Quæstio 1
Hic quæritur primo, An deitas seu divina natura sit incarnata.
Verum circa hæc a quibusdam multæ quæstiones moventur, de quibus, quia præhabitæ sunt et solutæ, pertranseo. Quæritur namque, quid sit unio illa;1 deinde, an sit facta in natura, ita quod in Christo ex natura divina et humana constituta sit ac resultet tertia quædam natura. Et constat ex præinductis, quod in Christo utraque natura manet in suis proprietatibus salva, inviolata, integra, inconfusa.2 Insuper quærunt, an unio illa facta sit in persona, ita quod in Christo sit una tantum persona, quæ ad suum personale seu hypostaticum esse assumpserit naturam humanam : estque patens ex dictis quod imo. Amplius quærunt, an assumere conveniat divinæ personæ; et, an conveniat divinæ naturæ; et, utrum natura possit assumere abstracta personalitate; itemque, an persona humana sit assumpta. Ad quæ omnia jam antea est responsum.
Attamen ne in tam prægnante materia videar nimium festinasse, aliqua breviter sunt addenda. Itaque (sicut præhabitum est) unio ista qua persona divina unita dicitur naturæ humanæ, proprie loquendo est relatio, estque realis relatio ex parte creaturæ, sed ex parte personæ divinæ est relatio rationis, nec est in Deo nisi secundum rationem; nec est relatio æquiparantiæ, quamvis inter creata unita, possit æquiparantiæ relatio esse. Si autem objiciatur, quod divina persona realiter est unita naturæ humanæ, ergo reali unione exsistente in persona divina : non sequitur, quemadmodum etiam est realiter dominus creaturæ, non tamen reali relatione quæ consistat in ipso. Hinc unio quæ prædicatur de Deo, nec est Creator, nec creatura : quia secundum quod in Deo est, non est aliquid secundum rem, sed solum secundum rationem. Nihilo minus vera est talis relatio, quia fundatur super creaturæ relationem realem, sicut est etiam de aliis relativis, quæ ex tempore de Deo dicuntur.
Insuper de hoc, an unio facta sit in natura, ait Thomas : Dicendum, quod natura dicitur a nascendo, quod proprie est rerum viventium; sicque natura, secundum primam nominis institutionem, significat generationem ipsam viventium, puta nativitatem. Translatum est quoque nomen naturæ ad significandum principium activum generationis illius, quia virtutes agentes ex actibus nominari consueverunt. Inde translatum est nomen naturæ ad significandum principium activum cujuslibet motus naturalis; deinde, ad designandum principium materiale cujuslibet generationis; deinceps, ad significandum principium formale, quod est terminus generationis. Sed quia generatio non solum terminatur ad formam, sed ad compositam substantiam : hinc nomen naturæ transumptum est ad significandum substantiam quamlibet, ut quinto Metaphysicæ dicitur; imo ad designandum quodlibet ens, ut ait Boetius libro de Duabus naturis. Verum natura hic sumitur pro rei quidditate seu essentia, quæ vocatur οὐσία, juxta quod ait Boetius : Natura est specifica differentia unumquodque informans. Et sic sunt in Christo duæ naturæ, humanitas scilicet atque divinitas : aliter non esset verus Deus et verus homo. Nec una potest esse conversa in alteram, propter divinæ naturæ invariabilem intransmutabilitatem, et quoniam non communicant in una materia, nec est subjectum aliquod eis commune. Simplicitati quoque et immutabilitati et actualitati divinæ naturæ repugnat, ut aliquid convertatur in ipsam, et quod ex ea et altera quacumque natura aliqua tertia constituatur : quod si fieret, Christus nec Deus esset nec homo : quod totum in libro de Duabus naturis Christi plene probat Boetius. Aliqua vero constant ex duabus pluribusve naturis, sed non subsistunt in pluribus naturis, ut mixtum ex elementis; atque in talibus oportet quod sit media natura ex duabus non manentibus constituta. Verum Christus sic constat ex duabus naturis, quod in eisdem integris et inconfusis subsistit. Hæc Thomas in Scripto. — Qui et in tertia parte, quæstione secunda, de his scribit diffuse.3
Footnotes
Chapter 72 of 201