Skip to the text

Distinctio 11

A. Utrum Christus sit creatura, vel creatus, vel factus.

SOLET etiam quæri, utrum debeat simpliciter dici atque concedi, Christum esse factum, vel creatum, vel creaturam. Ad quod dici potest, hoc simpliciter et absque determinatione minus congruenter dici. Et si quandoque brevitatis causa simpliciter denuntietur, nunquam tamen simpliciter debet intelligi : quia ut Augustinus in primo libro de Trinitate ait, quum de Christo loquimur, quid, secundum quid, et propter quid dicatur, prudens et diligens ac pius lector intelligere debet.1 Qui Christum vel Dei Filium, non esse factum vel creaturam, in primo libro de Trinitate ostendit, ita inquiens : In principio erat Verbum, et Verbum caro factum est, et omnia per ipsum facta sunt.2 Neque dicit omnia, nisi quæ facta sunt, id est omnem creaturam. Unde liquido apparet, ipsum factum non esse per quem omnia facta sunt; et si factus non est, creatura non est. Si autem creatura non est, ejusdem cum Patre substantiæ est. Omnis enim substantia quæ Deus non est, creatura est; et quæ creatura non est, Deus est. Sed si Filius non est ejusdem substantiæ cujus Pater, ergo facta substantia est; et si facta substantia est, non omnia per ipsum facta sunt. At omnia per ipsum facta sunt : facta ergo substantia non est, sed una cum Patre infecta substantia est. Idem in eodem :3 Si vel Filium fecit Pater, quem non fecit ipse Filius, non omnia per Filium facta sunt; at omnia per Filium facta sunt : ipse ergo factus non est, ut cum Patre faceret omnia quæ facta sunt.

Aug. de 83 Quæst.q.67, n. 1.

Ambr. de Fide ad Gratian. lib. 1, n. 86, 87.

Idem in libro LXXXIII Quæstionum : Dicitur creatura quidquid fecit Deus Pater per Filium, qui non potest appellari creatura, quoniam per ipsum facta sunt omnia. Ambrosius in primo libro de Trinitate : Probemus, inquit, creaturam non esse Dei Filium. Audivimus enim in Evangelio Dominum mandasse discipulis : Prædicate Evangelium universæ creaturæ. Qui universam creaturam dicit, nullam excipit; et ubi sunt qui creaturam Christum appellant? Nam si creatura esset, sibi mandaret Evangelium prædicari, et subjectus esset vanitati, quia testante Apostolo, Omnis creatura vanitati subjecta est.4 Non ergo Christus creatura est, sed Creator, qui docendæ creaturæ discipulis mandat officium.

B. De perfidia et pœna Arii.

Ambr. op.5 cit., lib.1, n. 93.

Ambr. de Incarnat. Dom. n. 36, 35. divisus

Ibid. n. 37.

Id. de Fide ad Gratian. lib. 1, n. 89.

Ibid. n. 105, 106. accedat

Arii hæc fuisse perfidia legitur, ut Christum creaturam fateretur. Ideo effusa sunt Arii viscera, atque crepuit medius, prostratus in faciem, ea quibus Christum negaverat fœda ora pollutus. His aliisque pluribus testimoniis instruimur, non debere fateri simpliciter Christum esse factum vel creaturam; sed addita determinatione recte dici potest, ut si dicatur factus secundum carnem, vel secundum hominem: ut factura humanitati, non Deo attribuatur. Ut enim ait Ambrosius in primo libro de Trinitate: Non Deus factus est, sed Deus Dei Filius natus est; postea vero secundum carnem homo factus ex Maria est. Misit enim Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege; Filium, inquit, suum, scilicet non unum de multis.6 Quum dicit suum, generationis æternæ proprietatem signavit. Postea factum ex muliere asseruit, ut factura non divinitati sed assumptioni corporis adscriberetur. Factum ergo ex muliere dicit, propter carnis susceptionem; sub lege, propter observantiam legis. Generatio generationi non præjudicat, nec caro divinitati. Deus enim æternus incarnationis sacramentum suscepit, non dividuus*, sed unus, et in utroque unus, scilicet divinitate et corpore. Non enim alter ex Patre, alter ex Virgine; sed idem aliter ex Patre, aliter ex Virgine, qui factus est secundum nostræ susceptionem naturæ, non secundum æternæ substantiam vitæ; quem legimus primogenitum et unigenitum: primogenitum, quia nemo ante ipsum; unigenitum, quia nemo post ipsum. — Ex his evidenter traditur, qua intelligentia accipiendum sit, quum dicitur Christus factus, vel simpliciter, vel cum additamento, ut factura scilicet vel creatura non ad assumentem Deum, sed ad assumptum hominem referatur. In Deo enim creatura esse non potest, ut Ambrosius ait in primo libro de Trinitate: Numquid dicto factus est Christus? Numquid mandato creatus est Christus? Quomodo autem creatura esse in Deo potest? Etenim Deus naturæ simplicis est, non conjunctæ atque compositæ, cui nihil accidat*, sed solum quod divinum est in natura habeat sua.

Etsi ergo Christus secundum hominem dicitur creatura, non tamen simpliciter prædicandus est creatura. Nec ex eo quod Christus secundum hominem dicitur esse creatura, potest quis progredi sic argumentando: Si secundum quod homo, Christus est creatura; vel rationalis, vel non; vel quæ est Deus, vel non; nitens per hoc probare, Christum esse aliquid non divinum, quia quod ipse est secundum hominem, ipse est. Et ideo, si secundum hominem est substantia aliqua non divina, est utique aliquid non divinum. Sed ex tropicis locutionibus non est recta argumentationis processio. Illa autem locutio tropica est, qua Christus dicitur creatura vel simpliciter, vel cum adjunctione.

SUMMA

DISTINCTIONIS UNDECIMÆ

DECLARATO quod Christus non sit adoptivus Dei filius appellandus, hic sciscitatur, an absolute sit concedendum, quod Christus sit creatura; et variis Sanctorum dictis, potissime Augustini, probat hoc concedendum non esse simpliciter, sed solum cum additione et determinatione, dicendo: Christus secundum quod homo, vel in quantum homo, est creatura.

Footnotes

  1. Aug. de Trinitate, lib. 1, n. 28. ↩

  2. Ibid. n. 9. ↩

  3. Ibid. n. 12. ↩

  4. Marc. xvi, 15. ↩

  5. Rom. viii, 20. ↩

  6. Galat. iv, 4. ↩

Chapter 97 of 201