Quæstio 2
Secundo principaliter quæritur, An Christus bis natus sit, et quomodo verum est quod Augustinus asserit, eum secundo natum.
Includit autem quæstio hæc aliam quæstionem difficilem, scilicet an Christo conveniant duæ filiationes, seu duæ relationes.
Quod autem Christus non sit bis neque secundo natus, probari potest eisdem persuasionibus quibus argumentatum est supra, quod æterno Filio Dei non convenerit incarnari et nasci ex matre: nempe quod vere generatur, de non esse ad esse progreditur: quod nullatenus convenit Filio
Dei. — Rursus, quum generatio sit via seu processus ad esse, non convenit nisi non exsistenti; et si quid bis aut secundo gignatur, aut habebit duo esse nec erit simpliciter unum, aut post primam generationem corrumpetur, et per secundam generationem recuperabitur. — Præterea, quod vere generatur, est proles gignentis, et vera ac reali relatione ad generantem refertur: et ita in Christo essent duæ filiationes, et esset duo filii ac duo supposita.
Ad hoc Alexander respondet: Hæc dictio, bis, dupliciter sumitur: quia interdum designat numerum temporum, interdum ordinem aliquorum habentium se secundum prius et posterius. Primo modo importat interruptionem temporum, vel vicissitudinem. Sicque Christus non est bis natus, quia æterna generatio interruptionem non suscipit, et omnem vicissitudinem temporalem excludit. Sed secundo modo dici potest bis natus, quoniam generatio temporalis et materna comitatur æternam, et per posterius se habet ad eam. — Denique, generatio non solum comparatur ad natum seu genitum, sed item ad generantem. Idcirco non sequitur, In Christo sunt duæ generationes, ergo est duo filii. Potest enim generatio multiplicari ex parte generantium, non multiplicata re genita: sicut non sequitur, Duæ sunt donationes, ergo duo data, quum dominus dat aliquid servo ad tempus, deinde dat idem in hereditatem; sicut nec sequitur, Duæ sunt factiones, ergo duo facta, ut dum quis format imaginem, et postmodum eam deaurat. Attamen sequitur, quod idem sit dupliciter factum aut datum. Sic et Christus dupliciter, id est æternaliter ac temporaliter, natus est. Similiter non sequitur, Duæ sunt substantiæ ex quibus est generatio, ergo duo sunt filii: quoniam unitas filiationis non est respectu ejus ex quo est generatio, sed respectu ejus cujus est, id est ex parte geniti. Quumque generatio sit unius hypostasis seu personæ, idcirco una est filiatio in Christo, et ipse est desitionem, sed verum est hoc in temporalibus. unus in persona, unusque Filius, qui per generationem divinam refertur ad Patrem, et per generationem humanam ad Matrem; nec filiatio est diversa, sed respectu diversorum; nec duo sunt filii, quoniam filiatio dicit proprietatem personæ. Hæc Alexander. — Concordat Antisiodorensis in Summa, libro tertio.
At vero Bonaventura : Actus, ait, secundum Philosophum tripliciter numeratur, subjecto, tempore, termino. Sicque actus dicitur multiplicari, vel quia est in alio et alio subjecto, aut quoniam est in alio et alio tempore seu mensura, aut quia est in alio et alio termino. Quumque adverbium numerandi dicat numerum actus aliquo horum modorum, necesse est ut denotet ipsum numerari aliquo modorum istorum. Adverbium vero bis, quum sit adjectivum verbi, sub ratione verbi importat numerum actus ex parte temporis aut durationis; et iste est numerus ex parte mensuræ. Non enim fertur quis bis comedisse propter duas res quas comedit, aut propter plurificationem ex parte subjecti, sed propter multiplicationem actus ex parte temporis seu mensuræ, quia comedit in alio ac alio tempore. Quoniam ergo generatio Christi æterna mensuratur æternitate, atque temporalis generatio tempore, ita quod illa completionem habet in nunc æternitatis, ista in nunc temporis, concedendum est, Christum bis esse natum. Nec oportet quod bis dicat geminationem actus secundum univocationem, sed sufficit quod secundum analogiæ convenientiam. Et sicut conceditur, quod Deus et angelus sunt duo entia, non quod univoce sed analogice entia appellentur; ita conceditur, quod generatio Christi æterna et temporalis sit generatio duplex, et quod Christus bis natus sit : quoniam tantum extendit se numerus numeralium adverbiorum respectu verbi, quantum numerus numeralium pronominum respectu nominum. Nec universaliter verum est, quod bis dicat vicissitudinem aut interruptionem, aut terminationem per desitionem, sed verum est hoc in temporalibus.
Denique, quamvis in Christo sint duæ generationes, non tamen duæ filiationes : quia quum filiatio sit relatio, comparatur ad tria, videlicet ad subjectum in quo est, ad principium a quo est, et ad terminum ad quem. Numerus demum relationis secundum differentiam specificam et formalem causatur a principio a quo est, sicut paternitas et dominium sunt duæ relationes in homine aliquo, quæ non numerantur principaliter ratione subjecti, sed principii a quo : nam possunt esse duæ relationes in homine, ut dum quis est princeps et pater ejusdem. Plurificatio autem relationis secundum numerum non oritur principaliter ratione ejus a quo est, nec a termino ad quem, sed ex parte subjecti in quo, quoniam proprietas subjecti numerari habet ratione suppositi. Et quoniam filiationis subjectum est ipsa persona, non natura nisi ratione personæ; ideo quum in Christo non sint plures personæ, esse non valent in eo plures filiationes.
Et si objiciatur, quod causa filiationis est generatio, sicut relationis causa est actio : quum ergo in Christo sit duplex generatio, videtur quod et filiatio gemina. — Secundo, multiplicato uno relativorum, multiplicatur et reliquum, dicente Philosopho : Quoties dicitur unum oppositorum, toties et reliquum. Quum Christus referatur ad Deum Patrem et Virginem Matrem, videtur in eo ratio filii ac filiationis duplicata. — Tertio, diversarum productionum ac generationum diversi sunt termini. Quum ergo Christus sit terminus generationis æternæ, generationis quoque humanæ, oportet eum esse alium et alium filium, et hoc alia et alia filiatione. — Quarto, abstracta per intellectum a Christo filiatione æterna, adhuc intelligitur in eodem filiatio temporalis : ergo duplex filiatio est in eo. Et breviter, quum sit verus realisque filius Virginis, vera et reali filiatione ad ipsam refertur.
Et respondendum ad primum, quod relatio non multiplicatur ex parte causæ suæ, sed subjecti. Quod si quæratur, cur in Christo geminetur generatio magis quam filiatio, quum utraque concernat personam: dicendum, quod generatio significat per modum actionis; actio autem et passio non solum recipiunt numerationem ex parte subjecti, sed etiam ex parte mensuræ atque principii. Et quum aliud sit principium increatum et creatum, alia quoque mensura æterna et temporalis, ideo alia et alia est generatio. Est et alia ratio. Nam quamvis generatio respiciat personam, tamen per consequens potest respicere et naturam. Quum ergo in Christo gemina sit natura et una persona, est in eo generatio duplex, et filiatio una. — Ad secundum dicendum, quod multiplicato uno relativorum, multiplicatur et reliquum, loquendo de multiplicatione formali, atque de correlativo a quo dependet correlativum dependentia essentiali; sed dum unum correlativum multiplicatur multiplicatione materiali, veritatem non habet: ut dum idem homo plures generat filios, et unus magister docet plures discipulos: tunc quippe relatio quæ est in ipso, non dependet ab unoquoque eorum nisi dependentia accidentali, deficienteque uno, salvatur in alio. Hinc quando quis post primum filium generat alium, non nascitur in eo nova paternitas, sed primæ paternitati innascitur novus respectus, quoniam plurium est pater quam ante. Sic et Christus temporali generatione non accepit novam filiationem, sed cœpit esse alterius, utpote Virginis filius. — Ad tertium, quod diversarum productionum diversi sunt termini, quando productiones sunt disparatæ, ita quod una aliam non præsupponit. Sic autem in proposito non est, quia nativitas temporalis præsupponit æternam. Ideo non oportet filium esse alium et alium: sufficit enim ad diversitatem generationum pluralitas naturarum. — Ad quartum, quod hoc non est propter diversitatem relationis in se, sed propter diversitatem respectuum: sicut dum quis est pater duorum, potest intelligi pater unius, ita quod non alterius; nec ex hoc sequitur, quod sit diversitas secundum rem, sed solum secundum rationem. Diversitatem autem secundum rationem voco eam quæ solum est secundum comparationem atque respectum. — Hæc Bonaventura.
Itaque Christus est vere realiter filius Matris, quia ab ea realiter genitus, quamvis non referatur reali filiatione ad eam: quemadmodum Deus est vere omnium creator ac dominus, quamvis non referatur ad creata reali relatione consistente in ipso. Quo patet solutio ultimi.
Amplius idem Doctor investigat, utrum Christus sit filius naturalis ratione utriusque generationis. Respondet quod imo, quoniam utraque nativitas consistit in productione similis ex simili per convenientiam in natura. Æterna etenim generatione gignitur similis Patri in vera deitate, temporali vero nativitate Matri in vera humanitate. Si quæras, quam habitudinem dicat hoc nomen, naturale; dicendum, quod potius dicit habitudinem principii quam formæ. Dicitur enim filius naturalis, qui est a natura, et trahit eam ab alio: non quod filiatio sit proprietas consequens naturam, sed magis personam: est namque personæ proprietas. Propter quod ista est magis propria, Christus est filius naturalis vel natura, quam hæc, Christus est filius essentialis, vel filius essentia: quia natura plus dicit in habitudinem causæ sive principii, quam in habitudinem formæ. Hæc idem.
Consonat Thomas, et addit: Quamvis nasci sit personæ, est tamen ejus ratione naturæ. Hinc Christus secundum duas naturas quas per generationem accepit, duas habet nativitates. Quamvis etiam in Christo sit tantum unum esse, tamen secundum illud habet respectum ad duas naturas: et ita nativitas duplex est, secundum duplicem respectum qui acquiritur personæ ad duas naturas per generationem acceptas. Verumtamen una tantum filiatio est in Christo, quia ut dictum est primo libro, relatio ex hoc quod ad alterum dicitur, non habet quod sit aliquid in rerum natura, sed hoc habet ex illo quod causat relationem, quod est in re quæ ad alterum dicitur.1 Quumque ab eo res habeat unitatem seu multitudinem ex quo habet esse : hinc secundum id in quo relatio fundatur, judicandum est de ea, an sit realiter una vel plures. Porro quædam relationes fundantur in quantitate, sicut æqualitas : et quum quantitas non sit nisi una in una re, ideo per unam et eamdem æqualitatem est res æqualis omnibus quibus æqualis est. Aliæ vero relationes fundantur in actione et passione : in quibus pensandum, quod una passio duabus actionibus correspondet, dum neutrum agens sufficit per se ad actionem complendam, ut in eo qui una nativitate nascitur ex patre et matre. Unde in patre et matre sunt duæ relationes secundum rem, sicut et duæ actiones ; in prole vero est tantum una relatio, qua refertur ad patrem et matrem, quemadmodum passio una. Considerandum quoque, quod quædam relationes non innascuntur ex actionibus secundum quod actu sunt, sed magis secundum quod fuerunt : sicut aliquis dicitur pater, postquam ex actione sua effectus est consecutus. Et tales relationes fundantur in re super id quod ex actione in agente relinquitur, sive sit dispositio, sive habitus, sive jus aliquod aut potestas, vel aliquid hujusmodi. Sed quoniam quod ex actionibus unius speciei relinquitur, non potest esse nisi unum : hinc tales relationes non multiplicantur realiter secundum actiones diversas, sed magis sunt unum secundum id quod ex actione relinquitur. Unde in patre plurium filiorum est una tantum paternitas. Si vero sint actiones secundum speciem plures, causant plures relationes specie differentes. Quumque Christus non per unam generationem passivam habeat se ad generationem Patris activam, et ad Matris activam generationem, sed per aliam et aliam, illæque duæ generationes passivæ non sint unius generis, et non solum non speciei ejusdem ; nil, ut videtur, impediret quin in Christo possent esse duæ filiationes realiter differentes, nisi immediatum subjectum filiationis esset suppositum, quod non est nisi unum in Christo. Quod quum sit æternum, ex nullo temporali advenit ei realis relatio, sed rationis dumtaxat. Ideo filiatio quæ consequitur Christum ex generatione temporali materna, non est realis, sed tantummodo rationis, qua ad Matrem refertur, cujus nihilo minus realis est filius ; et soli supposito convenit filiatio, quod habet completum esse in specie, et cui competit nasci, quod naturæ non convenit. Hæc Thomas.
Porro in tertia parte Summæ : Circa hoc, q. xxxv, a. 5. inquit, videlicet an in Christo sint duæ filiationes, sunt diversæ opiniones. Quidam namque attendentes ad causam filiationis, ponunt in Christo duas filiationes, sicut et duas nativitates. Alii vero attendentes ad filiationis subjectum, ponunt in Christo unam tantum filiationem, sicut et unam personam : quod et melius sonat. Unitas quippe relationis, seu ejus pluralitas, non attenditur secundum terminos, sed secundum subjectum aut causam. Si enim secundum terminos attenderetur, oporteret quemlibet hominem alia relatione referri ad patrem, et alia ad matrem. Verum recte considerantibus patet, unumquemque eadem relatione referri ad utrumque parentem ob causæ unitatem, quia eadem nativitate nascitur ex utroque. Eadem quoque est ratio de magistro qui docet multos discipulos eadem doctrina, et de domino qui gubernat diversos subjectos eadem potestate. Si vero sint causæ diversæ specie differentes, ex consequenti videntur et relationes differre specifice. Unde nil prohibet, plures tales relationes inesse eidem : ut si quis sit aliquorum magister in grammatica, aliorum in logica, alia est ratio magisterii utriusque. Hinc diversis relationibus unus et idem homo potest esse magister diversorum, aut eorumdem secundum doctrinas diversas. Contingit demum quandoque, quod aliquis habet relationem ad plures secundum causas diversas, speciei tamen ejusdem: ut dum quis est pater diversorum filiorum secundum actus generationis diversos. Ideo paternitas in eo specie nequit differre, quum actus generationis conveniant specie. Quoniam autem plures formæ ejusdem speciei non possunt eidem inesse subjecto, hinc impossibile est quod sint plures paternitates in eo qui pater est plurium filiorum generatione naturali; secus, si esset pater unius generatione naturali, et alterius per adoptionem. Quumque Christus non sit una et eadem nativitate natus ex Patre ab æterno, et ex Virgine sancta in tempore, nec utraque nativitas ejusdem sit speciei, oporteret quantum ad hoc, duas in ipso filiationes fateri, nisi una in Christo esset hypostasis (ut supra). Est nihilo minus filius Virginis relatione seu filiatione quæ coint tellitur relationi maternitatis illius ad ipsum Christum: quemadmodum Deus dicitur relative Dominus, relatione quæ coint tellitur relationi reali qua creatura subjicitur Deo; et quamvis relatio dominii non sit in Deo realiter, dicitur tamen realiter Dominus ex reali subjectione creaturæ ad ipsum. Sic et Christus realiter filius est præclarissimæ Virginis ex reali relatione maternitatis illius ad ipsum. — Denique, unum et ens se consequuntur. Ideo sicut contingit quod relatio in uno extremorum sit ens reale, in alio ens rationis, sicut de scibili et scientia dicit Philosophus Metaphysicæ libro tertio; sic contingit quod ex parte unius extremi sit tantum una relatio, et ex parte alterius extremi relationes sint multæ: quemadmodum in hominibus ex parte parentum est duplex relatio, una paternitatis, alia maternitatis; quæ sunt specie differentes, eo quod alia ratione pater, alia ratione mater sit generationis principium. Si vero plures essent eadem ratione principium actionis unius, ut dum plurimi trahunt navem, in omnibus esset una relatio. Verum ex parte prolis est relatio seu filiatio una secundum rem, sed duplex secundum rationem, in quantum correspondet utrique relationi parentum secundum duos ipsius intellectus respectus. Hæc Thomas. — Idem Petrus.
Porro Richardus in his partim aliter sentit: Quidam (inquiens) dicunt, quod in Christo non est nisi filiatio una, quia filiatio Christi ad Patrem et Matrem est eadem secundum rem, differens secundum respectus. Sed contra, quia realitas relationis aut consideratur secundum fundamentum, quod in filiatione est nativitas, aut secundum respectum. Fundamentum autem istud in Christo est aliud et aliud, quia alia est nativitas æterna, alia temporalis; respectus quoque est alius. Hinc dico, quod in Christo sint duæ filiationes, et quod filiatio humana convenit ei ratione naturæ assumptæ. Et sic in Christo est realis ad creaturam relatio, non tamen ex parte naturæ divinæ, sed humanæ: quemadmodum et in Christo secundum humanitatem est realis ad alios homines similitudo, juxta illud ad Hebræos: Debuit per omnia fratribus similari.2 — Hæc Richardus, cujus dicta videntur obscura, et ex verbis Thomæ argumentum ejus solutum est.
Nec verum est, quod Thomas et ejus sequaces dicunt filiationem Christi ad Patrem et Matrem esse eamdem secundum rem, quum filiatio illa ad Patrem sit increata, et realiter idem quod Deus; relatio autem rationis, quæ adscribitur Christo respectu Matris, non est quid increatum, sed respectus ratione creata conceptus. — Richardus quoque multiplicat relationes ultra modum, ut si unus sit rex et princeps innumerabilium subditorum, sint in ipso respectu illorum innumerabiles relationes reales; item de magistro innumerabilium discipulorum, et patre quamplurium filiorum. Sicque erunt in eodem innumerabilia accidentia speciei ejusdem, et multa inepta ex illa opinione sequuntur, estque contra solenniores doctores scholasticos, videlicet Alexandrum, Thomam, Albertum, Bonaventuram, et contra sequaces eorum.
Unde Albertus conscribit: Non est nisi una filiatio Christi, quia non est intelligibile qualiter duæ proprietates ejusdem rationis determinarent unam hypostasim, sicut nec in eodem homine sunt duæ scientiæ ejusdem rationis; et si rei albæ adveniat causa dealbationis, non faciet in ea albedinem aliam, sed priorem potest intendere, et facere quod ex alia causa insit ac habeatur quam prius. Præterea, filiatio est proprietas constituens filium, et quidquid alterius rationis est in abstracto, est etiam alterius rationis in concreto. Nec propositio ista habet instantiam. Ergo si filiatio est alterius rationis, ergo et filius est alterius rationis; sed filius unius rationis, et filius alterius rationis, sunt filii duo: sicque Christus esset filii duo: quod hæreticum judicatur. — Hæc Albertus, qui alia multa contra illam opinionem inducit. Nam et humana Christi natura videretur dicenda filia Virginis, si in ipsa natura sit filiatio illa realis, quum forma denominet suum subjectum.
Udalricus quoque: Veneramur, ait, in Christo duas nativitates, non duas filiationes: quia secundum Damascenum, filiatio non est naturæ proprietas, sed personæ. Proprietas etiam, et quodcumque accidens, non numeratur nisi numeratione sui subjecti, eo quod accidens magis sit aliquid entis quam ens, secundum Philosophum: propter quod nec per se numerabile dicitur. Hinc impossibile est duas proprietates ejusdem rationis, sive univoce, sive analogice, inesse eidem. Filiatio autem æterna cum nostra filiatione ejusdem est rationis secundum analogiam. Hæc Udalricus.
Præterea Durandus has duas de Christi filiatione opiniones cum earum motivis hic recitat exquisite, et addit: Est et tertia positio, inter illas medium tenens, ac dicens, quod filiatio dupliciter accipi potest: primo, ut relatio tantum; secundo, ut proprietas personalis. Et primo modo est duplex in Christo realis filiatio, non autem secundo modo. Ubicumque enim producens et productum in eumdem incidunt ordinem, et præsertim in idem secundum speciem, si unum refertur realiter, et reliquum. Christus autem secundum quod homo et Mater ejus, ejusdem sunt speciei et ordinis. Ergo sicut Mater ejus refertur ad ipsum reali maternitate, sic ipse ad illam filiatione reali. Verum quum in Christo non sit nisi una persona, non valet in eo consistere nisi una filiatio, prout filiatio est proprietas personalis, seu constitutiva personæ. Hæc Durandus.
Cui objici potest, quod si filiatio humana ex propria ratione sit personalis proprietas, nec vere ac proprie competens nisi ei quod vere ac proprie nascitur, consideratio nostra non poterit impedire quin in Christo personam constituat. Ideo ista opinio non videtur nisi quædam excogitatio parum aut nihil importans, quanquam quælibet harum trium opinionum satis apparenter queat defendi scholastice. Imo est et quarta opinio, quam defendit Guillelmus, quod nec in Creatore neque in creatura relatio sit quid reale, sed solum ens rationis; quæ tamen opinio super primum satis est reprobata.3
Insuper Henricus primæ positioni consentit, sicut et Thomas, additque aliqua. Nempe sic arguit: Videtur quod duæ sint filiationes reales in Christo, una ad Patrem, alia ad Matrem:4 quia si Pater fuisset incarnatus, nova fuisset ei filiatio acquisita ex generatione temporali, ergo et Christo. — Ad quod respondet: Non est simile, quia si Pater fuisset incarnatus, ex hoc persona ejus æterna filiationem realem non haberet, quia ex respectu ad temporale nil reale recipitur in æterno: ideo relatio ad creaturam esset in ipso solum secundum rationem, quantum ad suppositum, quod in ipso æternum est; temporale vero in ipso et ab ipso assumptum, esset id ratione cujus referretur ad temporale, quod reali relatione referretur in ipsum. Si ergo Pater esset incarnatus, novam et realem filiationem haberet ratione humanæ naturæ a se assumptæ, quoniam ipse esset terminus generationis temporalis, in quo alia non præcessit. In supposito autem
Filii, quum sit ab æterno, realis filiatio non advenit ratione incarnationis : sicut in patre carnali secundum filium generante, non oritur nova paternitas, primogenitio ejus vivente, quia relatio numerari non habet per naturam secundum quam est, quia nec est dispositio ejus, sed secundum suppositum in quo est, quum et dispositio sit illius ut termini aut principii alicujus emanationis. Hæc Henricus.
Postremo, Scotus tenet quod in Christo sit realis filiatio duplex, quia (ut ait) filiatio est habitudo producti naturaliter, similis producenti, in natura intellectuali, et hæc habitudo est duplex in eo.
Sed hujus argumenti solutio patet ex præinductis, præsertim ex dictis sancti Doctoris, dicentis quod in Christo bene esset duplex filiatio sicut et duplex nativitas, nisi aliunde in ipso speciale esset obstaculum, videlicet quod ipse ante nativitatem ex Virgine, est æterna et subsistens persona, invariabilis, veram et realem habens filiationem æternam;5 nec assumpta natura multiplicat in eo personam : hinc ei non congruit nova et secunda filiatio realis, quæ directe concernit personam; nec est simile de similitudine aut æqualitate, quæ in qualitate seu quantitate fundantur.
Footnotes
Chapter 90 of 201