Distinctio 12
A. An homo ille semper fuerit vel cæperit esse.
POST prædicta quæritur, utrum homo ille cæperit esse, vel semper fuerit: sicut simpliciter enuntiamus, Christum vel Dei Filium semper fuisse, nec cæpisse. De hoc Augustinus ita inquit super Joannem:1 Habuit aliquando Dei Filius quod nondum habuit idem ipse homo Dei Filius, quia nondum erat homo. Item idem in eodem: Priusquam mundus esset, nec nos eramus, nec ipse mediator
Aug. in ps. 80, n. 13.
Lyra, in Matth. II, 2. Joann. VIII, 25, 58. reluctantes
Aug. Contra Maxim. lib. I, c. 17, Epist. 187, n. 8.
Dei et hominum, homo Christus Jesus. Idem super Psalmos: Christus noster, etsi forte homo recens est, tamen est æternus Deus. Alibi vero legitur, quod puer ille creavit stellas. Et Christus dicit se esse principium, et esse ante Abraham. — His ergo aliisque auctoritatibus in nullo resultantes , dicimus hominem illum in quantum homo est, cœpisse; in quantum Verbum est, semper fuisse. Hic enim absque distinctione non est referenda responsio. Nam et ipse Augustinus hujusmodi utitur distinctione in pluribus locis, dicens per Christum omnia esse facta, in quantum Verbum est; secundum illud vero quod homo est, ipsum esse factum et glorificatum. Si ergo ad personam respicias, confidenter dic hominem illum semper fuisse; si vero ad naturam hominis, concede eum cœpisse.
B. Si Deus alium hominem assumere potuit, vel aliunde quam de genere Adæ.
Id. de Trinitate, lib. XIII, n. 24.
Ibid. n. 23.
Solet etiam quæri, utrum alium hominem, vel aliunde quam de genere illius Adæ, Deus assumere potuerit. Ad quod sane dici potest, ipsum aliam animam et aliam carnem potuisse assumere, quia gratia tantum assumpta est anima illa et caro a Verbo Dei. Ut enim ait Augustinus, in rebus per tempus ortis illa summa gratia est, quod homo in unitate personæ conjunctus est Deo. Potuit ergo Deus aliam animam et aliam carnem sumere, et carnem utique aliunde quam de genere Adæ. Unde Augustinus in libro tertiodecimo de Trinitate: Potuit itaque Deus hominem aliunde suscipere, in quo esset mediator Dei et hominum, non de genere illius Adæ qui peccato suo obligavit genus humanum:2 sicut ipsum quem primo creavit, non de genere alicujus creavit. Poterat ergo vel sic, vel alio quo vellet modo, creare unum alium de quo vinceretur victor prioris. Sed melius judicavit, et de ipso quod victum fuerat genere assumere hominem, per quem hominis vinceret inimicum; et tamen ex Virgine, cujus conceptum spiritus, non caro, fides, non libido prævenit, nec interfuit carnis concupiscentia, qua ceteri concipiuntur, qui originale trahunt peccatum; sed credendo, non concumbendo sancta est fecundata virginitas. — Ex his aperte ostenditur, et alium, et aliunde hominem Deum assumere potuisse.
C. Si homo ille potuit peccare, vel non esse Deus.
Cf. Ps. v, 5.
Ideo non immerito quæritur, utrum homo ille potuerit peccare, vel non esse Deus. Si enim potuit peccare, et potuit damnari; si potuit damnari, potuit non esse Deus: ergo si potuit peccare, potuit non esse Deus, quia esse Deum, et posse velle iniquitatem, simul esse nequeunt. — Hic distinctione opus est, utrum de persona an de natura agatur. Si enim de persona agitur, manifestum est quia peccare non potuit, nec Deus non esse potuit. Si vero de natura, discutiendum est, utrum agatur de ea ut Verbo unita, an de ea tanquam non unita Verbo, et tamen enti, id est, an de ea secundum quod fuit unita Verbo, an de ea secundum quod esse potuit et non unita Verbo. Non est enim ambiguum, animam illam entem unitam Verbo, peccare non posse; et est sine ambiguitate verum, eamdem, si esset et non unita Verbo, posse peccare.
D. Quorumdam opinio, quod potuerit etiam unita peccare.
Quidam tamen probare conantur, etiam eam unitam Verbo posse peccare, quia liberum arbitrium habet, et ita potest flecti in utramque partem. Quod frivolum est, quum et angeli liberum arbitrium habeant, et tamen gratia a Deo sunt confirmati, ut peccare nequeant. Quanto magis ergo ille homo, cui Spiritus est datus sine mensura?3 Inducunt quoque auctoritatem ad probandum idem. Scriptum est enim in libro Sapientiæ: Qui potuit transgredi, et non est transgressus; facere malum, et non fecit.4 Sed hoc accipiendum est secundum membra, vel partim de capite, partim de membris: de capite, Non est transgressus, et non fecit malum; de membris, Potuit transgredi, et facere malum.
E. Si Deus potuerit assumere hominem in sexu muliebri.
Solet etiam quæri (quamvis curiose) a nonnullis, si Deus humanam naturam potuit assumere secundum muliebrem sexum. Quidam arbitrantur eum potuisse assumere hominem in femineo sexu, ut assumpsit in virili. Sed opportunius atque convenientius factum est, ut de femina nasceretur, et virum assumeret, ut ita utriusque sexus liberatio ostenderetur. Unde Augustinus in libro LXXXIII Quæstionum: Hominis liberatio in utroque sexu debuit apparere. Ergo quia virum oportebat suscipere, qui sexus honorabilior est, consequens erat, ut feminei sexus liberatio hinc appareret, quod ille vir de femina natus est.5 Sapientia ergo Dei, quæ dicitur unigenitus Filius, homine suscepto in utero et de utero Virginis, liberationem hominis indicavit.
SUMMA
DISTINCTIONIS DUODECIMÆ
DISCUSSO in præcedenti distinctione, an Christus fuerit creatura, opportune hic quæritur, utrum homo ille, videlicet Christus, cœperit esse, an semper et ab æterno exstiterit. Huic quoque quæstioni alias tres adjungit. Prima est, an Filius Dei potuit humanitatem assumere aliunde quam de genere et semine Adæ; secunda, et increatam personam, videlicet Verbum an peccandi potentiam habuit; tertia, an potuit humanam naturam in femineo sexu assumere.
Footnotes
Chapter 99 of 201