Quæstio 3
A Mplius quærit Thomas hoc loco, An divinæ naturæ possit convenire assumere, circumscriptis personis, seu ratione personalitatis abstracta.
Ad quod respondet prout supra ex tertia parte Summæ suæ responsum est.1 — Etiam quærit, an anima separata, sit persona. Ad quod super secundum diffuse est dist. 1, q. 10. data responsio. Hæc omnia Thomas.
Consonat Antisiodorensis, sic arguens: Divina essentia est incarnata, ut asserit Damascenus. Sed objicitur, Filius Dei est incarnatus, ideo factus est passibilis et mortalis: ergo divina essentia est passa et crucifixa. Verum argumentatio ista non valet, quoniam alio modo Filius est incarnatus, id est, carne indutus vel carni unitus, ita quod illa incarnatio facit ipsum hominem esse et Deum, et omnem proprietatem illius hominis esse proprietatem Filii Dei. Divina vero essentia dicitur incarnata, id est, carni associata, ita quod nulla proprietas carnis seu hominis, secundum quod homo est, dicitur esse essentiæ seu deitatis. Non enim Isaac, id est deitas, sed aries, id est caro, est immolatus.2 Hæc Antisiodorensis.
Insuper super his loquitur Alexander, et primo, qualiter unio duarum naturarum in Christo facta sit in persona. Unum dupliciter dicitur, utpote unum simpliciter, et unum secundum quid. Unum quoque simpliciter duobus dicitur modis, puta unum per unionem, et unum per unitatem. Unum per unitatem, est in quo nulla est multitudo, quod scilicet non est in expressum. Contra quod deliravit Nestorius, non distinguens debite inter naturam et personam, quum persona dicatur et sit quid subsistens, natura vero absolute significat essentiam rei, quæ est quid communicabile. In Christo autem natura humana non in propria personalitate subsistit, sed in personalitate seu esse personali ipsius Verbi, ad quod assumpta est et elevata, et in ipso supposita: non quod per se suppositum facit, sed quia in Verbo cum ipso est una persona. Ex quibus fit evidens, quod in divinis, assumere proprie competit personæ, quæ est quid completum subsistens, et cui proprie convenit operari et agere, influere et causare, ac creaturis subsistentiam, fulcimentum ac sustentationem præbere. Sic demum assumere, magis proprie convenit divinæ personæ quam naturæ. Verumtamen assumere tripliciter sumitur. Primo communiter et extense pro sumere, sicque tota Trinitas assumpsit Verbo naturam humanam. Secundo assumere dicitur proprie, quasi ad se sumere, ut sibi quocumque modo uniatur: sicque natura divina in persona Filii assumpsit naturam humanam. Tertio propriissime, quasi sumere ad se et in se: et sic solum convenit personæ in qua facta est unio. Sic quoque proprium est personæ, nec convenit naturæ divinæ, quoniam actus personales non conveniunt ipsi naturæ. Verumtamen natura divina assumpsit secundo modo naturam humanam. Attamen in nomine naturæ non importatur suppositum, ut in hoc nomine, Deus seu Verbum: unde quamvis Verbum dicatur factum caro, et Deus homo, non tamen divina natura seu deitas conceditur facta caro. Rursus, quamvis conceditur divina natura esse unita naturæ humanæ, et etiam incarnata; non tamen admittitur quod sit passa, quoniam communicatio idiomatum fit ratione unionis in supposito: quod quum non importetur nec designetur nomine naturæ, sicut hoc nomine, Deus et Filius, non potest multis, neque ex multis, ut Deus; unum vero per unionem vocatur, quod est in multis, vel ex multis. Unum autem secundum quid, est unum per appositionem quod fit pluribus modis, ut dictum est supra.3 Porro in unione qua alterum unum est de altero, sicut in unione per insertionem, est unio in una hypostasi, ita quod una est duarum hypostasis naturarum: quemadmodum piri et pomi in eodem stipite insertorum, postquam per insertionem uniti sunt, eadem exstat hypostasis, utpote eadem arbor, quæ duas habet naturas realiter differentes, estque ibi unum in hypostasi, non in natura. Juxta hoc, prout ineffabile hujus unionis sacramentum explicare valemus, dicere possumus, quod unio humanitatis ad deitatem est illa in qua unum fit, vel est de altero, et non in qua unum fit alterum, nec in qua unum, scilicet tertium, fit ex duobus non remanentibus in propriis suis naturis.
Insuper quærit, an divina natura sit nata ex Virgine. Videtur quod imo, quoniam Augustinus dicit expresse, et habetur in littera, divinam naturam concipi et nasci de Virgine. Dicendum pro regula, quod nulla dictio designans proprietatem personalem creatam seu increatam, convenit divinæ essentiæ. Inde est, quod sicut divinæ essentiæ non convenit generari nec genitam esse, quoniam hæc est proprietas Filii, quæ ponit esse ab alio; ita nec mitti nec nasci convenit illi, quia in hoc quod dico, mitti aut nasci, intelligitur esse ab alio: quod nequaquam convenit divinæ essentiæ. Auctoritas autem Augustini ita intelligenda est, ut concipi et nasci non attribuatur divinæ essentiæ quantum est de se, sed ratione personæ in qua est. Nec sequitur: Deus est divina essentia; sed Deus est natus de Virgine: ergo essentia de Virgine nata est. Essentia namque significatur absolute, ut abstracta a relatione: ideo non supponit personam, nec ei convenit proprietas personalis. Verum hoc nomen, Deus, significat deitatis naturam ut in habente: idcirco supponit personam, et convenit ei personalis proprietas.
Amplius, ad hoc, utrum gratia unionis in Christo sit quid creatum, aut aliquid increatum, respondet: Gratia unionis est duplex. Una disponens, et hæc est creata, præparans atque aptificans humanam naturam ad superadmirabilem elevationem et supernaturalem unionem cum Verbo. Alia est gratia unionis perficiens et complens efficienter unionem naturæ humanæ cum Christo, et hæc est gratia increata, et per appropriationem ipse Spiritus Sanctus, qui non solum per appropriationem est donum, sed et per proprietatem est amor procedens. Id autem quod primo ac proprie datur, est ipse amor; et quod ex ipso donatur, est donum: imo si quid ex alia causa præstetur quam ex liberalitate pura et amore, non est proprie donum: sicut quod datur ex timore, est redibitio; quod ex cupiditate, dicitur quæstus; quod pro delectatione, libido. Quumque hæc unio ex purissima liberalitate et caritate processerit, recte a Spiritu Sancto fertur prodiisse, et ipse est causa complens ac perficiens eam. — Hæc Alexander. Verumtamen etiam infra de his plenius inquiretur, et quod verum est exprimetur.
Footnotes
Chapter 74 of 201