Distinctio 1
A. De unione naturarum in Christo, ex parte personæ assumentis.
QUUM venit igitur plenitudo temporis, ut ait Apostolus, misit Deus Filium suum, factum de muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant, redimeret, ut in adoptionem filiorum Dei reciperemur. Tempus autem plenitudinis, dicitur tempus gratiæ, quod ab adventu Salvatoris exordium sumpsit. Hoc est tempus miserendi et annus benignitatis, in quo gratia et veritas per Jesum Christum facta est: gratia, quia per caritatem impletur quod in lege præcipiebatur; veritas, quia per Christi adventum exhibetur atque perficitur humanæ redemptionis sponsio facta ab antiquo. Filii ergo missio est ipsa incarnatio. Eo enim missus est, quod in forma hominis mundo visibilis apparuit; de quo supra sufficienter dictum est.
Galat. IV, 4, 5.
Ps. CI, 14. Ps. LXIV, 12. Joann. I, 17.
Philipp. II, 7. I Joann. III, 5.
B. Quare Filius, non Pater aut Spiritus Sanctus, carnem assumpserit.
Diligenter vero annotandum est, quare Filius, non Pater vel Spiritus Sanctus, est incarnatus. Solus namque Filius hominem assumpsit. Quod utique congruo ordine atque alto Dei sapientia fecit consilio, ut Deus, qui in sapientia sua mundum condiderat (secundum illud, Omnia in sapientia fecisti, Domine), quæ in cœlis sunt et quæ in terris restauraret in eadem. Hæc est mulier evangelica, quæ accendit lucernam, et drachmam decimam quæ perdita fuerat, reperit: Sapientia scilicet Patris, quæ testam humanæ infirmitatis lumine suæ divinitatis accendit, perditumque hominem reparavit, nomine regis et imagine insignitum. Ideo etiam Filius
Ps. CIII, 24. Ephes. I, 10. Luc. XV, 8.
Hugo, de Sacram. lib. II, p. I, c. 2.
Aug. de Trinitate, lib. IV, n. 28.
Gennad. de Eccl. dogm. c. 2. missus est, et non Pater, quia congruentius mitti debebat qui est ab alio, quam qui a nullo est. Filius autem a Patre est, Pater vero a nullo est; ut enim ait Augustinus in libro de Trinitate: Non enim habet de quo sit. Sicut ergo Pater genuit, Filius genitus est; ita congrue Pater misit, Filius missus est. Ab illo enim convenienter mittitur Dei Verbum, cujus est Verbum; ab illo mittitur, de quo natum est; mittitur quod genitum est. Pater vero qui misit, a nullo est: ideoque Pater missus non est, ne si mitteretur, ab alio esse putaretur. Missus est ergo primo Filius, qui a solo Patre est; deinde etiam Spiritus Sanctus, qui est a Patre et Filio. Sed Filius solus in carne missus est, non Spiritus Sanctus, sicut nec Pater. Quod ideo factum est, ut qui erat in divinitate Dei Filius, in humanitate fieret hominis filius. Non Pater vel Spiritus Sanctus carnem induit, ne alius in divinitate esset Filius, alius in humanitate, et ne idem esset Pater et Filius, si Deus Pater de homine nasceretur. Unde in Ecclesiasticis dogmatibus: Non Pater carnem assumpsit, neque Spiritus Sanctus, sed Filius tantum, ut qui erat in divinitate Dei Filius, ipse fieret in homine hominis filius, ne filii nomen ad alterum transiret, qui non esset æterna nativitate filius. Dei ergo Filius, hominis factus est filius, natus secundum veritatem naturæ ex Deo Dei Filius, et secundum veritatem naturæ ex homine hominis filius, ut veritas geniti non adoptione, non appellatione, sed in utraque nativitate Filii nomen nascendo haberet, ut esset verus Deus et verus homo unus Filius. Non ergo duos Christos, neque duos Filios confitemur, sed Deum et hominem unum Filium, quem propterea et Unigenitum dicimus, manentem in duabus substantiis, sicut ei naturæ veritas contulit, non confusis naturis neque immixtis, sicut Timotheani volunt, sed societate unitis.1 Ecce habes quare Filius, non Pater vel Spiritus Sanctus, carnem assumpserit.
C. Utrum Pater vel Spiritus Sanctus potuerit incarnari vel possit.
Si vero quæritur, utrum Pater vel Spiritus Sanctus incarnari potuerit, vel etiam modo possit, sane responderi potest, et potuisse olim et posse nunc carnem sumere et hominem fieri tam Patrem quam Spiritum Sanctum. Sicut enim Filius homo factus est, ita Pater vel Spiritus Sanctus potuit et potest.
D. An Filius, qui tantum carnem accepit, aliquid fecerit quod non Pater vel Spiritus Sanctus.
Hugo, de Sacram. lib. II, p. 1, c. 3.
Sed forte aliqui dicent: Quum indivisa sint opera Trinitatis, si Filius carnem assumpsit, tunc et Pater et Spiritus Sanctus: quia si Filius carnem assumpsit, nec hoc fecit Pater vel Spiritus Sanctus, non omne quod facit Filius, facit et Pater et Spiritus Sanctus.2 At omnia simul Pater et Filius et amborum Spiritus pariter et concorditer operantur. — Ad quod dicimus, quia nihil operatur Filius sine Patre et Spiritu Sancto, sed una est horum trium operatio indivisa et indissimilis; et tamen
Filius, non Pater vel Spiritus Sanctus, carnem assumpsit. Ipsam tamen carnis assumptionem Trinitas operata est, sicut Augustinus dicit in libro de Fide ad Petrum: Reconciliati sumus per solum Filium secundum carnem, sed non soli Filio secundum deitatem.3 Trinitas enim nos sibi reconciliavit per hoc quod solum Verbum carnem ipsa Trinitas fecit. Trinitas ergo carnis assumptionem fecit, sed Verbo, non Pater vel Spiritui Sancto. Si enim Pater sibi et Filius sibi, vel Pater Filio et Filius Patri carnis assumptionem operatus esset, jam non eadem esset operatio utriusque, sed divisa. Sed sicut inseparabilis et indivisa est unitas substantiæ trium, ut ait Augustinus in libro de Trinitate, ita et operatio;4 non tamen eamdem Trinitatem natam de Virgine, crucifixam et sepultam catholici tractatores docuerunt, sed tantummodo Filium; nec eamdem Trinitatem in specie columbæ descendisse super Jesum, sed tantum Spiritum Sanctum;5 nec eamdem dixisse de cœlo, Tu es Filius meus, sed tantum Patris vocem fuisse ad Filium factam: quamvis Pater et Filius et Spiritus Sanctus, sicut inseparabiles sunt, ita et inseparabiliter operentur. Hæc et mea fides est, quandoquidem hæc est catholica fides. Licet ergo solus Filius carnem assumpserit, ipsam tamen incarnationem cum Patre et Spiritu Sancto operatus est.
Footnotes
Chapter 42 of 201