Distinctio 8
A. An divina natura debeat dici nata de Virgine.
POST prædicta inquiri debet, utrum de natura divina concedendum sit, quod de Virgine sit nata, sicut dicitur de Virgine incarnata. Et videtur utique non debere dici nata de Virgine, quum non sit nata de Patre. Quæ enim res non est de Patre genita, non dicitur de Matre nata, ne res aliqua filiationis nomen habeat in humanitate, quæ illud non teneat in divinitate. Videtur tamen posse probari, quod sit nata de Virgine : quia si hoc est Deum nasci de Virgine, scilicet hominem assumere in utero Virginis, quum natura divina superius dicta sit hominem assumptione, videtur debere dici nata.1 De hoc Augustinus in libro de Fide ad Petrum sic ait :2 Natura æterna atque divina non posset temporaliter concipi et nasci ex natura humana, nisi secundum susceptionem veritatis humanæ veram temporaliter conceptionem et nativitatem ineffabilis divinitas in se accepisset. Sic est Deus æternus veraciter secundum tempus et conceptus et natus de Virgine. Ista auctoritate videtur insinuari, quod natura divina sit nata et concepta de Virgine. Sed si diligenter notentur verba, potius de persona dici intelligitur, quæ sine dubitatione et de Patre et de Matre nata esse dici debet.
B. De gemina Christi nativitate, qui bis natus est.
Quæri etiam solet, utrum debeat dici Christus bis genitus, ut dicitur Dei et hominis Filius. Ad quod dici potest, Christum bis natum esse, duasque nativitates habuisse. Unde Augustinus in libro de Fide ad Petrum: Pater Deus de sua natura genuit Filium Deum, sibi coæqualem et coæternum.3 Idem quoque unigenitus Deus secundo natus est, semel ex Patre, ex Matre semel. Natus est enim de Patre Dei Verbum, natus est de Matre Verbum caro factum.4 Unus ergo atque idem Dei Filius natus est ante sæcula, et natus in sæculo; et utraque nativitas unius est Filii Dei, divina scilicet et humana. De hoc etiam Joannes Damascenus ait: Duas Christi nativitates veneramur, unam ex Patre ante sæcula, quæ est super causam et rationem et tempus et naturam;5 et unam quæ in ultimis temporibus, propter nos, et secundum nos, et super nos: propter nos, quia propter nostram salutem; secundum nos, quia natus est homo ex muliere, et tempore conceptionis, scilicet novem mensium; super nos, quia non ex semine, sed ex Spiritu Sancto et sancta Virgine supra legem conceptionis. Ex his manifeste apparet, Christi duas esse nativitates, eumdemque bis natum fore.
SUMMA
DISTINCTIONIS OCTAVÆ
IN hac distinctione movet Magister duas circa præhabita quæstiones. Dictum est namque, quod incarnari, nasci et humanam naturam assumere, competit proprie Unigenito Patris æterni. Quumque in Deo realiter idem sint natura atque persona, merito sciscitatur, an etiam divinæ naturæ conveniat incarnari et nasci ex Virgine, præsertim quum et quædam Sanctorum auctoritates hoc dicere videantur. Sed quia determinat, quod non naturæ, sed personæ ista conveniant; opportune inquirit, an Filio Dei conveniant duæ nativitates et bis nasci. Quocirca occurrit scrutandum, an sicut Christo conveniunt duæ nativitates seu generationes, ita et duæ filiationes. sacratissima Virgine Matre in tempore. Sed Dei natura seu divina essentia ex Patre æterno est nata: quod probari potest multiplici ratione qua hoc super primum probatum est.6 Ad idem allegatur in littera Augustini auctoritas. Anselmus quoque fatetur in oratione de Laudibus gloriosissimæ Virginis: O in quam sublimi contemplor Mariam. Omnis natura ex Deo est creata, et Dei natura ex Maria est nata.
In oppositum sunt auctoritates et rationes quibus ostensum est, incarnari, nasci, agere, pati, proprie convenire personæ, non naturæ. Verum ad istud responsum est supra, distinctione quinta, ex dictis Antisiodorensis et aliorum:7 ideo brevitati studendum est.
Footnotes
Chapter 88 of 201