summa utilitas incarnationis Filii Dei, quum additur : « Ut deleatur iniquitas ». Unde de Christo beatissimus ejus præcursor asseruit : Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Joann. I, 29. In Isaia quoque fuit prædictum : Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum; Is. LIII, 6, 4. vere languores nostros ipse tulit, et peccata nostra ipse portavit. Tertium est copiosum ac multiplex bonum, Christi adventum concomitans, utpote adductio sempiternæ justitiæ, id est perfectio evangelicæ legis, quam Christus edocuit, instituit ac firmavit; in qua divina, æterna et increata justitia nobis proponitur ac docetur. Denique, ipsemet Christus secundum deitatis suæ naturam est sempiterna justitia, qui et in assumpta humanitate per viam justitiæ pro peccatis hominum satisfecit, ac genus redemit humanum, non corruptibilibus auro et argento, sed pretiosissimo sanguinis sui thesauro : qui (ut in Apocalypsi habetur) dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo; cujus adventu et efficientia impleta est visio et prophetia, hoc est, revelationes propheticæ, anagogice seu imaginarie aut symbolice factæ. Nempe ut ait Joannes, gratia et veritas per Jesum Christum facta est, qui et in cruce pendens mortique proximus, dixit : Consummatum est. Quartum est complementum nostræ salvationis, quum subditur : « Et occidetur Christus ». Cujus passio est vivificatio nostra et nostræ redemptionis

I Petr. I, 18, 19.

Apoc. I, 5.

Cf. t. XIV, p. 132 B; XV, p. 18 D' et s. Joann. I, 17.

Ibid. XIX, 30. completio. Cœpit quippe ab incarnationis exordio pro nobis satisfacere, compati et orare. Hinc dixit: Animam meam pono pro ovibus meis;1 et item, Ego si exaltatus fuero, id est, in cruce levatus, omnia traham ad me ipsum.2 In his consistit materia hujus tertii libri Sententiarum, in quo de Christi humanitate, de Verbi æterni incarnatione, de passione ceterisque mysteriis Filii Dei tractatur.

Idcirco in prologo suo super hunc librum, loquitur Alexander: Inquisitio theologica in his quæ pertinent ad fidem, quadripartita est. Prima pars spectat ad cognitionem substantiæ summæ Trinitatis ac unitatis; secunda, ad opera divinæ conditionis seu creationis; tertia, ad personam Salvatoris in natura deitatis et in natura humanitatis; quarta, ad sacramenta salutis et opera futuræ glorificationis. Pertractatis ergo in duobus superioribus seu præcedentibus libris, duabus partibus primis, tractandum est nunc in hoc tertio libro de tertia parte, in quarto de quarta. Denique tota christianæ fidei disciplina ad duo pertinet, puta: ad fidem et intelligentiam Creatoris, atque ad fidem et intelligentiam Salvatoris. Fides autem Creatoris principaliter continet duo, videlicet: cognitionem substantiæ Creatoris, et cognitionem operum ejus. Fides quoque et intelligentia Salvatoris circa duo versatur, utpote: circa ipsius personam, et circa salvationis effectum, qui consistit in sacramentis salutis per gratiam in præsenti, et in præmiis felicitatis per gloriam in futuro. Hæc Alexander.

Eccle. 1, 7. At vero S. Thomas hic assumit pro themate illud Ecclesiastæ: Ad locum unde exeunt flumina, revertuntur, ut iterum fluant. In quibus (inquit) verbis notatur materia hujus libri, scilicet divinæ Incarnationis mysterium, quum dicitur: « Ad locum unde exeunt flumina, revertuntur »; et copiosus fructus tanti mysterii, quum subditur: « Ut iterum fluant ». Hæc etenim flumina naturales sunt bonitates quas Deus influit creaturis, ut esse, vivere, intelligere. Locus vero de quo exeunt, est Deus omnium fons bonorum. Quæ flumina ad suum redierunt fontale principium, quando humana natura per Incarnationis mysterium unita est Verbo æterno; et ex tunc fluere rursus cœperunt: quia ex Christo Deo et homine in unitate personæ, fluxerunt non solum naturalia sed et gratuita dona plus solito: quia de plenitudine ejus omnes accepimus, gratiam pro gratia, ut habetur in Joanne. Hæc Thomas.

Ephes. 11, 4, 5. Bonaventura vero pro themate sumit hic illud Apostoli ad Ephesios: Deus, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos, quum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo, cujus gratia estis salvati. In quibus (ait) verbis insinuatur nobis nostræ redemptionis mysterium, atque per hoc manifestatur nobis subjectum libri Sententiarum, specialiter quantum ad tertiam ejus partem, in qua explicatur nostræ redemptionis sacramentum factæ per Christum. Possunt autem in hoc verbo quatuor notari, spectantia ad generis reparationem humani. Primum est auctor reparationis, quum dicitur: « Deus, qui dives est in misericordia ». Secundum, lapsus reparabilis, quum subditur: « Quum essemus mortui peccatis ». Tertium, persona reparatoris, dum additur: « Convivificavit nos Christo ». Nempe in Christo et per Christum facta est reconciliatio nostra. Quartum est salus hominis reparati, quum subjungitur: « Cujus gratia estis salvati ». Merito etenim passionis

Christi collata est efficacia sacramentis. De primo horum quatuor, videlicet de reparationis auctore, agitur in primo Sententiarum, hoc est, de superbeatissima Trinitate. De secundo, id est de ipso reparabili, puta de homine cadente a statu conditionis ac innocentiæ, agitur in secundo. In tertio, de persona reparatoris, Domino Salvatore, Deo et homine. In quarto, de hominis reparati salute, quæ consistit in expiatione culpæ et amotione totius miseriæ. Hæc Bonaventura.

Insuper Albertus hoc accipit thema : Quum venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, natum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant, redimeret. Galat. IV, 4, 5.

In hoc tertio libro tractatur de reparatione generis humani seu hominis lapsi, in reparantibus per modum rerum, non signorum, hoc est de Christi incarnatione ac passione, non de sacramentis, de quibus in quarto. Dividitur autem hic liber in duas partes. In prima agitur de reparatore et convenientibus ei in quantum est reparator, qui effective nos reparavit; in secunda de reparantibus formaliter, utpote de virtutibus, donis, præceptis, quæ supponuntur in hac doctrina ut res, non ut signa : et hæc pars incipit distinctione vicesima tertia. Prima dividitur in duas. In prima agitur de his quæ perficiunt unionem Filii Dei ad naturam humanam, et econtrario; in secunda de proprietatibus quæ conveniunt Christo Filio Dei et Filio hominis secundum quod unitus est, et de gratia unionis ipsius : et hæc pars incipit sexta distinctione. Prima harum continet quinque distinctiones, et dividitur ultra in tres partes, secundum quod tria perficiunt unionem, videlicet uniens, unitum, et utrumque simul conjunctum. Hæc Albertus.

Eodem themate utitur Petrus, sed aliter introducit.

D. PETRI LOMBARDI EPISCOPI PARISIENSIS

LIBER TERTIUS

SENTENTIARUM

DE INCARNATIONE VERBI.

Footnotes

  1. Joann. x, 15. ↩

  2. Joann. xii, 32. ↩

Chapter 41 of 201