Quæstio unica
DE hoc ergo quæritur primo, An Christus dicendus sit creatura.
Videtur quod sic, quoniam Leo Papa testatur in homilia: Si homo non peccasset, Creator mundi creatura non fieret. Sanctus quoque Bernardus atque Anselmus in suis devotis tractatibus frequenter illud protestantur, quod Christus sit summus et infimus, creator et creatura, qui condidit nos, et propter nos factus est creatura. — Insuper est homo absolute loquendo, ergo est animal et corpus; sed omne animal et omne corpus est creatura, quum Deus sit prorsus immaterialis et incorporalis.
In oppositum sunt quæ habentur in textu.
Ad hoc Albertus respondet: Propositiones istæ, Christus est creatura, Hic homo (Christum demonstrando) creatus est, et eis consimiles, falsæ sunt, si sine determinatione dicantur. Si enim homo sit ex parte subjecti cum nota demonstrationis, necessario stabit pro supposito et persona ex duplici causa, videlicet: propter demonstrationem, quia non demonstratur nisi persona; et etiam ratione subjecti, non enim subjicitur gratia naturæ, sed personæ. Ideo quum persona non sit creata vel creatura, locutio ista est falsa: Iste homo (Christo ostenso) est creatura. Si autem subjiciatur Christus seu Jesus in proprio nomine, nomen illud personæ est: ideo falsa est propositio talis, Christus est creatura, si sine determinatione proponatur. Si vero supponatur cum subjecto nominante personam aut personalitatem æternam, iterum falsa est: ut quum dicitur, Filius Dei est creatura, vel Jesus seu Christus est creatura. Si autem creatura sit ex parte subjecti, et hic homo secundum aliquod nominatorum ex parte prædicati, denuo falsa est, quum inartificialis sit: quoniam propter demonstrationem vel nomen, prædicatum stabit pro persona, et subjectum pro forma creationis: idcirco tunc intelligitur converti propositio, ut quum dicitur, Aliqua creatura, vel creatura, est hic homo. Sicque rursus tunc falsa est. Ideo in omni casu est falsa, dum sine determinatione proponitur.
Si autem objiciatur, quia ista est vera, Hic homo est Deus, propter hypostaticam unionem: ergo per conversionem, Deus est hic homo. Aut ergo creatus homo, aut non creatus homo. Si non creatus homo, ergo est aliquis homo non creatus: quod falsum est: ergo Deus est creatus homo. Sed creatus homo est creatura: ergo Deus seu Filius Dei vel Christus, est creatura. — Dicendum, quod hic homo seu Christus supponit pro persona constante in duplici natura. Et ideo persona simpliciter increata est, et secundum quid creata: hinc simpliciter danda, Non est creatus homo. Sed istæ duæ, Est creatus homo, Est non creatus homo, non opponuntur per affirmationem et negationem, quum ambæ sint affirmativæ. Si autem hæc detur, Non est creatus homo; non potest inferri, ergo est non creatus homo, ita quod non creatus valeat tantum sicut increatus. Nam ut ait Magister primo libro, quarta distinctione, quum ita arguitur, Deus genuit Deum, ergo eumdem Deum vel alium Deum; non sequitur: quia nec alium Deum propter identitatem naturæ, nec eumdem propter distinctionem personæ. Ita videtur hic dicendum propter diversitatem naturalum in una persona. Quum enim homo seu hic homo supponat personam subsistentem in duabus naturis, propter increatam naturam non sequitur, quod sit creatus; et propter naturam creatam non sequitur, quod sit increatus: unde non sequitur, quod sit creatus homo, vel increatus homo. Quemadmodum etiam Christus non est dicendus esse creatura, nisi cum prætacta determinatione, ita nec dici debet substantia facta, nisi cum determinatione consimili. — Hæc Albertus.
Hinc scribit Udalricus: Christus ratione naturæ assumptæ non est dicendus creatura sine determinatione, quoniam differentia est inter creaturam et concreatum. Creatura quippe est, quæ de novo et nihilo producta est in proprium esse, quo per se exsistit; concreatum vero, quod de nihilo productum est non in esse absolutum, sed in esse in alio. Quod vero in Christo per se exsistit, est divina natura, quæ nequaquam ex nihilo est: idcirco non potest dici creatura absolute. Ideo ubicumque a Sanctis et authenticis viris dicitur creatura, semper intelligendum est cum implicita conditione: ut quum tertio libro loquitur Damascenus, quod Christus non scandalizatur ad nomen creaturæ. Quod enim non est aptum convenire toti nisi ratione partis, prædicatur sine determinatione de toto: ut quum dicitur, Socrates est crispus, quum in solo capite sit crispitudo. Quum vero prædicatum natum est convenire toti secundum se, et non convenit nisi parti, tunc sine determinatione est falsa locutio, et cum determinatione est vera. Propterea ista, Æthiops est albus, falsa est; et ista, Æthiops secundum dentes est albus, est vera; non tamen est propria, sed figurativa secundum synecdochen. Esse autem creaturam, magis proprie competit supposito per se exsistenti, quam naturæ in supposito. Christo quoque non competit nisi ratione partis, id est naturæ assumptæ: ideo ista est falsa, Christus est creatura; istaque vera, sed figurative, Christus secundum quod homo, est creatura. — Hæc Udalricus in Summa sua, libro quinto, capitulo duodecimo. In quo plura adjungit ad cognoscendum qualiter ea quæ sunt humanæ naturæ, prædicentur de Filio Dei. Si (inquiens) quæratur, quomodo ea quæ sunt humanæ naturæ, valeant de Dei Filio prædicari, quum nec ibi sit prædicatio per identitatem, sicut Filius Dei dicitur esse divina natura; nec per informationem, quum Dei naturam seu personam informare nil possit creatum: respondemus, quod ista informant humanam Christi naturam, cui substat divina persona: ideo sicut quælibet creatura cum omnibus ad se pertinentibus, prædicatur de suo supposito in concreto, non in abstracto, sic et ista dicuntur de Christo. Hinc sicut dicimus, Filius Dei est homo, non autem quod Filius Dei est humanitas: sic dicimus, quod Christus est animal, non animalitas; et rationale, non rationalitas; et risibile, non risibilitas ipsa. Nec tamen hæc omnia quæ sunt humanæ naturæ, possunt dici de Filio Dei. Ideo ad habendum in his discretionem, sciendum, quod ea quæ conveniunt humanæ naturæ, quatuor sunt modorum. Quædam namque exprimunt rationem naturæ prout ipsa est natura formalis atque communis: ut quum dicitur, Homo est species. Et illa de nullo suppositorum dici queunt, non solum in creaturis, sed etiam in divinis. Non enim dici potest, quod persona communis sit tribus, aut tribus personis communicabilis, sicut natura. Hinc nec de Filio Dei dici possunt ea quæ sic conveniunt naturæ humanæ: hæc etenim sunt naturæ secundum rationem qua ipsa differt a suppositis. Quædam vero exprimunt Dei actionem circa naturam assumptam, ut assumere et unire;1 hæcque dicuntur etiam de natura humana quæ illa actione mutata est: ideo non dicuntur de persona quæ fuit harum terminus actionum, imo ipsa potius fuit assumens ac uniens sibi naturam. Quædam autem dicunt rem quæ de sua ratione potius est personæ quam naturæ, ut esse creaturam, esse prædestinatum; et ista de Christo homine absolute prædicari non valent, sed cum determinatione. Alia sunt per se prædicata naturæ, ut rationale, risibile, animal, substantia, et consimilia, sine quibus nec intelligi potest natura illa; et hæc dicuntur de omni humanæ naturæ supposito, eo modo quo natura prædicatur de eis, utpote in concreto, non in abstracto. Unde hæc omnia dicuntur de Christo eodem modo. Quumque hæc sola proprie consequantur naturam humanam, quum sint conditiones reales, principaliter et per se consequentes naturam humanam; ideo regulariter tradi potest, quod omnia concernentia naturam, prædicentur de Christo. Hæc Udalricus.
Circa hæc Thomas primo interrogat, utrum Filius Dei sit creatura, et de hoc satis tractatum est super primum diffuse, et ostensum quod non, ad gloriam Unigeniti Dei, et confusionem sceleratissimi ac damnatissimi Arii, nec oportet eadem sæpius iterare.2 — Secundo sciscitatur, an Christus sit creatura. Respondet: Creatio proprie respicit esse rei; unde dicitur libro de Causis, quod esse est per creationem, alia per informationem. Esse autem simpliciter, est suppositi; alia vero dicuntur esse, in quantum suppositum in eis subsistit: vel essentialiter, ut forma et materia ac natura; vel accidentaliter, sicut accidentia dicuntur esse. Hinc esse de supposito simpliciter dictum, significat esse personale ipsius; sed esse prout convenit parti vel accidenti, non dicitur simpliciter de supposito, quin potius suppositum dicitur esse in illo. Hinc quum dico, Christus est, significatur esse suæ personæ, non naturæ aut partis vel accidentis. Quumque in Christo sit unio naturarum in esse et unitate personæ, esse illud simpliciter dictum, est personale et increatum: idcirco Christus non potest dici creatura, non solum ad vitandum hæresim Arii, ut aliqui dicunt, sed et ad vitandum falsitatem. Attamen dici potest, quod aliquid creatum sit in Christo, puta natura humana. Nam quamvis esse Christi sit unum, habet tamen respectum ad naturam humanam. — Porro quum dicitur, Christus est homo creatus, locutio est duplex: quoniam participium illud, creatus, potest determinare prædicatum in comparatione ad subjectum: et sic potest esse vera, sicut et ista, Christus est factus homo. Si autem determinet prædicatum absolute, est falsa: quia in homine non intelligitur tantum natura, sed et persona æterna, cui non convenit esse creatum. — Hæc Thomas in Scripto, ubi et consequenter ostendit, quod Christus sit creatura secundum quod homo, prout hoc ex Udalrico est declaratum.
Tertio quærit, an ea quæ sunt humanæ naturæ, prædicentur de Filio Dei. Respondet: Natura et suppositum in quibusdam differunt re et ratione, ut in compositis; in quibusdam ratione et nomine, ut in divinis. Differentia vero quæ est secundum rationem, est differentia oppositionis, quia suppositum et natura habent intentiones oppositas: hinc pertinentia ad rationem naturæ, nullo modo prædicantur de supposito nec in concreto neque in abstracto, nec in divinis, nec in humanis: sicut Pater non dicitur commune tribus. Differentia autem realis non est oppositionis, sed est sicut formalis principii ad formatum. Hinc quæ secundum rem pertinent ad naturam, possunt de supposito prædicari, lum ad vitandum hæresim Arii, ut aliqui dicunt, sed et ad vitandum falsitatem. Attamen dici potest, quod aliquid creatum sit in Christo, puta natura humana. Nam quamvis esse Christi sit unum, habet tamen respectum ad naturam humanam. — Porro quum dicitur, Christus est homo creatus, locutio est duplex: quoniam participium illud, creatus, potest determinare prædicatum in comparatione ad subjectum: et sic potest esse vera, sicut et ista, Christus est factus homo. Si autem determinet prædicatum absolute, est falsa: vinis. Differentia vero quæ est secundum rationem, est differentia oppositionis, quia suppositum et natura habent intentiones oppositas: hinc pertinentia ad rationem naturæ, nullo modo prædicantur de supposito nec in concreto neque in abstracto, nec in divinis, nec in humanis: sicut Pater non dicitur commune tribus. Differentia autem realis non est oppositionis, sed est sicut formalis principii ad formatum. Hinc quæ secundum rem pertinent ad naturam, possunt de supposito prædicari, quemadmodum et natura, videlicet in concreto. Quumque in Christo sit unum suppositum utriusque naturæ, possunt de eodem supposito prædicari ea quæ utramque consequuntur naturam secundum rem, sicut et ipsæ naturæ (ut supra in Udalrico).3
Præterea in tertia parte, sextadecima quæstione, respondens ad istud, an Christus sit creatura, affirmat: Ex verbis inordinate prolatis incurritur hæresis, ut ait Hieronymus. Hinc cum hæreticis nec nomina debemus habere communia, ne eorum errori videamur favere. Ariani autem hæretici dixerunt, Christum Patre esse minorem ac creaturam, non solum ratione naturæ humanæ, sed et ratione personæ divinæ. Ideo non est absolute dicendum, Christum esse creaturam aut Patre minorem. Ea vero de quibus suspicari non potest, quod divinæ naturæ conveniant secundum se ipsam, possunt simpliciter dici de Christo ratione naturæ assumptæ: sicut simpliciter dicimus Christum esse passum, mortuum et sepultum. Quemadmodum etiam in rebus corporalibus et humanis, ea quæ in dubitationem queunt venire an conveniant toti an parti, si insunt alicui parti, non attribuimus ea toti simpliciter, sed cum determinatione: quia non dicimus, Æthiops est albus, sed quod albus est secundum dentes. Simpliciter vero dicimus, quod homo est crispus aut simus seu surdus: quia ista non insunt nisi secundum capillos determinatasve corporis partes. Hinc quoque sine determinatione non dicimus, quod Christus est incorporeus, ne videamur Manichæo consentire, qui dixit non verum corpus Christum assumpsisse. — Hæc Thomas. In quibus insinuare videtur, hanc, Christus est creatura, negari solum aut præcipue ad vitandum hæresim Arii.4
Insuper, respondendo ad istud, utrum Christus secundum quod homo, sit creatura, disserit: Hoc nomen, homo, potest in reduplicatione resumi ratione suppositi, et item ratione naturæ. Si resumatur ratione suppositi, falsa est: quia suppositum humanæ naturæ in Christo est increatum; si autem ratione naturæ, est vera. Verumtamen nomen ita in reduplicatione resumptum, magis proprie videtur resumptum ratione naturæ quam suppositi: resumitur namque in vi prædicati, quod tenetur formaliter. Idem quippe est dicere, Christus secundum quod homo, ac si diceretur, Christus secundum quod est homo: hinc magis concedenda est hæc quam neganda. Si tamen quid adderetur per quod ad suppositum traheretur, potius esset neganda: ut si dicatur, Christus secundum quod hic homo, est creatura. Hæc Thomas.
Qui in his asserit unum quod et alibi frequenter asseruit, utpote, quod in rebus compositis, puta corporeis, natura et suppositum realiter differunt. Contra quod objici potest, quod natura in concreto prædicatur de supposito, ut species de individuo, sicut quum dicimus, Petrus est homo, et hoc per realem identitatem, quia in quid est: non ergo realiter ab invicem distinguuntur, imo realiter (quamvis non convertibiliter) idem sunt. Denique nec ipsa natura in hujusmodi rebus, etiam si in abstracto sumatur, a supposito differt realiter, potissime secundum Thomam, qui asserit materiam, imo et corpus naturale, esse de quidditate seu essentia corporalium rerum: sic etenim ipsa Petri humanitas non est realiter aliud quid a Petro, quum sit forma et materia ejus simul sumptæ. Ad hoc valet, quod secundum Boetium atque Porphyrium, species est tota quidditas individuorum. Si autem dicatur, quod suppositum superaddat naturæ aut speciei individuantia, quæritur, an formaliter illa includat, et de quo genere prædicamentaliter sint illa. Quod si formaliter illa includit, quæritur, an illa aliquid superaddant naturæ specificæ, quod sit de genere substantiæ: et si sic, non est species tota individui quidditas; si vero superadditum illud sit de aliquo genere accidentis, individuum substantiæ non erit in substantiæ, sed alicujus accidentis, prædicamento. Quod enim in proprio intelle-
Cf. t. XIX, p. 402 et s.; XXI, p. 186 A et s. ctu, seu formali sua ratione includit accidens, in genere ponitur accidentis quod includit, ut domus, seu domus hæc.
Denique Richardus et Petrus, Thomistæ præcipui, aliquando protestantur, quod in materialibus suppositum et natura realiter idem sunt. Nihilo minus in hoc loco Petrus sequitur Thomam, etiam in ista assertione. Qui etiam quærit hic, an aliquid creatum sit in persona Filii Dei. Respondet: Aliquid esse in Deo, quadrupliciter potest intelligi. Primo, ratione identitatis, ut bonitas. Secundo, ratione originis, ut Pater in Filio. Tertio, ratione causalitatis, sicut omnis creatura est in Deo (idealiter atque) causaliter. Quarto, ratione unionis, sicut natura humana in Filio. Et sic duobus his ultimis modis aliquid creatum in Filio Dei consistit. Nec dici potest, quod Christus secundum quod homo sit pura creatura, quum ejus humanitas sit divinæ naturæ ac Verbo unita. Nec sequitur, Christus est homo, ergo est creatura: quum creatura sit in prædicamento relationis, homo in prædicamento substantiæ. Hæc Petrus. — Scripta demum Richardi de his, in præhabitis continentur.
Porro, quod dixi de reali identitate naturæ et suppositi in rebus compositis, Henricus quoque prolixe elucidat ac fatetur Quodlibeto quarto, quarta quæstione, quamvis dicat ea aliud et aliud esse secundum considerationem et modum intelligendi.
A Unde et addit, quod hanc prædicationem, Homo est humanitas, non impedit aliqua diversitas quæ est in re, sed solum illa quæ est in modo significandi et considerandi. Propter quod septimo Metaphysicæ loquitur Commentator, quod quidditas hominis, puta humanitas, uno modo est homo, alio modo non est homo. Hæc Henricus. — Istud quoque (ni fallor) est de mente sancti Doctoris, quamvis verba ejus aliud videantur prætendere.
Præterea, Durandus circa hæc multa inducit, nec tamen absolute audet asserere quod Christus sit creatura, sed quod possit admitti ad hunc sensum, Christus est creatura, id est, habens naturam creatam. Aliqua quoque producit quasi ad infirmandum prætacta motiva Thomæ et aliorum, cur Christus non sit absolute creatura dicendus. Nam absolute dicimus Christum natum ex Virgine. Verum ea quæ dicit, ex Thoma clare solvuntur, nec prævalent contra prædicta. Etenim absolute dicitur natus de Virgine, sicut et absolute dicitur passus: quoniam palam est, sibi tale quid non convenire nisi ratione naturæ humanæ.
Scotus etiam circa hæc tangit diversa, et involutionem facit, quæ veritatem hanc videtur magis obscurare quam declarare. — Doctor vero irrefragabilis, et Doctor devotus, dictis ex Thoma, Alberto et Udalrico concordant.
Footnotes
Chapter 98 of 201