Distinctio 10
A. An Christus secundum quod homo, sit persona vel aliquid.
SOLET etiam a quibusdam inquiri, utrum Christus secundum quod homo, sit persona, vel etiam sit aliquid. Ex utraque parte hujus quæstionis argumenta concurrunt. Quod enim persona sit, his edisserunt rationibus : Si secundum quod homo, aliquid est; vel persona, vel substantia, vel aliud est. Sed aliud non : ergo vel persona, vel substantia. Si substantia est; vel rationalis, vel irrationalis. Sed non est irrationalis substantia : ergo rationalis. Si vero secundum quod homo, est rationalis substantia : ergo persona, quia hæc est definitio personæ, Substantia rationalis individuæ naturæ. Si ergo secundum quod homo, est aliquid; et secundum quod homo, persona est.1 — Sed econverso, si secundum quod homo, persona est; vel tertia in Trinitate persona, vel alia. Sed alia non : ergo tertia in Trinitate persona. At si secundum quod homo, persona est tertia in Trinitate : ergo Deus. Propter hæc inconvenientia et alia, quidam dicunt Christum secundum hominem non esse personam, nec aliquid : nisi forte secundum sit expressivum unitatis personæ. Secundum enim habet multiplicem rationem. Aliquando enim exprimit conditionem vel proprietatem divinæ naturæ vel humanæ, aliquando unitatem personæ; aliquando notat habitum, aliquando causam. Cujus distinctionis rationem diligenter lector animadvertat, atque in sinu memoriæ recondat, ne ejus confundantur sensus, quum de Christo sermo occurrerit.
B. Etsi Christus secundum quod homo, dicatur substantia rationalis, non inde tamen sequitur, quod persona sit secundum quod homo.
Illud tamen non sequitur quod in argumentatione superiori inductum est, quod si Christus secundum quod homo, est substantia rationalis, ergo persona. Nam et modo anima Christi est substantia rationalis, non tamen persona : quia non est per se sonans, imo alii rei conjuncta. Illa tamen personæ descriptio non est data pro illis tribus personis.
C. Alia probatio quod Christus sit persona.
Sed adhuc aliter nituntur probare, Christum secundum hominem esse personam : quia Christus secundum quod homo, prædestinatus est ut sit Dei Filius; sed illud est, quod ut sit, prædestinatus est : ergo si prædestinatus est secundum quod homo, ut sit Dei Filius, et secundum quod homo, est Filius Dei. — Ad quod dici potest, Christum esse id, quod ut sit, prædestinatus est. Est enim prædestinatus ut Filius Dei sit, et ipse est vere Filius Dei; sed secundum hominem prædestinatus est ut sit Filius Dei, quia per gratiam habet hoc secundum hominem; nec tamen secundum hominem est Filius Dei, nisi forte secundum unitatis personæ sit expressivum, ut sit sensus : Ipse qui est homo, est Dei Filius. Ut autem ipse ens homo, sit Dei Filius, per gratiam habet. Sed si causa notetur, falsum est : non enim quo homo est, eo Dei Filius est.
D. An Christus sit adoptivus filius secundum quod homo, vel alio modo.
Si vero quæritur, an Christus sit adoptivus filius secundum quod homo, sive alio modo; respondemus, Christum non esse adoptivum filium aliquo modo, sed tantum naturalem : quia natura Filius Dei est, non adoptionis gratia. Non autem sic dicitur Filius natura, ut dicitur Deus natura. Non enim eo Filius est, quo Deus est : quia proprietate nativitatis Filius est, natura divinitatis Deus est; et tamen dicitur natura vel naturæ Filius, quia naturaliter est Filius, eamdem scilicet habens naturam quam ille qui genuit. Adoptivus autem filius non est, quia prius non fuit, et postmodum adoptatus est in filium; sicut nos dicimur adoptivi filii, quia quum nati fuerimus iræ filii, per gratiam facti sumus filii Dei. Christus vero nunquam Ephes.n,3. fuit non Filius Dei, et ideo non est adoptivus filius.
E. Opinio quod Christus sit adoptivus filius.
Sed ad hoc opponitur sic : Christus filius hominis est, id est Virginis, aut gratia, aut natura, vel utroque modo. Si vero natura, aut divina, aut humana; sed divina non : ergo aut humana natura, aut non natura est filius hominis. Si non natura, ergo gratia tantum; et si natura humana, non ideo minus per gratiam. Si ergo gratia filius Virginis est, adoptivus filius esse videtur, ut idem sit naturalis Filius Patris, et adoptivus filius Virginis. — Ad quod dici potest, Christum filium Virginis esse et natura vel naturaliter, et gratia; nec tamen adoptivus filius Virginis est, quia non per adoptionem, sed per unionem filius Virginis esse dicitur. Filius enim Virginis dicitur, eo quod in Virgine hominem accepit in unitatem personæ;2 et hoc fuit gratiæ, non naturæ. Unde Augustinus super Joannem ait : Quod Unigenitus est æqualis Patri, non est gratiæ, sed naturæ; quod autem in unitatem personæ Unigeniti assumptus est homo, gratiæ est, non naturæ. Christus ergo nec Dei nec hominis est adoptivus filius, sed Dei naturaliter, et hominis naturaliter et gratia filius. Quod vero naturaliter sit hominis filius, Augustinus ostendit in libro de Fide ad Petrum : Ille, scilicet Deus, factus est naturaliter hominis filius, qui est naturaliter Filius unigenitus Dei Patris.3 Quod autem non sit adoptivus filius, et tamen gratia sit filius, ex subditis probatur testimoniis. Hieronymus super epistolam ad
Hier. in Ephes. c. 1, n. 5. Ephesios ait: De Christo Jesu scriptum est, quia semper cum Patre fuit, et nunquam eum, ut esset, voluntas paterna præcessit; et ille quidem natura Filius est, nos vero adoptione. Ille nunquam non fuit Filius; nos antequam essemus, prædestinati sumus, et tunc spiritum adoptionis accepimus, quando credidimus in Filium Dei. Hilar. de Trinitate, lib. III, n. 11. Joann. XVII, 5. Hilarius quoque in libro tertio de Trinitate ait: Dominus dicens, Clarifica Filium tuum, non solo nomine contestatus est se esse Filium Dei, sed etiam proprietate. Nos sumus filii Dei, sed non talis hic Filius. Hic enim verus et proprius est Filius origine, non adoptione; veritate, non nuncupatione; nativitate, non creatione. Augustinus etiam super Joannem ait: Nos sumus filii gratia, non natura; Unigenitus autem natura, non gratia. An hoc etiam in ipso Filio ad hominem referendum est? Aug. in Joann. tract. 82, n. 4. Ita sane. Ambrosius quoque in primo libro de Trinitate ait: Christus filius est non per adoptionem, sed per naturam; per adoptionem nos filii dicimur, ille vero per veritatem naturæ est. — Ex his evidenter ostenditur, quod Christus non sit filius gratia adoptionis. Illa enim gratia intelligitur, quum Augustinus eum non esse gratia filium asserit: gratia enim, sed non adoptionis, imo unionis, Filius Dei est filius hominis, et econverso.
F. Utrum persona vel natura prædestinata sit.
Rom. 1, 4. Deinde si quæritur, utrum prædestinatio illa quam commemorat Apostolus, sit de persona an de natura: sane dici potest, et personam Filii, quæ semper fuit, esse prædestinatam secundum hominem assumptum, ut ipsa, scilicet ens homo, esset Dei Filius; et naturam humanam esse prædestinatam, ut Verbo Patris personaliter uniretur.
SUMMA
DISTINCTIONIS DECIMÆ
PRÆCEDENTI distinctione discussit Magister, an assumptæ naturæ Christi conveniat honor divinus, qui latriæ cultus vocatur; hic perscrutatur, an divinæ personæ ratione humanitatis assumptæ competat esse personam. Secundo inquirit, an Unigenito Dei ratione assumptæ naturæ congruat appellari filium adoptivum.
Footnotes
Chapter 93 of 201