Distinctio 9
A. De adoratione humanitatis Christi, an eadem sit adoratio humanitati et deitati exhibenda.
PRÆTEREA investigari oportet, utrum caro Christi et anima, una eademque cum Verbo debeant adoratione adorari, illa scilicet quæ latria dicitur. Si enim animæ vel carni Christi exhibetur cultus latriæ, quæ intelligitur servitus sive cultus soli Creatori debitus, quum anima Christi vel caro creatura tantum sit, creaturæ exhibetur quod soli Creatori debetur : quod facienti in idololatriam reputatur. Ideo quibusdam videtur, non illa adoratione quæ latria est, carnem Christi vel animam esse adorandam, sed illa quæ dulia est, cujus duas species vel modos esse dicunt. Est enim cujusdam modi dulia quæ creaturæ cuilibet exhiberi potest; et est quædam soli humanitati Christi exhibenda, non alii creaturæ : quia Christi humanitas super omnem creaturam est veneranda et diligenda, non tamen adeo ut cultus divinitati debitus ei exhibeatur, qui cultus in dilectione et sacrificii exhibitione atque reverentia consistit : qui Latine dicitur pietas, Græce autem θεοστέβεια, id est Dei cultus, vel εὐστέβεια, id est bonus cultus.
B. Aliorum sententia, qua unam adorationem utrique exhibendam tradunt.
Aliis autem placet, Christi humanitatem una adoratione cum Verbo esse adorandam, non propter se, sed propter illum cujus scabellum est, cui est unita. Neque ipsa humanitas sola vel nuda, sed cum Verbo cui est unita; nec propter se, sed propter illum cui est unita, est adoranda. Nec qui hoc facit, idololatriæ reus judicari potest: quia nec soli creaturæ, nec propter ipsam, sed Creatori cum humanitate et in sua humanitate servit. De hoc Joannes Damascenus ita ait: Duæ sunt naturæ Christi, ratione et modo differentes, unitæ vero secundum hypostasim. Unus ergo Christus est Deus perfectus et homo perfectus, quem adoramus cum Patre et Spiritu Sancto una adoratione, cum incontaminata ejus carne, non inadorabilem carnem dicentes (adoratur enim in una Verbi hypostasi, quæ hypostasis generata est), non creaturæ venerationem præbentes. Non ergo ut nudam carnem adoramus, sed ut unitam deitati, in unam hypostasim Dei Verbi duabus reductis naturis. Timeo carbonem tangere propter ligno copulatum ignem. Adoro Christi Dei mei simul utramque naturam, propter carni unitam deitatem. Non enim quartam appono personam in Trinitate, sed unam personam confiteor Verbi et carnis ejus. His verbis insinuari videtur, Christi humanitatem una adoratione cum Verbo esse adorandam.
De hoc etiam Augustinus, ex sermone Domini ubi dicit, Non turbetur cor vestrum, ita dicit:1 Dicunt hæretici, Filium non natura esse Deum, sed creatum. Quibus respondendum est, quia si Filius Dei non est Deus natura, sed creatura, nec colendus est omnino, nec ut Deus adorandus, dicente Apostolo:2 Coluerunt et servierunt potius creaturæ quam Creatori. Sed illi ad hoc replicabunt et dicent: Quid est quod carnem ejus, quam creaturam esse non negas, simul cum divinitate adoras, et ei non minus quam divinitati deservis? Ego dominicam carnem, imo perfectam in Christo humanitatem, ideo adoro, quod a divinitate suscepta et deitati unita est; ut non alium et alium, sed unum eumdemque Deum et hominem Filium Dei esse confitear. Denique, si hominem separaveris a Deo, illi nunquam credo nec servio: velut si quis purpuram vel diadema regale jacens inveniat, numquid ea conabitur adorare? Quum vero ea rex fuerit indutus, periculum mortis incurrit, si ea cum rege adorare quis contempserit. Ita in Christo Domino humanitatem non solam vel nudam, sed divinitati unitam, scilicet unum Filium, Deum verum et hominem verum, si quis adorare contempserit, æternaliter morietur. Idem super psalmum nonagesimum octavum, ubi dicitur, Adorate scabellum pedum ejus, quoniam sanctum est:3 Sciendum, quia in Christo terra est, id est caro, quæ sine impietate adoratur. Suscepit enim de terra terram, quia caro de terra est, et de carne Mariæ carnem accepit. Hæc sine impietate, a Verbo Dei assumpta, adoratur a nobis: quia nemo carnem ejus vere manducat, nisi prius adoret; sed qui adorat, non terram intuetur, sed illum potius cujus scabellum est, propter quem adorat. — His auctoritatibus præmissæ investigationis absolutio explicatur.
Damasc. de Fide orthod. lib. III, c. 8.
Aug. Sermo 248, in App. n. 5.
Aug. in ps. 98, n. 9.
SUMMA
DISTINCTIONIS NONÆ
JAM supra determinatum est de Christi quidditate et dignitate, secundum utramque ejus naturam. Hic agitur de veneratione quæ ei debetur. Et quærit Magister, an Christi caro seu anima aut assumpta humanitas, secundum se seorsum valeat licite adorari adoratione latriæ, quæ soli Deo debetur, vel potius adoratione cultuque duliæ, præsertim hyperduliæ. Et circa hoc ponit duas responsiones et motiva earum, quarum secundam amplius approbat. Hæc est tota hujus distinctionis materia, circa quam doctores movent plurimas quæstiones, videlicet quid sit latria, quid dulia, et de speciebus actibusque earum. Deinde circa principale inquirunt, qualiter adoranda sit Christi humanitas et partes ipsius, videlicet corpus et anima. Verum quæstiones illæ præambulæ et accessoriæ, satis communes sunt, et alibi locum habent: idcirco de eis facilius pertransibo. commune aliquid invenitur in multis, si in aliquo eorum speciali modo inveniatur, habet inde nomen speciale: quemadmodum nasus curvus vocatur simus. Similiter, quum obsequium diversis exhibeatur, Deo utique speciali ac supremo modo debetur, sicut in ipso est summa majestas, dignitas atque dominium. Idcirco obsequium servitutis quod ei debetur, speciali nomine latria appellatur. Porro hoc nomen, latria, tripliciter sumitur: primo, pro eo quod Deo in obsequium exhibetur, ut sacrificium, genuflexiones; quandoque pro ipso actu exhibitionis; tertio, pro habitu quo exhibetur obsequium. Nec primo modo sumpta, est virtus, sed virtutis materia; secundo modo est actus virtutis; tertio, virtus. Et nominatur quatuor nominibus. Nam dicitur pietas, quantum ad devotionis affectum. Dicitur quoque theosebia, id est cultus divinus, vel eusebia, id est bonus cultus, quantum ad diligentem intentionem: illud enim coli asseritur, cui studiose intenditur. Tertio dicitur latria, id est servitus, quantum ad opera quæ exhibentur in recognitionem dominii quod convenit Deo jure creationis. Dicitur item religio, quantum ad operum determinationem, ad quæ homo se obligando, in cultum Dei determinatur.
Footnotes
Chapter 91 of 201