Quæstio 1
Hic quæritur primo, An in Christo fuit necessitas patiendi ac moriendi.
A Videtur quod non. Primo, quoniam ipse in Evangelio protestatur: Nemo tollit animam meam a me, sed ego ponam eam;1 potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam. Ad idem pertinet illud Isaiæ: Oblatus est quia voluit.2 — Secundo, quod necessitate quis patitur, non est meritorium ei aut alteri; passio autem Christi summe meritoria fuit: non ergo fuit in eo moriendi necessitas. — Tertio, mors et moriendi necessitas, sicut et omnis hominum pœna, ex originali peccato primam susceperunt originem. Quum ergo ab omni originali et omni alio peccato fuerit Christus prorsus immunis, non videtur in eo necessitas fuisse patiendi.
In oppositum est, quod Christus habuit mixtum ex sua natura passibile ac mortale, utpote ex contrariis compositum.
Circa hæc Alexander tria inquirit: primo, utrum in Christo fuit necessitas moriendi ex parte causæ inferioris et materialis; secundo, an ex parte causæ finalis; tertio, an ex parte causæ superioris et efficientis. Ad quorum primum respondet: Necessarium, secundum Philosophum, dist.xv,q.1.3 dicitur quatuor modis secundum quatuor non mori, nisi quia immutabili voluntate voluit mori. Hæc Alexander. genera causarum. Est enim necessitas secundum causam formalem, sicut calidum necessario calefacit, et sol lucet; et est necessitas secundum causam materialem, sicut mixtum necesse est corrumpi; item secundum efficientem, ut lapidem impulsum oportet moveri; et item secundum causam finalem, secundum quam oportet serram esse ex ferro et chalybe. Itaque in nobis est necessitas moriendi ac patiendi, secundum causam efficientem et formalem ac materialem; in Christo autem solum secundum causam finalem, eo modo corpus Christi fuit resolubile ac mortale; et nisi fuisset conservatum miraculose, aliquando defecisset senio. Verumtamen advertendum, quod non omnino eodem modo fuit in Christo necessitas moriendi ut in nobis, imo quodam modo sic, et quodam modo non sic. Necessitas quippe moriendi comparatur ad tria, puta: ad causam, ad subjectum, et ad virtutem corporis regitivam. Quantum ad primum, est in nobis ex duplici causa, videlicet: ex fœditate corruptionis culpabilis, atque ex quasitate naturalis compositionis; hoc est, ex contractione originalis peccati, et ex commixtione elementarium qualitatum contrariarum: quorum primum non fuit in Christo, sed tantum secundum. Similiter quoad subjectum, in nobis est necessitas patiendi, sive per comparationem ad naturam, sive per comparationem ad personam; in Christo autem necessitas erat ad patiendum non per comparationem ad personam, quia nulla poterat adstringi necessitate, sed per comparationem ad naturam assumptam. Insuper, quoad virtutem regitivam, aliter fuit necessitas patiendi in Domino Jesu Christo, aliterque in nobis. Est enim in nobis virtus regitiva ex parte naturæ, et ex parte voluntatis. Atque ex parte utriusque necessitas patiendi in nobis est, quoniam nec natura neque voluntas potest in nobis passionem prohibere. In Christo autem necessitas patiendi fuit respectu virtutis naturalis, non respectu regitivæ voluntatis: nam nihil invitus sustinuit, nec potuit sustinere quod non voluit. Sicque patet quomodo in Christo fuit patiendi necessitas, non per contractionem, sed assumptionem, et aliter quam in nobis. Ideo quasi medium fuit inter statum naturæ institutæ et nos. In nobis namque natura et voluntas subest passioni. In Adam vero tam natura quam voluntas præerat passioni. Verum in Christo passioni suberat natura, præfuitque voluntas. Hoc est quod loquitur Damascenus : In Christo etsi passiones fiebant secundum legem naturæ, non tamen coacte, sed voluntarie. Itaque in genere moris, causa passibilitatis et corruptionis est demeritum culpæ; causa vero naturalis, compositio ex contrariis. Necessitas quoque hæc patiendi fuit in Christo fundata in voluntate, et sponte assumpta, non contra voluntatem. Et talis necessitas non minuit de ratione meriti, sicut Anselmus ponit exemplum de obligante se ad opera supererogationis. Hæc Bonaventura.
At vero Thomas primo hic quærit, an moriendi necessitas insit homini solum ex peccato. Respondet, quod partim a natura, id est commixtione qualitatum contrariarum, ut modo expressum est; partim ex culpa originali, ut claruit. — Sed de isto pertranseo, quia hæc quæstio super secundum diligentius est soluta, tractatu de originali et ejus effectibus.
Secundo sciscitatur, an in Christo fuit necessitas moriendi. Respondet : Necessarium, secundum Philosophum, idem est quod impossibile non esse; hinc necessitas excludit potentiam ad oppositum. Hæc autem potentia ad oppositum excluditur triplici ratione. Primo, quia repugnat naturæ rei, sicut potentia moriendi repugnat divinæ naturæ : propter quod dicimus Deum necessario esse æternum. Hæc est necessitas absoluta. Secundo, ex aliquo impediente; et hæc est necessitas coactionis. Tertio, quia repugnat fini intento, ut incurabiliter infirmari sanationi : propter quod dicimus, Non potest non curari si debeat sanari. Et ista est necessitas ex conditione finis. Necessitas ergo patiendi seu moriendi, potest dupliciter Christo attribui : quoniam potest removere potentiam non moriendi a natura humana. Sic vere attribuitur Christo, quia natura humana secundum statum passibilitatis quo eam assumpsit, non habet ex naturalibus suis potentiam non moriendi. Secundo potest removere potentiam non moriendi a Christo ratione personæ. Sicque false adscribitur, quoniam virtus deitatis quæ fuit in Christo, potuit ab ipso repellere omne inductivum mortis ac passionis. Nihilo minus fuit in Christo necessitas patiendi ratione personæ, ex conditione finis resistentis personam divinam ut incarnatam. Quumque mors in Christo exstiterit ratione naturæ humanæ, ideo sicut absolute concedimus, quod Christus est mortuus, sic absolute concedere possumus, quod necessitatem habuit moriendi, non solum ex causa finali, imo et necessitatem absolutam, quamvis non occideretur, ut aliqui dicunt; et cum hoc necessitatem coactionis, quantum ad mortem violentam quam timuit . Hæc ille.
In quibus videtur obscurum hoc ultimum verbum, quia nil poterat Christo infligi, nisi quod ipse sponte etiam voluntate humana voluit pati; nec timuit mortem, quasi violentiæ hostium subjacens, seu eorum violentiæ prævalere non valens. Unde in homilia scribit Gregorius : Mirum est, fratres, quod persequentium iram Dominus se abscondendo declinavit, qui si voluisset, eos in eorum ictibus ligasset. Certe tempore passionis, quantum potuit, demonstravit, et tamen id ad quod venerat pertulit. Nam ad unam ejus vocem abeuntes retrorsum, corruerunt in terram. Superius quoque induxi, quod Christus secundum naturam assumptam, per donum gloriæ seu beatificæ frictionis potuit corpus suum conservare illæsum. Insuper a primo incarnationis instante, eo ipso quo sua humanitas fuit hypostatica unione Verbo æterno unita, fuit omni creaturæ prælata, et jurisdictionem, prælationem, dominium, judiciariamque potestatem super sustinuit
Joann.xviii, 6. dist.xv,q.3.4 illam sortita. Unde ante passionem testatus est, loquens ad Patrem, de se ipso:5 Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis; et denuo: Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus.6 Quod vero Matthæi ultimo dixit, Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra, ab incarnationis exordio fuit factum, sed post resurrectionem cœpit præ solito manifestari.7
Tertio quærit Doctor sanctus, utrum necessitas patiendi vel moriendi suberat in Christo suæ voluntati humanæ. Respondet: Ejus solius est immutare cursum et legem naturæ, qui naturam instituit et produxit: quod solius est Dei. Idcirco nec aliqua virtus corporalis, nec spiritualis, aut angeli, aut animæ, aut etiam animæ Christi, potuit ad immutationem legis naturæ divinitus institutæ, nisi per modum intercessionis. Ideo hoc fuit signum divinitatis Christi, quod imperando signa fecit, et non orando, ut ceteri Sancti. Hinc quum secundum cursum et legem naturæ, mors corpus Christi consequeretur, necessitas moriendi in eo non subdebatur voluntati ejus humanæ, sed solum divinæ. Unde quod Damascenus ait tertio libro, quod naturalia in Christo sequebantur ad voluntatem ipsius, intelligendum est de voluntate divina, quæ fuit illius personæ. Hæc Thomas in Scripto.
Quæ verba admirationem gignunt scrutanti. Quocirca sciendum, quod Augustinus in libro de Civitate Dei quærit, an Sancti faciant miracula aliqua potestate eis collata et inexsistente. Quam quæstionem deserit insolutam. Porro Gregorius in homilia de Angelis, protestatur de choro angelorum quorum est miracula facere, quod potestate accepta faciunt ea; atque de Sanctis fatetur, quod vi acceptæ potestatis, signa et prodigia valenter operantur. Sed qualitercumque verba illa intelligantur, non videtur dubitandum de Christo, quin ei secundum naturam assumptam seu ejus humanitati præstiterit Deus supernaturalem potestatem, etiam ei habitualiter inexsistentem, faciendi miracula et immutandi cursum, legem ordinemque naturæ; ita tamen quod ista potestas fuit instrumentalis, dependens et participata in Christo homine respectu increatæ potentiæ Dei, in quo fuit independenter, auctoritative ac principalissime. Sicque soli Deo proprium est operari miracula, propria et imparticipata virtute. Propter quod teste Damasceno, humanitas Christi fuit instrumentum immediatum, conjunctum, animatum ac proprium Deitatis sibi unitæ. Hilarius quoque super Matthæum: Magna est, inquit, addiratio in operibus Salvatoris, quoniam virtus latens in corpore ejus, efficientiam præstitit rebus caducis, ita quod quicumque tangebant fimbriam vestimenti ejus, salvi fiebant. miratio in operibus Salvatoris, quoniam virtus latens in corpore ejus, efficientiam præstitit rebus caducis, ita quod quicumque tangebant fimbriam vestimenti ejus, salvi fiebant.
C Præterea, ut quæ tacta sunt, plenius exponantur, post resurrectionem finalem glorificatis electis, beatitudo et gloria animarum sanctarum in earum corpora redundabit, habebuntque animæ illæ plenum super corpora sua dominium, ita quod ex illa redundantia ac virtute animarum feclicium, corpora illa erunt quatuor dotibus adornata, inter quas una est immortalitas seu potius impassibilitas, deinde agilitas, etc. Unde quocumque voluerit anima, corpus mox erit. Quumque anima Christi quantum ad vires suas superiores, per respectum ad increatum objectum, fuerit præ cunctis mentibus creatis, etiam angelicis, excellentissime Deo fruens, ineffabiliterque beata, beatitudo ejus et gloria mox redundasset in corpus ejus, fecissetque illud impassibile, immortale, nisi divinæ dispensationis moderamine redundantia illa fuisset dilata, quatenus per Christi passionem genus redimeretur humanum. Sicque Christus sua voluntate humana, virtute et influentia beatitudinis suæ, potuit corpus suum servare illæsum, et necessitatem moriendi ab ipso exclude re, ac ei totaliter dominari. Unde nec ante dictum videtur, quod prætacta verba Damasceni intelligantur de voluntate Christi divina et increata: quia hoc non fuisset singulare in Christo, quum et in ceteris
Sanctis, imo in cunctis creatis, naturalia sequantur voluntatem divinam, cui universa ad nutum subduntur ac parent.
Insuper, quidam Sancti leguntur fecisse miracula non solum orando, sed et aliis modis, sicut de Josue legitur, quod quasi imperialiter dixit: Sol, ne movearis contra Gabaon; et luna, contra vallem Aialon. Unde et subditur: Steterunt itaque sol et luna, obediente Deo voci hominis. Imo tanta vis faciendi miracula data est aliquibus Sanctis novi Testamenti, quod idem fuit eis tangere et curare:8 quod et de glorioso patre nostro Bernardo fide digna narratione conscriptum est. Sed et sanctus ille Martinus multa egit miracula præcipiendo. Quibus omnibus videtur præclarius, quod beatissimus princeps Apostolorum umbra corporis sui sanavit ægrotos.
Amplius dico, quod etiam Christus quædam miracula fecit orando.9 Unde in resuscitazione Lazari fertur dixisse: Pater, gratias ago tibi, quoniam audisti me.10 Nec hoc fuit signum deitatis Christi, quod fecit miracula imperando, nisi intelligatur de imperio facto propria et principali ac independenti auctoritate. Christus autem secundum quod homo, et alii quidam Sancti non taliter imperarunt miracula fieri, sed collata ac dependenti virtute: quemadmodum et prælati, concessa eis auctoritate multa præcipiunt. Denique, in Evangelio recitatur: Convocatis Jesus duodecim discipulis suis, dedit eis potestatem super omnia dæmonia, et ut languores curarent. Quibus alibi loquitur:11 Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones et supra omnem virtutem inimici.12 Et quid mirum si talem dicatur potestatem dedisse animabus sanctis, qui et rebus inanimatis, videlicet sacramentis, tam eminentem et supernaturalem dedit virtutem ad supernaturales effectus, ut Baptismo vim purgandi a vitiis? ut asserit Augustinus, et super quartum, Deo præstante, dicetur. Verumtamen de isto nil temere assero, quantum ad alios Sanctos. Sed de Christo homine et ejus humana natura fideliter sentio, quod collata quadam potestate creata habitualiter inexsistente in eo, fecit miracula; cui, ut dictum est, data fuit omnis potestas in cœlo et in terra.13 Immutare autem cursum et legem naturæ divinitus institutæ, propria, prima, principali et independenti virtute, Creatori est proprium: quod nihilo minus Sanctis, potissime homini Christo, potest competere participata, dependenti, et instrumentali virtute.
Postremo, quod præallegata auctoritas Damasceni non sit exponenda de voluntate Christi divina, sed humana, ex verbis ipsius Damasceni ostenditur, qui tertio libro, capitulo vicesimo, testatur: Quapropter naturales nostræ passiones secundum naturam et super naturam fuerunt in Christo: secundum naturam enim movebantur apud ipsum, quando permittebat carni pati quæ propria; super naturam autem, quoniam naturalia non præcedebant in Domino voluntatem. Nihil enim coactum in Christo consideratur, sed omnia voluntaria. Volens enim esurivit, volens sitivit, volens timuit, volens mortuus est. Hæc Damascenus. In quibus excludit a Christo omnem coactionem, nec dubium apud intelligentem, hæc dici de voluntariis in Christo voluntate humana, quum et in nobis quoque sint voluntaria voluntate divina, quæ naturalia ita instituit.
Præterea, de hac ipsa materia idem famosus Doctor in tertia parte, quam post Scriptum istud super tertium Sententiarum diu compilavit, convenientius scripsit, quartadecima quæstione: Duplex est (dicens) necessitas. Una coactionis, quæ fit et infertur ab agente extrinseco: quæ necessitas contrariatur naturæ ac voluntati, quorum utrumque est principium intrinsecum. Alia est necessitas naturalis, quæ consequitur naturalia principia rei, utpote formam, sicut necessarium est ignemcalefacere; vel materiam, sicut necessarium est corpus ex contrariis compositum dissolvi. Et secundum hanc necessitatem quæ consequitur materiam, corpus Christi subart. 2. jectum fuit necessitati mortis, consimiliumque defectuum: quoniam beneplacito voluntatis divinæ caro Christi permittebattur agere ac pati quæ propria. Sed loquendo de necessitate coactionis, sic secundum quod repugnat naturæ corporali, corpus Christi secundum propriæ conditionem naturæ, necessitati subjacuit clavi perforantis et flagelli percutientis. Secundum vero quod necessitas ista repugnat voluntati, manifestum est quod in Christo non fuit necessitas horum defectuum, nec per respectum ad voluntatem divinam, neque per respectum ad voluntatem Christi humanam absolute, prout sequitur rationem deliberantem, sed solum secundum naturalem motum voluntatis, prout scilicet naturaliter refugit mortem nocumentaque corporis. Hinc illud Isaiæ, Oblatus est quia voluit, de voluntate divina atque humana accipitur.14 Hæc Thomas in Summa.
At vero Petrus, quasi præ difficultate materiæ reliquit sub dubio, an necessitas moriendi subjacuit voluntati Christi humanæ. In ceteris consonat Thomæ, in cujus scriptis dicta Petri de his continentur. — Conformiter scripta Richardi, qui in his sequitur dicta Thomæ in Scripto; sed de ultimo isto relinquit sub dubio, sicut et Petrus.
Addit quoque Richardus, quod in natura Christi assumpta nulla exstitit virtus regitiva, nec desuper infusa, per quam se a morte potuisset præservare. Unde quantum fuit de lege naturæ, corpus illud fuit resolubile ac mortale; et nisi fuisset miraculose conservatum, senio defecisset, quamvis valde diu vixisset, propter suam excellentissimam complexionem. Hæc Richardus. — Circa quæ juxta præhabita dico, quod nequeant stare nec vera sint, quia infusa fuit animæ Christi felicitas tanta, qua ab omni læsione et passione potuit esse liberrima tam ipsa quam caro sibi conjuncta, ut etiam B. Augustinus in epistola ad Dioscorum contestatur.15 Insuper data fuit humanitati Christi, seu Christo secundum quod homo, omnis potestas in cœlo et in terra.16
Responsio autem Alberti de necessitate patiendi in Christo, concordat responsioni Bonaventuræ, et continetur in illa. — Addit quoque circa hoc Albertus, quod acerbitas passionis Christi major fuit quam fuisset acerbitas passionis et mortis Adæ in statu innocentiæ, dato per impossibile quod in illo statu potuisset occidi, quia et bonitas complexionis Christi major fuit quam complexionis Adæ.
Udalricus vero in responsione hujus quæsiti, an necessitas patiendi fuit in Christo, sequitur responsionem Thomæ in Summa, nec videtur superaddere ad prædicta.
Similiter et Durandus, qui addit: Quod in non viventibus corruptio vocatur, hoc in viventibus dicitur mors. Cujus mortis causa per se est materia contrarietati primarum qualitatum subjecta; peccatum vero est causa mortis sicut removens prohibens: quia per originale peccatum ablatum est donum originalis justitiæ, quæ fuisset causa non moriendi, non interveniente peccato.
Præterea Henricus Quodlibeto tertio sciscitatur, an mors Christi fuit naturalis.17 Quocirca declarat, quomodo aliquo modo exstitit violenta et non naturalis, sicut et mors aliorum qui occiduntur; et aliquo modo naturalis, in quantum deficientibus dispositionibus accidentalibus in corpore Christi, requisitis ad præsentiam informationemque animæ, naturale fuit animam illam a suo corpore separari. Multaque alia scribit quæ dimitto: quia secundum ejus opinionem procedunt qua posuit in corpore humano, etiam Christi, aliam formam substantialem quam animam rationalem. Quæ opinio super secundum est q. 1. dist. xvii, q. 1. impr OB. prima, quantum ad corpus Christi, est reprobanda. Interdum quoque videtur sentire, quod Christus necessitati patiendi non subjacebat, interdum quod imo: quod per præhabitam distinctionem poterit concordari.18
Postremo Scotus: Dicitur (inquit) a multis, quod corpus Christi habuit moriendi necessitatem, quia in eo fuit contrarietas sunt quare non sequitur hoc, utpote debilitatio potentiæ nutritivæ atque impuritas alimenti quod sumpsit. Unde credo, quod si Adam illo usus fuisset, senio defecisset. Nam et ex puriori meliorique alimento generatur melior sanguis, ex sanguine quoque puriori solidior ac permanentior caro; ex alimento autem corrupto et impuro gignitur caro fluida valde. Impuritas ergo alimenti Christi respectu alimenti Adæ, fuisset in Christo, sicut in nobis, causa corruptionis extrinseca. — B Sed quæri potest: Dato quod Christus habuisset esum ligni vitæ, fuissetne corpus ipsius incorruptibile? Dico quod non, sed habuisset necessitatem moriendi intrinsecam: quoniam omnis virtus naturalis sibi relicta, neque per donum aliquod præservata, agendo in aliud naturale, repatitur et debilitatur: imo in tantum potest debilitari, quod non sufficiat agere ad conservationem individui sui, ut patet de virtute nutritiva in nobis. — Hæc Scotus. Sed hoc argumentum assumit unum falsum, puta quod omne generabile habet certam periodum. Ponatur enim aliquis lapis, et tollatur omne extrinsecum corruptivum, præsupposita tamen manutenentia Dei, nunquam corrumpetur: ergo non propter periodum corrumpitur. Si ergo mixta sunt necessario corruptibilia, hoc est ex causa extrinseca.
Porro de Christo dico, quod non solum non fuit necessarium corpus suum esse mortale, imo speciale miraculum fuit, quod erat mortale: quoniam novo ac speciali miraculo impediebatur redundantia gloriæ animæ suæ ad proprium corpus, qua redundantia miraculose sublata, corpus illud necessitatem habuit moriendi: præsertim quia nec secundum corpus originalem justitiam habuit Christus. Unde nec anima perfectum habuit super illud corpus dominium: idcirco non poterat in corpore illo fieri restauratio perfecta deperditi per sumptionem alimenti. — Si autem objicias, quoniam Christus optime scivit quantum erat necesse sumere ad perfectam deperditi restaurationem; dico, quod quamvis hoc scivit, attamen duo sunt quare non sequitur hoc, utpote debilitatio potentiæ nutritivæ atque impuritas alimenti quod sumpsit. Unde credo, quod si Adam illo usus fuisset, senio defecisset. Nam et ex puriori meliorique alimento generatur melior sanguis, ex sanguine quoque puriori solidior ac permanentior caro; ex alimento autem corrupto et impuro gignitur caro fluida valde. Impuritas ergo alimenti Christi respectu alimenti Adæ, fuisset in Christo, sicut in nobis, causa corruptionis extrinseca. — B Sed quæri potest: Dato quod Christus habuisset esum ligni vitæ, fuissetne corpus ipsius incorruptibile? Dico quod non, sed habuisset necessitatem moriendi intrinsecam: quoniam omnis virtus naturalis sibi relicta, neque per donum aliquod præservata, agendo in aliud naturale, repatitur et debilitatur: imo in tantum potest debilitari, quod non sufficiat agere ad conservationem individui sui, ut patet de virtute nutritiva in nobis. — Hæc Scotus.
In quibus quod negat, omne generabile et corruptibile certam habere suæ durationis periodum, est contra Aristotelem manifeste, cujus sententiæ videtur alludere quod sanctus Job dixit ad Creatorem: Constituisti terminos ejus, qui præteriri non poterunt.19 Et quod ait de lapide taliter posito, non videtur quin tale mixtum in se ipso habens aliquam mixtionis contrarietatem ac materiam privationi annexam, ex intrinsecis causis tandem corrumpetur. Ceterum, quod affirmat corpus Christi fuisse immortale et impassibile ex redundantia felicitatis animæ suæ in illud, nisi redundantia illa fuisset miraculose retracta et dilata, arbitror verum. Nam et Richardus fatetur, quod mors Christi quantum ad hoc fuit miraculosa, quod redundantia illa fuit corpori Christi tam mire subtracta. Insuper reor, quod corpus Christi non solum ex illa redundantia fuisset impassibile, imo et ex aliis causis, videlicet ex immediata et hypostatica sua unione cum Verbo, ex qua unione major et fortior virtus inerat ei ad abjiciendum et evitandum omne nocivum et corruptivum, quam Adæ mirabilem claritatem, dicitur in transfiguratione assumpsisse, quando resplenduit vultus ejus ut sol. *Matth.*xvii, 2. ex originali justitia esuque ligni vitæ. Deinde, quia humanitas illa assumpta, ab exordio incarnationis sortita fuit dominium et virtutem super omne creatum, ut ei omnia deservirent, parerent, subessent. Itemque, quia incomparabiliter major fuit innocentia, justitia, sanctitas, perfectio animæ Christi, quam primi parentis: imo et originalis justitia virtualiter, eminenter et transcendenter continebatur in prætacta animæ Christi perfectione, sanctitate, justitia. Ex his, inquam, fuisset impassibile et immortale corpus Christi, nisi divinæ dispensationis mira moderatione suspensæ fuissent causæ illæ ab influxu immortalitatis in corpus illud dominicum.
Footnotes
-
Joann. x, 18. ↩
-
Is. LIII, 7. ↩
-
ibidem. ↩
-
dist. xxx, q. 2. ↩
-
Joann. xvii, 2. ↩
-
Joann. m, 35. ↩
-
Matth. xxviii, 18. ↩
-
Josue x, 12-14. ↩
-
Act. v, 15. ↩
-
Joann. xi, 41. ↩
-
Matth. x, 1. ↩
-
Luc. x, 19. ↩
-
Matth. xxviii, 18. ↩
-
Is. liii, 7. ↩
-
p. 298 B'ets. ↩
-
Matth. xxviii, 18. ↩
-
q. 8. ↩
-
p. 299 D'. ↩
-
Job xiv, 5. ↩
Chapter 118 of 201