Skip to the text

Distinctio 5

A. Si persona vel natura personam vel naturam assumpsit, et si natura Dei incarnata sit.

PRÆTEREA inquiri oportet, quum ex præmissis constet, Verbum Dei carnem et animam simul assumpsisse in unitatem personæ : quid horum potius concedendum sit, scilicet quod persona personam, vel natura naturam, vel persona naturam, vel natura personam assumpserit; et an ita conveniat dici, naturam divinam esse incarnatam, sicut Deus incarnatus et Verbum incarnatum sane dicitur. Hæc inquisitio sive quærendi ratio, juxta sacrarum auctoritatum testimonia, partim implicita atque perplexa, partim vero explicita est et aperta. Certum est enim et sine ambiguitate verum, quod non natura personam, nec persona personam, sed persona naturam assumpsit. Quod Sanctorum subditis comprobatur testimoniis et adstruitur documentis.1 Ait enim Augustinus in libro de Fide ad Petrum : Deus unigenitus dum conciperetur, veritatem carnis accepit ex Virgine; et quum nasceretur, integritatem virginitatis servavit in matre.2 Et paulo post : Hic Deus humanam naturam in unitatem personæ suscepit, qui sehumans per misericordiam, incorruptæ Virginis uterum ex ea nasciturus implevit. Formam ergo servi, id est naturam servi, in suam accepit Deus ille personam.3 Item : Deus Verbum non accepit personam hominis, sed naturam. Item :4 Dei Filius unigenitus, ut carnem hominis animamque mundaret, susceptione carnis animæque rationalis incarnatus est. His aliisque pluribus auctoritatibus evidenter ostenditur, non naturam personam, nec personam naturam accepisse.

B. De parte quæstionis perplexa.

De quarto vero quæstionis articulo, utrum scilicet natura naturam assumpserit, scrupulosa etiam inter doctos quæstio est : quia et in hoc plurimum dissentire videntur, qui in sacra pagina auctoritate præclari, aliis doctiores exstiterunt; nec tantum alii ab aliis, verum etiam iidem a se ipsis dissonare videntur, sicut subjecta capitula docent. Legitur enim in concilio Toletano sexto traditum sic :5 Solum Verbum caro factum est, et habitavit in nobis; et quum tota Trinitas operata sit formationem suscepti hominis, quoniam inseparabilia sunt opera Trinitatis, solus tamen Filius accepit hominem in singularitatem personæ, non in unitatem divinæ naturæ, id est, id quod est proprium Filii, non quod commune est Trinitati. Item in concilio Toletano undecimo: Unius substantiæ credimus Deum Patrem et Filium et Spiritum Sanctum; non tamen dicimus, ut hujus Trinitatis unitatem Maria virgo genuerit, sed tantum Filium, qui solus nostram naturam in unitatem suæ personæ assumpsit. Incarnationem quoque hujus Filii Dei tota Trinitas operata esse credenda est; solus tamen Filius formam servi accepit in singularitatem personæ. — His insinuari videtur, quod persona tantum naturam, non natura naturam assumpserit. Si enim quod commune est Trinitati, non accepit hominem: ergo non natura divina, quæ communis est tribus personis. Cui videtur obviare quod Augustinus ait in libro de Fide ad Petrum: Nec divinitas (inquit) Christi aliena est a natura Patris, secundum id quod in principio erat Verbum; nec humanitas ejus aliena est a natura matris, secundum id quod Verbum caro factum est. Illa enim natura quæ semper genita manet ex Patre, nostram naturam sine peccato suscepit, ut nasceretur ex Virgine. Hac auctoritate videtur tradi, quod divina natura humanam suscepit. Ubi vehementer moveri possumus, quod eam genitam æternaliter ex Patre dicit, nisi forte naturam pro persona hic accipiat: alioqui si dixerimus, naturam tribus personis communem genitam esse, occurrunt nobis ex adverso quæ in Tractatu de Trinitate disseruimus, ubi diximus, non naturam naturam sed personam personam genuisse: quia si natura genuisset naturam, quum una eademque sit natura Trinitatis, eadem res se ipsam genuisset; quod Augustinus fieri posse negat. — Sed alibi certum reperimus documentum, quo natura naturam assumpsisse monstratur. Ait enim Augustinus in primo libro de Trinitate: Etiam se ipso Christus minor factus est, formam servi accipiens. Neque enim sic accepit formam servi, ut amitteret formam Dei, in qua erat æqualis Patri, ut et in forma servi et in forma Dei idem ipse sit unigenitus Filius Patris: quia forma Dei accepit formam servi. Si autem forma Dei formam servi accepit, sine dubio natura naturam accepit. Formæ enim nomine natura significatur, ut Augustinus evidenter docet in libro de Fide ad Petrum: Quum (inquit) de Christo audis quia in forma Dei erat, oportet te agnoscere firmissimeque tenere, in illo formæ nomine naturalem plenitudinem debere intelligi. In forma Dei ergo erat, quia in natura Dei Patris semper erat, de qua natus erat. Hilarius quoque in duodecimo libro de Trinitate ait: Esse in forma Dei, non alia intelligentia est, quam in Dei manere natura. — Didicisti, nomine formæ intelligentiam fieri naturæ, et audisti, quod forma Dei formam servi suscepit. Unde consequens est, quod natura divina naturam humanam suscepit. Quod etiam Hieronymus in Explanatione fidei evidenter insinuat, inquiens: Passus est Filius Dei non putative, sed vere; secundum illud passus est, quod pati poterat, id est, non secundum illam substantiam quæ assumpsit, sed secundum illam quæ assumpta est. Ex quo apparet, divinam substantiam assumpsisse humanam. Ex verbis autem Augustini superius

Tolet. concil. XI, prolog.

Fulgent. de Fide ad Petrum, n. 14. Joann. I, 1, 14.

Cf. lib. I, dist. v.

Aug. de Trinitate, lib. I, n. 1.

Ibid. n. 14.

Fulgent. de Fide ad Petrum, n. 19.

Hilar. de Trinitate, lib. XII, n. 6.

Pelag. Lib. fidei, p. II, n. 11.

Cf. dist. I, D.

Fulgent. de Fide ad Petrum, n. 23.

Cf. dist. II C. positis, adhibita diligentia innui videtur, solum Verbum carnem factum, et naturam solum suscepisse humanam, et divinam naturam eamdem accepisse. Ait enim : Trinitas nos sibi reconciliavit per hoc quod solum Verbum carnem ipsa Trinitas fecit. In quo sic veritas incommutabilis manet divinæ humanæque naturæ, ut sicut vera semper est ejus divinitas, quam de Patre habet, ita vera semper et incommutabilis ejus sit humanitas, quam sibi unitam summa divinitas gerit. Ecce, et solum Verbum dixit carnem factum, et humanitatem divinitati unitam. Idem quoque superius dixit, servilem formam a solo Filio susceptam, quam tota Trinitas fecit. Jam facile est agnoscere, quam diversa et multiplicia super quæstione proposita auctores tradiderunt. Ideoque posteriores ea legentes, varias atque contrarias, ex prædictis occasionem sumentes, promunt sententias.

C. Quid de hoc tenendum sit.

Damasc. de Fide orthod. lib. III, c. 6.

Ibidem.

Nos autem omnis mendacii et contradictionis notam a sacris paginis secludere cupientes, orthodoxis Patribus atque catholicis doctoribus, nulla pravæ intelligentiæ suspicione notatis, consentimus, dicentes et personam Filii assumpsisse naturam humanam, et naturam divinam humanæ naturæ in Filio unitam, eamque sibi uniisse vel assumpsisse : unde et vere incarnata dicitur. Quod vero dicitur solus Filius formam servi accepisse, per hoc non excluditur divina natura ab acceptione servilis formæ, sed aliæ duæ personæ, Pater scilicet et Spiritus Sanctus. Item et illud aliud, scilicet, id quod est proprium Filii, non quod commune est Trinitati, hominem accepit, sic oportet intelligi, id est, proprie in hypostasi Filii, non in tribus communiter personis, divina natura humanam naturam sibi univit. Qui sensus ex verbis Joannis Damasceni confirmatur, qui totam divinam naturam in una hypostasi incarnatam esse evidenter asserit, dicens : In humanatione Dei Verbi aimus omnem et perfectam naturam deitatis in una ejus hypostaseon incarnatam esse, id est unitam esse humanæ naturæ, et non partem parti. Omni enim humanæ naturæ aimus esse unitam omnem deitatis naturam vel substantiam. Item : Eadem est natura in singula hypostaseon, id est personarum, et quando dicimus naturam Verbi incarnatam esse, secundum beatos Athanasium et Cyrillum, deitatem dicimus esse unitam carni, et unam naturam Dei Verbi incarnatam confitemur. Verbum autem et quod commune est substantiæ possidet, et quod proprietatis est habens hypostaseos, id est personæ. Ex his manifeste ostenditur, quod natura divina incarnata est. Unde et eadem vere dicitur suscepisse humanam naturam.

D. An divina natura debeat dici caro facta.

Sed quæritur, utrum eadem divina natura debeat dici caro facta, sicut Verbum dicitur caro factum.6 Si enim idem est incarnari quod est carnem fieri, videri potest ita debere dici, quod sit caro facta, sicut dicitur incarnata. Ad quod dicimus, quia si illud dictum in sacra Scriptura reperiretur, ex eadem intelligentia acciperetur, qua quum dicitur incarnata. Sed quia illud auctoritas subticuit, atque locutionis modus nimiam videretur facere expressionem, si natura divina diceretur caro facta; melius silere hoc puto vel negare quam temere asserere, ne si illud dicatur, convertibilitas naturæ in naturam significari putetur. — Ex præmissis indubitabiliter constat, quod persona Verbi sive natura, hominis naturam, scilicet carnem et animam, assumpsit, sed non personam hominis. Si autem natura divina naturam hominis accepit, quare non dicitur facta homo, vel esse homo, sicut Verbum Dei? Ad quod potest dici, quod Dei Filius dicitur factus homo, vel esse homo, non solum quia hominem assumpsit, sed quia ipsum in unitatem et singularitatem sui et personæ accepit. Natura autem divina hominem quidem accepit, id est, hominis formam sibi univit, sed non in singularitatem et unitatem sui. Servata enim proprietate ac diversitate duarum naturarum, personæ singularitas exstitit. Ideoque non sic dicitur divina natura esse homo, vel facta homo, sicut Dei Filius. Quidam tamen indifferenter utrumque concedunt.

E. Quare non accepit personam hominis, quum hominem acceperit.

Ideo vero non personam hominis assumpsit, quia caro illa et anima illa non erant unita in unam personam quam assumpserit, quia non ex illis constabat persona, quando illis unitum Verbum est. Nam sibi invicem sunt unita simul cum Verbo. Altera tamen unione invicem unita sunt illa duo, scilicet anima et caro, alia unione Verbo unita sunt: quia alia est unio animæ illius ad carnem, et alia est unio Verbi ad animam illam et ad carnem. Non ergo accepit Verbum Dei personam hominis, sed naturam: quia non erat ex carne illa et anima illa composita persona una, quam Verbum acceperit, sed accipiendo univit, et uniendo accepit.

F. Contra hoc oppositio, qua probare quidam volunt personam accepisse personam.

Hic a quibusdam opponitur, quod persona assumpserit personam.7 Persona enim est substantia rationalis individuæ naturæ; hoc autem est anima: ergo si animam assumpsit, et personam. Quod ideo non sequitur, quia anima non est persona quando alii rei unita est personaliter, sed quando per se est: absoluta enim a corpore persona est, sicuti angelus. Illa autem anima nunquam fuit, quin esset alii rei conjuncta: ideoque non, ea assumpta, persona assumpta est. Aliter quoque nituntur probare, Verbum Dei assumpsisse personam, quia assumpsit aliquem hominem. Assumpsit enim hominem Jesum Christum: ergo aliquem hominem. Quod autem hominem Jesum Christum assumpserit, Augustinus in Expositione Symboli sub anathemate tradit, dicens: Si quis dixerit atque crediderit, hominem Jesum Christum a Filio Dei assumptum non fuisse, anathema sit.8 Qui etiam in pluribus Scripturæ locis hujusmodi utitur locutionibus: Ille homo a Verbo Dei est assumptus; ille homo factus est Christus. Et Propheta de homine Christo loquens, Deo ait:9 Beatus quem elegisti et assumpsisti. Ex quibus consequi videtur, quod aliquis homo assumptus sit a Verbo, et ita persona assumpta sit a persona.10 Sed quia hoc nefas est dicere aut sentire, præmissæ locutiones eisque similes, secundum hanc intelligentiam sane accipi debent, ut homo Christus, sive homo ille, sive quidam homo dicatur assumptus a Verbo sive unitus Verbo: non quia hominis persona sit assumpta vel unita Verbo, sed quia anima illa et caro illa assumpta sunt et unita Verbo, in quibus subsistit Dei et hominis persona; ut ad hominis naturam, non ad personam respicias, quum assumptum vel unitum, vel quemdam vel aliquem in hujusmodi locutionibus Scriptura commemorat. Quocirca, quum quæritur sine proposita auctoritate, an aliquis vel quidam homo sit assumptus a Verbo, vel unitus Verbo: sine distinctione intelligentiæ non est hic reddenda responsio, quoniam multiplex præmissa est quæstio; sed instantiam quærentis ita determinato: Si de hominis persona quæris, respondeo quod non; si de hominis natura, dico, Est.

SUMMA

DISTINCTIONIS QUINTÆ

Hic pro declaratione præcedentium distinctionum dubitationes moventur, quarum prima et principalis includit quatuor quæstiones. Prima est, an persona increata assumpsit personam creatam. Secunda, an divina natura assumpsit naturam humanam. Tertia, an persona divina assumpsit naturam humanam. Quarta, an divina natura assumpsit humanam personam. Ex quibus quærit, an concedendum sit, divinam essentiam seu naturam esse incarnatam. Hanc quadripartitam quæstionem affirmat, quantum ad duas ipsius partes, consistere planam ac facilem, atque ex dictis solutam, utpote, quod natura non assumpsit personam, neque persona personam. Tertiam quæstionem dicit catholice concedendam, videlicet, quod persona assumpsit naturam, sicut jam patuit. Porro quartam dicit discutiendam, an scilicet divina natura assumpsit humanam, ita quod divina natura sit incarnata: et circa hoc varias allegat auctoritates, ac tandem veritatem concludit, dicendo divinam Verbi æterni personam assumpsisse humanam naturam; deitatem quoque seu divinam naturam, secundum quod est in unigenito Filio Patris, quodammodo incarnatam. Quocirca sciscitatur, an concedendum sit quod divina natura sit facta caro, sicut Verbum caro factum est, præsertim quum idem sit incarnari quod carnem fieri, et divina natura aliquo modo incarnata dicatur. Ad quod sobrie satis respondet. Ultimo investigat, cur Verbum non conceditur assumpsisse personam hominis seu humanam, quum concedatur hominem assumpsisse ac humanam naturam: circa quod ponit solutionem, in qua a doctoribus non tenetur, neque tenendus est, sicut patebit.

Footnotes

  1. Fulgent. de Fide ad Petrum, n. 17. ↩

  2. Ibid. n. 18. ↩

  3. Ibid. n. 60. ↩

  4. Ibid. n. 17. ↩

  5. Tolet. concil. vi, c. 1. ↩

  6. Joann. I, 14. ↩

  7. Boetius, de Duabus naturis, c. 3. ↩

  8. Aug. Sermo 233 in app. n. 2. ↩

  9. Aug. in ps. 56, n. 5; 64, n. 7. ↩

  10. Ps. LXIV, 5. ↩

Chapter 71 of 201