Skip to the text

Quæstio 1

Hic quæritur primo, An divinæ essentiæ seu naturæ conveniat incarnari, nasci et bis nasci.

Quocirca possent multa pro utraque parte induci, sic arguendo: Quod natum est ex Deo Patre in æternitate, natum est ex

Itaque Thomas: Nasci, inquit, est fieri quoddam. Nihil autem fit nisi ut sit. Ideo sicut alicui competit esse, ita et fieri. Esse vero proprie convenit subsistenti. Forma vero et natura dicitur esse ex consequenti, in quantum suppositum subsistit in ea: Sicque ex consequenti, naturæ et formæ competit fieri atque nasci, non quasi ipsa nascantur, sed quia per generationem accipiuntur. Unde natura humana non est proprie nata in Christo. Denique, quamvis natura humana non sit proprie nata in Christo de Virgine, attamen ad nativitatem consequenter se habet, quia per generationem ex Virgine est accepta. Divina vero natura non est a Christo per generationem temporalem ex Virgine accepta: ideo nequaquam ex Virgine nata est, nec per se neque per consequens, si proprie capiatur pro ipsa essentia. Sed quia natura interdum improprie extenditur ad standum et supponendum pro persona, idcirco interdum a Sanctis asseritur nata in Christo ex Virgine: in quibus locutionibus natura exponenda est et sumenda pro persona, ut patet in littera. Hæc Thomas in Scripto. q. xxxv, a. 1. In tertia quoque parte: Nativitas, ait, alicui attribui potest dupliciter. Primo, tanquam subjecto, videlicet ei quod nascitur: quod proprie est suppositum cui convenit esse. Secundo, ut termino: sicque convenit naturæ. Terminus namque generationis atque cujuslibet nativitatis est forma; natura autem per modum formæ significatur. Hinc nativitas dicitur via ad naturam: terminatur namque naturæ intentio ad formam seu speciei naturam. Hæc in Summa.

Quibus objici potest, quod divina natura non videtur terminus generationis, quia non terminatur ad eam. Id quoque proprie videtur terminus generationis quod generatur. Unde et Petrus: Nasci proprie dicitur ad quod nativitas terminatur, vel primo, sicut ad Petrum, vel ex consequenti, sicut ad hominem. Ad divinam autem naturam nec æterna nec temporalis nativitas ullatenus terminatur: quia per generationem æternam non producitur, quamvis accipiatur; per temporalem vero nativitatem nec producitur, nec accipitur. Hæc Petrus. — Hinc distinguendum videtur de termino generationis, ut terminus generationis qui dicatur suppositum; terminus generationis quo, id est, ratione cujus attribuitur et convenit alicui generatio sive nativitas, appellatur natura seu forma.

Concordat Richardus, dicendo: Quamvis non omne productum sit natum, quia nativitas proprie competit solis viventibus; attamen omne natum est productum. Quumque in primo libro ostensum sit divinam essentiam seu naturam non esse productam, multo minus dicendum est, quod sit nata. Nec potest dici producta ratione naturæ humanæ cui unita est, quia non est hypostasis seu persona naturæ assumptæ, nec ipsa natura assumpta dicitur proprie generata, quamvis secundarie et minus principaliter competat ei: cujus est ratio, quod Christo convenit esse natum ex Virgine, quia per generationem accepit vere naturam humanam. Hæc Richardus.

Præterea Bonaventura: Hæc, inquit, non recipitur, Divina natura est de Virgine nata, propter duo: primo propter confusionem personalium proprietatum vitandam; secundo, ad devitandam essentialium quoque proprietatum confusionem: quæ duo præcipue sunt observanda circa sermones catholicæ veritatis. Quemadmodum enim in superbeatissima Trinitate distinctæ sunt personæ ab invicem, et proprietates earum: sic in Christo naturæ et earum proprietates ab invicem sunt distinctæ. Hinc proprietates unius non debent dici de altera in abstracto, ne natura divina et humana videantur esse una et eadem. Quod enim prædicatur de altero in abstracto, non solum convenit illi propter identitatem suppositi, verum etiam ratione formæ, ita quod essentia unum sunt. Hæc Bonaventura. — Consonat Alexander.

Insuper de hoc, utrum humana natura sit de Virgine nata, scribit idem Bonaventura: Humana natura dupliciter accipi potest. Primo, ratione partium constituentium eam. Secundo, ratione formæ consequentis totum compositum. Et utroque modo verum est dicere, quod humana natura assumpta est a Verbo. Assumpsit namque carnem et animam, similiter et humanitatem. Pariformiter, utroque modo dici potest humana natura nata de Virgine. Nam si humana natura dicatur compositum, concedi potest quod de Virgine nata sit, non ratione totius, sed partis, videlicet carnis. Si vero humana natura dicatur forma communis consequens totum compositum, adhuc concedi potest quod sit in Christo nata ex Virgine, non ratione sui, sed suppositi in quo exsistit et per quod multiplicatur. Propter quod ait Philosophus, quod natura in productione hujusmodi formæ generatur occulte: generando enim hunc hominem, generat hominem. Sicque primo modo dicitur humana natura nata ex Virgine per synecdochen; secundo modo ratione partis subjectivæ, et quodammodo per accidens. — Hæc idem, quæ quamvis a quibusdam præhabitis verbis videantur aliqualiter dissentire, tamen per distinctiones prætactas faciliter concordantur cum illis.

Iterum sciscitatur, utrum homo seu esse hominem, prædicetur vere de divina essentia seu natura. Respondet: In divinis reperitur prædicatio per identitatem, et item per denominationem, quamvis non usquequaque tam proprie. Et differunt prædicationes hæ duæ, quia per denominationem aliquid prædicatur per modum formæ: sicut quum dicitur, Pater generat. Quum autem prædicatio est per identitatem, potest quid prædicari ratione suppositi; ut quum dicitur, Divina essentia est C Pater, sensus est: Divina essentia est ille qui est Pater. Sicque non prædicatur ratione suppositi nisi illud nomen quod in sua ratione includit, seu nisi quod claudit in se suum suppositum, ut nomen substantivum, vel saltem substantivatum. Quum igitur quæritur, utrum divina natura sit homo, est distinguendum: quia hoc nomen, homo, dupliciter potest intelligi prædicari. Nam si prædicetur ratione suppositi, vera est, et est sensus: Divina essentia est ille qui est homo. Et reducitur prædicatio ista ad eam quæ est per identitatem, quantum ad principalem compositionem; quantum vero ad implicationem, clauditur ibi prædicatio per unionem. Divina enim essentia est Filius Dei per identitatem, sed Filius Dei est homo per unionem. Si autem sit prædicatio ratione formæ seu cujusdam denominationis, falsa est, quum sit sensus: Divina essentia est homo, id est, divina essentia est humanitate informata. Hæc idem.

Verumtamen ista videtur multum impropria, Divina essentia est homo, sicut et ista, Divina essentia est incarnata: quæ non solum impropria est, sed et falsa, juxta sensum et modum supra expressum. Possentque multa objici contra istam, Divina essentia est homo: quæ si vera est, sequitur quod divina essentia sit corpus et animal ac mortalis.

Alexander demum addit inductis: Pro regula est tenendum, quod nulla dictio designans proprietatem personalem creatam vel increatam, convenit divinæ essentiæ seu naturæ, ut nasci, concipi, mitti.

Præinductis concordat Albertus, et addit: In Filio Dei est essentia et proprietas, et est persona; nec hæc ponunt in numerum, quia essentia est persona atque proprietas. Hinc sicut nasci non est essentiæ, ita nec proprietatis, sed personæ, quæ secundum intellectum media est inter essentiam et proprietatem, et dicit hypostasim in se perfectam ac subsistentem. Quamvis equidem in divinis, propter omnimodam simplicitatem, non differant realiter essentia et persona atque proprietas; non tamen supposito uno, supponitur alterum; nec quidquid attribuitur uni, attribuitur alteri. Hinc quamvis divina essentia prædicetur de Filio, et econtra, hoc tamen non accidit ratione personæ quia persona est, nec ratione naturæ quia natura est, sed ex omnimoda simplicitate. Hæc Albertus.

Udalricus quoque circa hæc loquitur: Secundum Philosophum, tripliciter dicitur aliquid vivum. Primo, id in quo apparent opera vitæ, quamvis ipsum in se non habeat principium vitæ: ut embryo dicitur vivere, quia nutritur et augetur. Et quia hoc improprie vivere perhibetur, nasci non dicitur. Secundo, id in quo formaliter est vitæ principium, quamvis adhuc incomplete in eo exerceat opera vitæ: sicque vivit fetus animatus in utero. Ideo hujusmodi animatio est nativitas in utero, juxta illud: Quod in ea natum est.1 Tertio, id in quo formaliter est principium vitæ, 20. et facit in eo opera vitæ perfecte, secundum perfectionem quæ convenit primordio rei naturalis: sicque proles producta ad lucem, vivere fertur. Dicit autem Damascenus de Christo, tertio libro: Cognoscimus, quod nasci non est naturæ, sed hypostasis. Quod verum est, si generatio seu nativitas proprie capiatur. Ait quippe Philosophus libro de Cœlo, quod generabile tripliciter appellatur. Primo, omne quod est postquam non fuit, sive hoc sit per sui mutationem, sive sit in alio et non per se: sicque natura humana in Christo potest dici nata. Vel quod faciliter generatur: et hoc nihil ad propositum. Vel quod accipit esse per se, et non secundum accidens, nec per aliud: et hic solus modus est proprius, quia id proprie generatur cujus proprius actus est esse. Et sic nec natura divina nec humana est nata in Christo. Nam quamvis divina natura sit id quod persona, non tamen incepit esse per generationem. Quamvis etiam humana natura cœpit esse, tamen ejus non est proprie esse: idcirco non dicitur proprie nata, sed aliquo modo, ut patuit. — Hæc Udalricus, cujus exemplum de embryone procedit juxta Alberti opinionem, quam sequitur.

Footnotes

  1. Matth. 1, ↩

Chapter 89 of 201