Quæstio 3
N Unc quæritur, An Christus secundum quod homo, sit adoptivus filius Dei Patris.
Videtur quod sic, quia Christus in quantum homo, est Filius Dei; et non filius naturalis, ergo filius adoptivus. — Rursus, Christus secundum quod homo, accepit gratiam non ad mensuram, ut Joannes dicit :1 ergo præ cunctis omni gratia est repletus, ergo maxime competit ei esse Dei filium adoptivum.
Ad hoc Alexander respondet : Adoptio fit ut de non filio fiat quis filius; non autem dicendum est, quod Christus secundum quod homo, fuit non filius : idcirco secundum quod homo, non potest dici filius adoptivus. Sed objici potest, quia in libro de Trinitate ait Hilarius : Potestatis dignitas non amittitur, dum carnis humanitas adoptatur. Quod item in libro de Vocatione sanctorum loquitur Augustinus : Ea gratia ab initio fidei homo quicumque fit christianus, qua gratia ille factus est Christus. Sed homo fit christianus per gratiam adoptionis : ergo per gratiam illam Christus fit filius. Rursus, bene conceditur, Christus secundum quod homo, est creatura : ergo et ista, Christus secundum quod homo, est filius adoptivus. — Et respondendum, quod humanitas Christi accipi potest dupliciter. Primo, secundum communem speciem : et sic aliquo modo posset concedi, quod humanitas adoptetur in Christo, non tamen respectu Christi, sed aliorum qui cum Christo communem habent humanitatem; ut sic diceretur humanitas Christi adoptari, quoniam quæ non habebat esse filii in aliis, habet esse filii in Christo. Alio modo accipitur secundum singularem substantiam : et ita nequaquam adoptatur in Filio. Auctoritas vero Augustini intelligitur de gratia increata, quæ est Spiritus Sanctus, cujus gratiosa pietate homo fit christianus, et ille homo factus est Christus, juxta sensum præhabitum, quo et Deus factus est homo, et econtrario. Gratia vero creata non est eadem, quoniam illa in puro homine est gratia adoptionis, in Christo autem est gratia unionis. Ad ultimum autem objectum dicendum, quod adoptio ponit differentem statum humanæ naturæ: unum videlicet statum in quo non sit filius; quod nunquam fuit in Christo. Creatura vero non ponit statum differentem, sed solum esse de nihillo: quod convenit Christo secundum quod homo. Creatura quoque ponit esse post non esse; adoptio autem dicit bene esse post male esse: quod non convenit Christo in quantum est homo. — Hæc Alexander, cui in ista solutione contradicitur a quibusdam, sicut patebit.
Hoc idem Bonaventura diffusius exprimens: Christum, inquit, esse filium Dei adoptivum, nequaquam admittitur, sive proferatur simpliciter, sive cum determinatione, dicendo, in quantum homo. Filiationo namque (juxta præhabita) concernit personam.2 Adoptio quoque in adoptato supponit extraneitatem, quia non proprii filii adoptantur, sed alieni; ponit etiam adoptio gratificationem, et ordinat ad possidendam hereditatem. Istaque tria adoptioni sunt substantialia. Ad hoc ergo quod aliquis sit filius adoptivus, oportet quod ante adoptionem habeat aliquo modo extraneitatem, et gratiæ donum suscipiat, per quam ordinetur ad hereditatem possidendam. Quamvis autem Christo conveniant duo hæc ultima, utpote susceptio gratiæ, et hereditatio secundum naturam assumptam; extraneitas tamen a filiatione ei non competit, quoniam ille a filiatione exstat extraneus, qui non est filius. Potest vero quis dici non filius dupliciter, scilicet negative, et contrarie: negative, qui non habet filiationem Dei, sive habeat extraneam, sive non; contrarie autem seu privative, qui est filius iræ: quorum nulsum competit personæ Filii Dei. Omnes autem aliæ personæ gratiam Dei habentes, aliquam habent extraneitatem: hinc de omnibus gratiam habentibus dici potest, quod sint filii adoptivi, dempta Christi persona. — Præterea si quæratur, an Christus sit Filius Dei secundum quod homo, potest concedi quod sic. Et si quæratur, an per gratiam vel naturam, dicendum quod per gratiam: non tamen per gratiam adoptionis, sed unionis, quæ multo præclarior est. Idcirco non sequitur, quod sit filius adoptivus. Hæc Bonaventura.
Insuper quæri circa hæc potest, utrum filiatio adoptionis conveniat hominibus per Christum. Videtur quod non, quia et ante incarnationem ipsius, electi Dei in lege naturali et scripta, fuerunt adoptivi filii Dei. Et respondendum, quod quæstio ista intelligi potest dupliciter, quia hæc præpositio, per, notare potest causam effectivam principalem, et item meritoriam seu dispositivam. Et si dicat meritoriam causam, verum est quod sumus filii adoptionis per gratiam Christi: quia hanc meruit nobis, in quantum est caput Ecclesiæ. Si vero importet causam effectivam, adhuc verum est istud. Pater namque nos adoptavit per Filium et Spiritum Sanctum; et appropriate loquendo, per Filium, quantum ad inchoationem; atque per Spiritum Sanctum, quantum ad consummationem. Nempe ad nostram adoptioninem duo concurrunt, puta: redemptio, quæ facta est per Filii missionem; et gratificationio, facta per missionem Spiritus Sancti. Hinc in libro de Spiritu et anima legitur: A Patre per Filium et Spiritum Sanctum ad nos divina descendunt. Pater quippe tradidit Filium, quo nos redemit, misitque Spiritum Sanctum, qui servos adoptaret in filios; Filium dedit in pretium redemptionis, Spiritum Sanctum in privilegium adoptionis. Sicque tam per proprietatem quam per appropriationem sumus Dei filii adoptivi per Christum. Ex quibus patet, quomodo verificetur illud Apostoli ad Romanos: Accepistis Spiritum adoptionis filiorum. Filiatio enim adoptionis appropriatur Spiritui Sancto ratione gratificationis;3 nihilo minus competit Filio: quia per proprietatem loquendo, indivisa sunt opera Trinitatis; per appropriationem vero loquendo, potest aliquid secundum diversas rationes appropriari pluribus divinis personis. — Ad objectum ergo dicendum, quod quamvis quidam fuerunt adoptivi filii Dei ante adventum Christi secundum rem, non attamen ante fidem Christi futuri: quia ut asserit Augustinus, nemo salvari potuit sine fide mediatoris. Nec ante adventum Salvatoris fuit plena ratio filiationis, quoniam hereditatem salutis nemo assequi potuit, quantumlibet justus. — Quod si objicias de angelis, quod sunt filii; dicendum, quod quamvis sint filii non mediantibus meritis Salvatoris, attamen filii sunt per effectum et conformitatem Filii Dei. Nam ut Augustinus fatetur, oportet nos in Dei filios adoptari per eum qui est Filius per naturam. — Porro, si quæras per quam gratiam efficiamur adoptivi filii Dei; dicendum, quod in eo sumus adoptivi filii, in quo sumus conformes imagini Filii naturalis, secundum illud Apostoli ad Romanos: Quos prædestinavit conformes fieri imaginis Filii ejus.45 Quod dupliciter agitur, scilicet: per remotionem a malo, et hoc est per gratiam baptismalem, quæ in quantum est sacramentalis, medela est contra malum; et per ordinationem ad bonum, et hoc dupliciter, scilicet: ex parte intellectus, et ita est fides; aut ex parte affectus, et sic est caritas. Si autem dicatur timor aut humilitas facere filios Dei, hoc est dispositive. Hæc idem.
Circa hæc quærit in primis Thomas, utrum Deo conveniat aliquem adoptare in filium. Respondet: Adoptio transfertur ad divina ex similitudine humanorum. Homo enim dicitur aliquem in filium adoptare, secundum quod ex gratia dat ei jus percipiendæ hereditatis suæ, cui illud jus per naturam non competit. Unde adoptio dicitur alicujus extraneæ personæ in filium, vel nepotem, vel deinceps, legitima assumptio. Porro hereditas hominis dicitur illa qua dives est. Id autem quo Deus est dives, est sui ipsius fruitio: quia ex ea est beatus, et ita hæc est hereditas ejus. Idcirco in quantum dat gratiam perveniendi ad illam fruitionem hominibus, qui ex naturalibus suis ad illam pertingere nequeunt, dicitur eos adoptare; atque ex hoc competit eis jus percipiendi hereditatem cœlestem.
Si autem quæratur, an adoptare sit tantum Dei Patris; dicendum, quod adoptare convenit toti Trinitati, quia una et indivisa est operatio ejus ad extra, sicut et una est ejus essentia; nihilo minus adoptare potest Deo Patri appropriari, in quantum habet similitudinem cum proprio ejus, quod est paternitas respectu Filii naturalis. — Sed objici potest, quia per adoptionem efficimur fratres Christi, juxta illud ad Romanos: Ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Christus autem non est Filius nisi Dei Patris. Ergo per adoptionem non sumus nisi Dei Patris filii adoptivi, sicque soli Patri convenit adoptare. Respondendum, quod ex adoptione quæ est per gratiam, efficimur fratres Christi in quantum per hoc efficimur filii Dei Patris; non autem in quantum efficimur filii Christi aut Spiritus Sancti. Attamen adoptionis gratiam a tota Trinitate effective consequimur.
Insuper quæri potest, an per solum Filium fiat adoptio. Dicendum, quod præpositio per, duplicem potest causam notare, videlicet: causam agentem mediam; sicque adoptati sumus a Patre per Filium, appropriate loquendo: quia per Filium Deus Pater multos filios in gloriam adduxit, ut dicitur ad Hebræos, secundum quod Filium misit salvatorem in mundum.6 Potest quoque notare causam formalem, et hoc dupliciter: utpote inhærentem, et exemplarem. Si inhærentem, sic adoptati sumus per Spiritum Sanctum, cui caritas appropriatur, qua formaliter adoptamur ac promeremur, juxta illud ad Ephesios:7 Signati estis Spiritu promissionis sancto, qui est pignus hereditatis nostræ. Si exemplarem, sic adoptati sumus per Filium, sicut ad Romanos asseritur: Quos præscivit conformes fieri imaginis Filii sui.8
Præterea non omnibus creaturis, sed solis rationalibus et intellectualibus convenit adoptari, quoniam ipsæ dumtaxat capaces sunt beatificæ fruitionis. Hinc non solum hominibus, sed angelis quoque convenit adoptari: nam et amborum naturalem conditionem transcendit supernaturalis illa fruitio. Nec obest, quod angeli creati sunt in cœlo empyreo et item in gratia, nec unquam fuerunt filii iræ: quoniam domus Dei in quam adoptivi ejus filii inducuntur, non est cœlum empyreum principaliter, sed beatitudo præfata, per quam Deus in se ipso quiescit, et electos in se requiescere facit. Accidit demum adoptioni, quod adoptatus fuerit filius iræ, aut quod prius tempore fuerit non filius. Idcirco hoc ponitur in littera magis ad evidentiam, quam ad necessitatem adoptionis. Verum hoc est de adoptionis necessitate, ut prius natura sit non filius quam filius, quatenus filiatio ex natura sua non competat sibi, sed ex gratia quandocumque collata: quod invenitur in angelo. — Hæc Thomas in Scripto. De hoc autem, utrum Christus sit filius adoptivus, respondet sicut ex Bonaventura responsum est.
At vero in tertia parte, quæstione vicesima tertia: Aliquis (ait) homo adoptat alium sibi in filium, in quantum ex sua bonitate et gratia ad suæ hereditatis participationem illum admittit.9 Deus autem infinitæ est bonitatis, ex qua contingit quod ad suorum participationem bonorum creaturas suas admittit, præsertim rationales, quæ in quantum ad imaginem Dei factæ, capaces sunt felicitatis æternæ. Etenim filiatio adoptionis similitudo quædam est filiationis naturalis.10 Filius vero naturalis Dei Patris procedit a Patre ut intellectuale Verbum ipsius, et unum cum ipso exstens. Huic itaque Verbo potest aliquid tripliciter assimilari. Primo, secundum rationem formæ, non secundum rationem intellectualitatis ipsius, quemadmodum forma domus exterioris assimilatur formæ domus in mente artificis: sicque Verbo æterno assimilatur quælibet creatura, utpote facta per Verbum. Secundo, ultra hoc etiam quantum ad intellectualitatem, sicut scientia in mente discipuli, verbo seu scientiæ quæ est in mente magistri: et ita rationalis creatura etiam per suam naturam assimilatur Verbo æterno. Tertio, creatura assimilatur Verbo secundum unitatem quam habet Verbum cum Patre. Unde Christus orat: Sint unum in nobis, sicut et nos unum sumus.11 Quod fit per gratiam adoptionis et caritatem, quia sic assimilatis cum Deo debetur et convenit cœlestis illa hereditas. Hæc in Summa. — Concordat Petrus.
Richardus vero addit: Quidam dicere voluerunt, quod quamvis Christus non sit Dei filius adoptivus, tamen hoc dici possit cum hac aut simili reduplicatione, in quantum homo: quoniam sic non notatur esse filius Dei adoptivus, nisi ratione naturæ assumptæ, quæ adoptata fuisse videtur, quia ordine naturæ prius fuit quam gratiam habuit; et quoniam suum esse actuale atque reale est ipsam in Verbo assumente esse, nec unquam habuit aliud esse in tempore vel instanti, ideo prius natura fuit Verbo unita, quam gratiam in esse reali habuerit. — Alii communius tenent oppositum, propter motiva prætacta. Et quoniam nec prius duratione neque natura, Christus secundum quod homo, fuit non Filius Patris quam Filius, imo prius ordine naturæ humana Christi natura habuit gratiam, quam fuit assumpta a Verbo, a quo per gratiam unionis assumpta est, ita quod gratia illa antecedenter se habuit in mente præordinatione Verbi æterni, secundum sensum præhabitum: hinc etiam secundum quod homo, dici non potest filius adoptivus. Hæc Richardus, qui tamen opinionem primam non reprobat.
At vero Albertus: Adoptio, asserit, dupliciter fit per leges. Primo, dum aliquis qui sui est juris, adoptatur in filium, et transit in tutelam atque dominium adoptantium, et consimiliter filii si quos habet: quæ adoptatio arrogatio appellatur. Alia est adoptatio ejus qui non est sui juris, sed adhuc sub gubernatione est patris naturalis, et ille non transit ad dominium adoptantium. Itaque dico, quod adoptio gratiæ partim est similis adoptioni legali, partim dissimilis. Nempe quantum ad hoc quod adoptio fit per adoptantis favorem ad adoptatum, et quod adoptatus arrogatione transit in potestatem patris adoptivi, vero remanentes in sæculo, in cura et sollicitudine hujus vitæ, magis habent aliquod simile adoptioni simplici. Hæc quoque adoptatio spiritualis ac divina largiori fit modo quam humana. Hæc enim fit ad totam hereditatem, et ab eo qui naturalem et proprium filium habet. — Hæc Albertus, qui in ceteris concordat dictis ex Thoma, et protestatur Christum non esse Dei filium adoptivum.
Præterea circa hæc multa inducit Udalricus de adoptione ejusque speciebus, quæ sunt arrogatio et adoptio simplex : de quibus jam tactum est ex Alberto, et qualiter ab invicem distinguantur :12 quæ materia potius pertinet ad juristas, idcirco dimitto. In ceteris ea quæ scribit, nunc ex Thoma, Bonaventura ac aliis sunt inducta.
Footnotes
Chapter 96 of 201