Quæstio unica
Itaque quæro, An Christi humanitas, caro aut anima, sit cultu latriæ veneranda.
Videtur quod non, quoniam soli Deo seu veræ et incomparabili Deitati debetur hic cultus et veneratio tanta, quæ sunt cultus supremus et honorificentia maxima. Unde et Tullius protestatur: Latria est virtus moralis Deo cultum cærimoniamque impendens. Dulia vero est virtus moralis per quam creaturis quibusdam condecens veneratio exhibetur.
In oppositum sunt auctoritates Augustini et Damasceni quæ in littera continentur.
Circa hæc Thomas scribit, primo inquiirens, an latria sit virtus. Respondet: Dum
Insuper si quæratur, an sit virtus generalis; dicendum, quod virtus dicitur generalis quatuor modis. Primo, quia de virtute qualibet prædicatur, ut legalis justitia, quæ cum probitate convertitur, et est realiter idem quod virtus, differens ratione, ut quinto dicitur Ethicorum: sicque virtus vocatur, quantum ad essentiam, generalis. Secundo, quoniam aliæ virtutes ab ea dependent, participando actum ipsius: et sic prudentia dicitur generalis, quia ab ea ceteræ virtutes morales rectitudinem electionis participant; sicque actus ejus omnium aliarum virtutum actibus immiscetur. Nihilo minus ipsa in se est virtus specialis, eo quod habeat objectum specialis rationis, videlicet eligibile ad opus. Tertio, quoniam operatur circa omnium actus virtutum : ut magnanimitas, quæ in cunctis virtutibus operatur magnifice, prout quarto Ethicorum habetur. Quarto, virtus dicitur generalis, quia ad eam diversæ concurrunt virtutes, eo quod actus ejus præexigat multarum actus virtutum : sicut ad magnanimitatem, quoniam nemo potest se magnis dignificare nisi virtuosus. Itaque latria in se specialis est virtus, habens specialem rationem objecti et actus; attamen generalis est virtus tertio modo et quarto, quoniam aliarum virtutum actibus uti potest materialiter sub ratione sui objecti, utpote ut actus earum Deo exhibeantur ad suæ reverentiam majestatis, atque in recognitionem sui dominii. Et rursus ad actum ipsius multæ requiruntur virtutes : ut fides, quæ ostendit cui exhibenda sit latria; et caritas, quæ afficit ad eumdem. Verumtamen utitur aliquibus actibus qui non sunt elicitive proprii virtutibus aliis, ut sacrificium offerre, orare, prostrationesque facere; et hi sunt proprii actus ejus.
Præterea si quæratur, an sit virtus theologica aut moralis; dicendum, quod virtutes theologicæ circa Deum immediate versantur, habentque Deum pro objecto et fine. Hinc nulla virtus theologica proprie et formaliter habet actum circa creata. Nam et caritas in homine nihil diligit nisi Deum aut propter Deum. Objectum vero latriæ est id quod exhibet Deo in recognitionem sui dominii: hinc non est virtus theologica, sed moralis; et ad justitiam reducitur, quæ in quadam æqualitate consistit. — Hæc Thomas in Scripto, qui et in quæst. 81. secunda secundæ de his plenius scribit, et de exterioribus interioribusque actibus hujus virtutis.
Consequenter sciscitatur in Scripto, an humanitati Christi sit cultus latriæ exhibendus. Quod non, quoniam super illud Psalmi, Adorate scabellum pedum ejus, loquitur Glossa:1 Caro Christi adoranda non est adoratione latriæ, quæ soli Deo debetur. Secundo, quoniam latria Deo debetur ratione summi dominii sui ac jure creationis, quæ non conveniunt ei nisi ex deitate. Tertio, cultus et reverentia debentur alicui non solum ratione personæ, sed et ratione naturæ. Natura autem humana in Christo a divina manet distincta: ergo non est ei cultus impendendus qui Deo debetur ratione deitatis ac excellentiæ summæ. — Dicendum, quod duobus modis aliquid honoratur: primo, ratione sui; secundo, ratione alterius sibi adjuncti: quemadmodum parti hominis secundum se consideratæ, non debetur honor, sed ratione totius compositi seu personæ, cui convenit proprie operari. Et sic, quoad primum modum non debetur humanitati Christi honor separatim a persona divina, sed in ipsa et simul cum ipsa adoratur, quemadmodum manus honoratur in persona manum habente; sicque humanitati Christi secundum hoc debetur latriæ honor. Quantum vero ad modum honorandi secundum, qui etiam partibus et rebus inanimatis exhibetur, sic debetur ei duliæ honor, imo duliæ excellentis, propter singularem dignitatem quam habet ex personali unione cum Verbo. — Imaginibus quoque Christi et Sanctorum secundum quod sunt res quædam secundum se consideratæ, non debetur aliquis honor; sed in quantum sunt imagines, impenditur eis honor qui et Sanctis, quum idem sit motus in imaginem ut est imago, et in imaginatum.
Præterea, si quæratur, an latriæ cultus debeatur Deo ratione suæ potentiæ; respondendum, quod latria profitetur servitutem quam Deo debemus quia fecit nos, sic quod debetur ei latria in quantum creator. Quumque creator sit in quantum bonus et sapiens atque omnipotens; ideo secundum omnia hujusmodi latria ei debetur, et non secundum unum eorum dumtaxat. — Hæc Thomas in Scripto.
In tertia demum parte quærit, utrum una et eadem adoratione sit adoranda divinitas Christi et ejus humanitas.2 Respondet: In eo qui honoratur, possunt duo considerari, videlicet is qui honoratur, et causa honoris. Honor autem proprie exhibetur subsistenti, non parti ejus, nisi in dominium quo creata gubernat, quum jam dixerit, latriam Deo impendi in recognitionem sui summi dominii, quo utique regit creata; dulia quoque proprie sumpta, prout a latria distinguitur, creaturis, non Creatori, impendit honorem.
At vero in Summa contra gentiles multipliciter probat, soli Deo omnipotenti cultum latriæ exhibendum, ob summam excellentiam suam, ac primi et independentis dominii sui auctoritatem, et propter maximam beneficia sua; et denuo, quia in eo solo consistit nostra felicitas, quæ et confertur ac dependet ab ipso. Hæc ibi.
Postremo, in secunda secundæ idem fatetur :3 Religio (dicens) seu latria, specialis est virtus et una. Respicit namque suum objectum secundum unam rationem, videlicet in quantum Deus est omnium rerum primus gubernator et conditor. Clarum est autem, quod ubi invenitur specialis ratio boni, ibi specialis sit virtus. Religio autem seu latria ordinatur ad exhibendum Deo honorem ratione summæ et singularis ac incomparabilis excellentiæ suæ : ideo virtus latriæ, quæ hac ratione debitum exhibet Deo cultum, recte specialis virtus censetur, nam et personis creatis diversi impenduntur honores secundum diversas excellentias earumdem. Hæc idem ibidem.
Concordat Albertus, et addit : Non statim est adorandum, si quid appareat alicui in specie Christi. Imo timendum est de illusione, nec simpliciter adorandum, propter tria, nisi quis habeat discretionem spirituum. Primum est crebra illusio sentuum in apparitionibus talibus. Secundum est conscientia propriæ humilitatis, quoniam debet se homo reputare indignum apparitione angeli sancti. Tertium, quia conditio ibi apponenda, si apponatur, non nocet, imo prodest, estque cautelæ et cavet periculum. Idcirco dicendum : Adoro te, si vere es Christus. De sacerdote quoque ignoto, vel de quo scitur quod negligens sit in divinis, dico, quod in ejus celebratione cautum est apponere actu aut habitu conditionem in hostiæ adoratione. Hæc Albertus. quantum est aliquid ejus, secundum quod totum honoratur in parte : secundum quod etiam aliquis honoratur in re ad ipsum pertinente, sicut in veste, imagine, nuntio. Causa autem honoris est id ex quo honoratus habet excellentiam aliquam: honor namque est reverentia alicui exhibita propter excellentiam sui. Ideo dum in uno homine sunt multæ causæ honoris, ut prælatio, virtus, sapientia; unus est honor ejus ex parte personæ quæ honoratur, multi vero quantum ad causas honoris. Sic quum in Christo sit una persona, et una utriusque naturæ hypostasis; una est adoratio et veneratio ejus ex parte personæ quæ honoratur, sed ex parte causarum honoris, conveniunt ei plures adorationes, quum honoretur propter sapientiam suam increatam, sapientiamque creatam.4 — Denique adoratio humanitatis Christi dupliciter potest intelligi. Primo, ut sit ejus sicut rei honoratæ, puta suppositi quod adoratur : sicque adorare carnem Christi, non est nisi adorare Verbum incarnatum, quemadmodum adorare vestem regis, non est aliud quam adorare regem vestitum. Sicque adoratio humanitatis Christi est adoratio latriæ. Alio modo, potest intelligi adoratio humanitatis Christi, quæ fit ratione assumptæ humanitatis adornatæ omni gratia ac virtute : et sic adoratio humanitatis Christi non est adoratio latriæ, sed duliæ, ita quod una et eadem persona adoratur adoratione latriæ propter perfectionem suæ divinitatis, adorationeque duliæ propter perfectionem suæ humanitatis. Nec hoc inconveniens est, quoniam Deo Patri debetur honor latriæ propter suam divinitatem, et honor duliæ propter dominium quo creata gubernat. Unde super illud Psalmi, Domine Deus meus, in te speravi, loquitur Glossa :5 Dominus omnium per potentiam, cui debetur dulia; Deus omnium per creationem, cui debetur adoratio latriæ. Hæc Thomas.
In quibus mirum videtur quod asserit, adorationem duliæ Creatori deberi propter
Udalricus demum in Summa sua, libro sexto, de eadem hac re scribit quæ in textu ex Augustino et Damasceno introducuntur, et aliqua addit quæ in scriptis Thomæ diffusius continentur. — Idem Petrus et Richardus.
Bonaventura vero : Caro (ait) Christi multipliciter consideratur. Primo enim sumitur pro toto homine illo, juxta illud, Verbum caro factum est :6 sicque, quoniam homo ille est Deus, ratione unius personæ adorandus est latria. Secundo, pro parte assumptæ humanitatis secundum se considerata, non ut Verbo unita : et sic ei latria non debetur, sed dulia. Tertio sumitur quasi medio modo, pro ipsa carne ut deitati conjuncta : et ita quidam dixerunt, quod adoranda sit adoratione duliæ, imo duliæ summæ, quæ hyperdulia nominatur : quia solius Dei est latria adorari, et una natura in Christo non communicat alteri idiomata sua. Propter quod sicut non est dicendum, humanam naturam in Christo esse æternam, quamvis sit unita naturæ divinæ; ita secundum istos, humana natura in Christo non est cultu latriæ adoranda, licet divinæ sit majestati unita. Alii vero dixerunt, quod considerando carnem illam et animam prout divinæ naturæ unita est, adoranda sit adoratione latriæ, quoniam secus est de exhibitione honoris et proprietatibus aliis. Honor quippe non respicit hanc partem vel illam, sed persona. Unde quamvis purpura et corona non participent proprietates regis absolute, communicant tamen in reverentia et honore, ut ex Augustino allegat Magister. Hinc quum sit una persona in Christo, cui debetur reverentia summa, ideo una adoratione est adoranda, videlicet latria, quantum ad naturam suam utramque : quemadmodum una veneratione honoratur in homine caput et pes; quamvis humanæ naturæ Christi prout secundum se consideratur, non nisi dulia debeatur. Verum quoniam caro Christi nunquam est separata a Verbo, ideo consideranda est semper ut Verbo unita, et semper adoranda est latria. Hæc ergo positio melior est, et auctoritatibus Sanctorum plus consona. Hæc Bonaventura.
Porro Durandus : Honor (inquit) latriæ et alterius cujuscumque reverentiæ potest alicui exhiberi dupliciter. Primo per se, utpote ei in quo est causa talis honoris : et ita adoratio latriæ soli Deo ratione deitatis debetur. Secundo per accidens, scilicet ei quod habet habitudinem specialem ad illum cui per se cultus latriæ exhibetur. Potest quoque aliquid taliter habitudinem habere ad Deum dupliciter : primo, quia incidit in idem secundum suppositum, ut Christi humanitas; secundo, propter habitudinem quamdam extrinsecam, ut Mater Christi, crux, imago. Primo modo adoratur latria per accidens humanitas Christi. Nempe, dum suppositum per se honoratur, honoratur per accidens quidquid præter personam est in ipso. Christi autem persona per se adoratur latriæ adoratione. Dico autem, per accidens, quia ipsa humanitas non est proprie id quod adoratur, quum non sit subsistens suppositum; nec est causa vel ratio talis adorationis, quamvis sit causa cujusdam adorationis alterius, quæ hyperdulia nuncupatur. De imagine vero Christi communiter dicitur, quod considerata ut Christi imago, adoratur : quum idem sit motus in imaginem, et in id cujus est imago. Verumtamen istud non videtur proprie dictum, quoniam quantumcumque motus talis sit idem, nunquam tamen anima taliter adorantis dicit, quod imago ut imago, sit idem cum imaginato seu exemplari, vel quod signum idem sit cum signato; sed sunt correlativa ad invicem. Esse vero relativi est, ad aliud esse. Ideo, quod attribuitur exemplari aut signato, nunquam est attribuendum imagini aut signo, quantumcumque considerentur sub ratione imaginis aut signi : propter quod, proprie loquendo, reverentia exemplaris vel signati nunquam debetur signo vel imagini. Sed quia loquendum est ut plures, ideo commune illud dictum sic potest exponi, quod pro tanto dicitur imago sub ratione imaginis adorari eadem adoratione cum re cujus est imago, quia ad ejus præsentiam fit rememoratio in rem quam rememoratam adoramus: quoniam res ut cognitæ per suas imagines, honorantur ac si per se essent præsentes. Hæc Durandus.
Cujus scripta videntur doctrinæ rituique Ecclesiæ aliqualiter derogare, quæ ex apostolica traditione, præsertim in die Parasceves crucem Christi adorat, adorarique jubet ac docet. Multa quoque conveniunt, imo et univoce competunt, signo et signato in quantum hujusmodi: quum ut sic, ponantur in prædicamento ad aliquid. Unum quoque frequenter alterius nomine designatur, secundum quod de B. Petri imagine dicimus: Iste est S. Petrus. Nec dubium quin res in suis imaginibus et per eas honorentur, sicut et contumelia quæ irrogatur imagini Crucifixi, in quantum est ejus imago, ipsi Christo irrogari asseritur.
Postremo Scotus: Tria, inquit, videnda sunt. Primo, quid latria; secundo, quando et qualiter exhibenda; tertio, cui sit impendenda. De primo dico, quod latria revereri aliquem actu interiori, est propria bona reputare parva respectu bonorum illius, et bona illius quem reveretur ita extollere in corde, quasi maxima respectu propriæ bonitatis, et a quo ipse magnificans totam suam sortitus est bonitatem. Hæc reverentia summa in actu interiori, solum respicit Deum pro convenienti objecto. Cui actui interiori correspondent aliqui actus exteriores, qui sunt hujus interioris reverentiæ signa: ut sunt sacrificia, cærimonialesque actus, protestantes hanc reverentiam summo Domino esse exhibendam, summam quoque dominationem esse in illo cui hæc exhibentur, et se illi esse subjectum. Ex quibus actibus generari potest in anima habitus inclinans ad eliciendum prompte ac facile actus hujusmodi.
De secundo dico, quod de istis actibus latriæ est præceptum affirmativum. Rationabile quippe est, intellectualem creaturam obligari ad recognoscendum ac reverendum aliquando summum Dominum suum. Hoc vero præceptum, sicut et alia affirmativa, obligat semper, sed non ad semper; potestque dici, quod obligatio illa pertineat ad primum istud tabulæ primæ præceptum: Non habebis deos alienos. Exod. xx, 3. Quod præceptum non est tantum negativum, sed item affirmativum, ut sequentia ejus verba testantur. Tempus autem determinatum implendi hoc, videtur in lege Moysis fuisse sabbati dies, juxta illud expressum in tertio præcepto, Observa diem sabbati. Porro sub evangelica lege, cultus ille Deo exhibendus in sanctificatione sabbati determinatur exhibendus die dominico; et etiam determinatur quantum ad actum istum in quo debet exhiberi, utpote in oblatione sacrificii summi, videlicet Eucharistiæ, quam debet sacerdos offerre; atque in illa oblatione populus etiam debet offerre, qui tenetur Missam totam audire dominico die, secundum illud, De consecratione, dist. 1, Missas. Et si aliqua excuset necessitas ab exsecutione hujus præcepti, necesse est supplere in aliquo actu æquivalente, ut saltem die illo cultui Dei specialiter deputato, aliquis fiat actus qui immediate referatur in Deum ad reverentiam ejus. Utrum autem aliquo alio tempore teneatur homo ad actum adorationis, præterquam in tempore illo determinato, est dubium; at istis diebus videtur aliqua adoratio necessario exhibenda.
De tertio, an scilicet debeatur Christo solum in quantum Deus: dico quod imo, sumendo solum categorematice, quoniam Christo considerato secundum solam divinam naturam, inest sufficiens ratio adorabilis summi. Si autem sumatur syncategorematice, tunc notat exclusionem ab uno extremo respectu extremi alterius: sicque distinguo, quia aut excluditur aliud a termino adorationis, vel ut ratio adorandi. Primo modo dico, quod Christus non est adorandus solum secundum naturam divinam, quia a termino adorationis, id est a persona ipsa quæ adoratur, in quam sicut in terminum adoratio tendit, non est Christi humanitas excludenda: secus namque
Exod. xx, 3.
Deut. v, 12. totum illud suppositum quod est Christus, non adoraretur. Si vero aliud excludatur ut ratio adorationis, potest dici quod Christus adorandus est solum secundum divinam naturam, quia humanitas non est causa aut ratio adorandi. Adorandum est igitur Verbum incarnatum, id est Verbum cum carne seu habens carnem sibi unitam; non tamen Verbum cum carne, id est et carnem, ita ut sit copulativa: ideo caro capitur ibi associative. Exemplum est, dum honoro hominem propter sapientiam et virtutes, quia tunc honoro hominem totum, nec corpus excludo, quamvis non sit subjectum sapientiæ et virtutis. Est quoque exemplum de rege et purpura, quia rex purpuratus adoratur; nec tamen purpura est ratio adorationis illius. — Hæc Scotus, qui consequenter circa hæc facit inquisitionem non brevem, et apparenter subtilem, tamen ex præinductis verbis sancti Doctoris faciliter celeriterque solubilem.
Arguit quippe Scotus contra prædicta, quia adoratio debetur Christo ratione summi dominii; summum vero dominium convenit ei non solum ratione creationis, quæ convenit ei ex divina natura, sed etiam (et forte principaliter) ratione redemptionis, quam fecit per assumptionem et passionem naturæ assumptæ, per quam insuper nobis promeruit vitam gratiæ, vitamque gloriæ: quæ præferenda sunt naturali esse ac vivere, quæ per creationem largitus est. — Verum ista et consimilia, ex præhabitis facillime dissolvuntur: quia ut asserit Thomas, adoratio Deo debetur non solum ratione omnipotentiæ suæ, qua nos creavit, sed etiam ratione increatæ sapientiæ suæ, qua nos ad æternam beatitudinem ordinavit; ratione quoque suæ liberalissimæ bonitatis, qua dona gratiæ et gloriæ, et non solum dona naturæ, distribuit; et item ratione suæ incomparabilis majestatis, infinitæ perfectionis, et excellentiæ penitus independentis nulliusque indigentis. Insuper, quamvis Verbum incarnatum, per assumptam humanitatem nos redemit ac præfata bona concessit per modum causæ meritoriæ et quasi instrumentalis, attamen totum hoc factum est a Verbi deitate, imo a superbeatissima Trinitate, sicut a causa vere principali, totam idoneitatem efficaciamque præbente assumptæ humanitati. Nec increata illa dominandi potestas, jus divinum ac principium independens, activum dominium, quod æternaliter competit Deo quantum ad fontale posse virtualemque habitum, ex assumpta humanitate et ejus mysteriis aliquid perfectionis suscepit, quamvis ex tempore actualiter dominari, præsidere, redimere et salvare incepit. Unde ut Damascenus fatetur, assumpta humanitas recte comparatur ad Verbum æternum assumens, sicut instrumentum animatum immediatum, conjunctum ac proprium, ad primum perfectum ac principalem agentem, sicut et corpus nostrum comparatur ad animam nostram.
Præterea, quod ait Scotus de tempore determinato in quo adoratio cadebat sub præcepto, non potest præcise intelligi de sabbato illo Judæorum et die dominico Christianorum; nec solum de actu adorationis in oblatione sacrificiorum legalium et Sacramenti altaris: quia et alia multa festa erant in lege instituta, et actus quidam spirituales exercendi in illis, ut in Levitico et Deuteronomio legitur; similiter in evangelica lege. Nec solum jubebantur Judæi Deum adorare et colere sabbatorum diebus, sed tunc præcipue: quemadmodum Christiani tenentur adorare et colere Deum non solum diebus dominis, sed tunc magis, et recuperare, deflere et expiare ferialium dierum negligentias et peccata. Ideo hoc esset arctam viam salutis nimis laxare, quod sufficeret ad salutem diebus festivis actualiter Deo intendere, præsertim quum Christus præceperit: Vigilate et orate omni tempore; et rursus, Oportet (inquit) semper orare et non deficere; itemque, Primum quærite regnum Dei. Quod totum de omni tempore opportuno rite exponitur, de qua re dictum est supra, infra quoque dicetur.
Luc. xxi, 36.
Ibid. xviii, 1.
Matth. vi, 33.7
Footnotes
Chapter 92 of 201